Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-3/Chapter 45
From The Logic Museum
< Authors | Ockham | Summa Logicae | Book III-3
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
ƿ CAP. 45. DE SEXTA SPECIE OBLIGATIONIS, QUAE PONITUR `SIT VERUM'. | |
Sexta species obligationis ponitur `sit verum'. Et est qua obligatur aliquis ad respondendum ad aliquam propositionem eo modo quo responderet si haberet determinatum actum circa illam propositionem; puta, illo modo quo responderet si sciret eam esse veram, vel eo modo quo responderet si sciret eam esse falsam, vel eo modo quo responderet si dubitaret eam. | |
Sicut si dicat opponens sic `sit verum te scire Sortem currere', hoc est, respondeas ad istam eo modo quo responderes si scires istam `Sortes currit'. Et mihi videtur quod ista obligatio non potest multum differre tam a positione quam a petitione. | |
Aut enim per talem obligationem ponitur ista `tu scis Sortem currere', vel `scis Sortem non currere', vel `dubitas Sortem currere'. Vel per talem obligationem petitur quod eodem modo respondeas ad istam quo modo responderes si scires eam esse veram, vel scires eam esse falsam, vel dubitares eam. | |
Et si isto secundo modo intelligatur ista obligatio, dico quod aut obligat ad istam propositionem expressam tantum, aut ad omnia antecedentia, sequentia, repugnantia et impertinentia. | |
Si primo modo, est obligatio recipienda. | |
Si secundo modo, non est universaliter recipienda, maxime quando cadit super propositionem contingentem, quia non est in potestate respondentis satisfacere petitioni. Si enim aliquis nesciat Sortem currere et petatur ab eo quod respondeat eodem modo ad omnia ac si sciret eam, uno tempore responderet uno modo; puta, si sciret eam quando Sortes est Romae responderet uno modo, et si sciret eam quando Sortes est Londinii ƿ responderet alio modo ad multa impertinentia. | |
Nec est in potestate sua --- ex quo nescit eam --- respondere eodem modo ad omnia quae possent proponi quo responderet si sciret eam. |