Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-3/Chapter 44
From The Logic Museum
< Authors | Ockham | Summa Logicae | Book III-3
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
CAP. 44. DE QUINTA SPECIE OBLIGATIONIS, QUAE DICITUR DUBITATIO. | |
Quinta species obligationis ponitur dubitatio. Et est dubitatio obligatio ad sustinendum aliquid tamquam dubium. | |
Unde regulae sunt istae: ad omne dubitatum, tempore dubitationis propositum, respondendum est dubie; similiter ad convertibile cum dubitato, scitum esse tale, respondendum est dubie; similiter ad contradictorium dubitati respondendum est dubie; ad consequens falsum respondendum est dubie; ad consequens verum respondendum est concedendo; ad antecedens falsum respondendum est negando; ad antecedens verum respondendum est dubie; ad repugnans non contradictorium nec convertibile respondendum est secundum sui qualitatem; ad impertinens respondendum est secundum sui qualitatem. |