Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-3/Chapter 6
From The Logic Museum
< Authors | Ockham | Summa Logicae | Book III-3
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
ƿ CAP. 6. DE REGULIS QUAE DESERVIUNT CONSEQUENTIIS INTER PARTICULARES SIVE INDEFINITAS. | |
Post haec restaret dicere quomodo universalis affirmativa infertur ex negativa et e converso; sed quia ista, sicut aliqua praedicta, possunt patere ex dicendis, ideo dicendum est de consequentiis inter particulares et indefinitas. | |
Et quia, sicut dictum est prius, particularis et indefinita convertuntur semper quando termini supponunt personaliter et significative, et quia omnes fere regulae quae deserviunt enthymematibus ex particularibus et indefinitis deserviunt etiam consequentiis ex singularibus, ideo dicendum est de eis communiter; et aliquando ponuntur exempla de istis, aliquando de illis. | |
Est autem primo dicendum de illis quae tenent per medium intrinsecum. | |
Et est prima regula talis, quod a definitione ad definitum est consequentia bona tam a parte subiecti quam a parte praedicati affirmative, et e converso; sicut sequitur `Sortes est homo, igitur Sortes est animal rationale'. Et est talis consequentia simplex. | |
Alia regula est: a descriptione ad descriptum est consequentia bona et e converso. | |
Alia regula est: a nominis interpretatione ad interpretatum est bona consequentia et e converso. | |
Alia regula est: ab inferiori ad superius sine distributione et affirmative est bona consequentia et simplex. | |
Alia regula: ab inferiori ad superius postposita negatione est bona consequentia, sed non simplex, nisi quando praedicatio superioris de inferiori est necessaria. Unde ista consequentia est simplex `homo albus currit, igitur homo currit'; sed ista consequentia solum est ut nunc `homo non currit, igitur animal non currit', quia dum homo est animal, consequentia est bona, quando autem homo non est animal, consequentia non valet. | |
ƿ Ex isto patet quod omnes tales sunt falsae `homo albus est aggregatum per accidens'; `asinus intellectus est ens diminutum'; `materia privata caret forma'; `homo albus differt ab homine'; `intellectio creaturarum divina est posterior persona'; `essentia divina in Filio est posterior Patre'; `homo intellectus fuit ab aeterno'; `lapis intellectus est Deus', et huiusmodi, quia istae inferunt istas falsas `homo est aggregatum per accidens'; `asinus est ens diminutum'; `materia caret forma'; `homo differt ab homine'; `intellectio divina est posterior persona'; `essentia divina est posterior Patre'; `homo fuit ab aeterno'; `lapis est Deus', per istam regulam, quae numquam deficit: ab inferiori ad superius sine distributione est bona consequentia si termini supponant personaliter et significative. Si autem aliqua praedictarum propositionum, vel aliqua consimilis, inveniatur in aliquo auctore, exponendus est: quod non loquitur de virtute sermonis sed aliter, vel quod terminus talis non accipitur personaliter sed simpliciter vel materialiter. | |
Alia regula est quod ab uno convertibilium ad reliquum est bona consequentia; sicut sequitur `homo currit, ergo risibile currit'. Intelligendum est quod omnes praedictae regulae intelligendae sunt quando omnes termini supponunt personaliter et significative, quia si termini supponant simpliciter vel materialiter, non valet; vel etiam si ille terminus ratione cuius teneret consequentia supponat aliter quam personaliter, non oportet consequentias valere. Et ideo tales consequentiae non valent `animal rationale est definitio, igitur homo est definitio'; `animal gressibile bipes est descriptio, igitur homo est descriptio'; `homo est definitum, igitur animal rationale est definitum'; `homo est species, igitur animal est species'; `homo non est genus, igitur animal non est genus'; `risibile est passio hominis, igitur homo est passio hominis' et huiusmodi. | |
Alia regula est: ab aliquo sumpto cum determinatione ad ipsum sumptum sine determinatione est bona consequentia; sicut sequitur `homo albus currit, igitur homo currit'. ƿ Notandum est quod aliquando de toto aggregato ex determinatione et determinabili praedicatur altera pars, aliquando utraque pars, aliquando neutra. Verbi gratia de isto toto `homo albus' praedicatur utraque pars; haec enim est vera `homo albus est homo' et similiter haec est vera `homo albus est albus', et si `homo albus' sit, oportet quod utraque istarum sit vera. Aliquando autem altera pars solum praedicatur de illo toto; ut de isto toto `homo mortuus' praedicatur altera pars, puta haec pars `mortuus' et non haec pars `homo', nam haec est vera `homo mortuus est mortuus' et haec est falsa `homo mortuus est homo'. Similiter haec est vera `falsus syllogismus est falsus' et tamen haec non est vera `falsus syllogismus est syllogismus'. Similiter est de talibus `falsum argumentum', `syllogismus sophisticus' et huiusmodi. Aliquando autem neutra pars praedicatur de toto, quamvis totum praedicetur de toto, sicut est de isto `album secundum dentes'. Neutra enim istarum est vera `album secundum dentes est album', `album secundum dentes est dentes', quamvis haec vera possit esse `album secundum dentes est album'; et quando contingit, non erit nisi gratia materiae. Dicendum est ergo quod quando utraque pars praedicatur de toto, semper a tali toto ad quamcumque partem est consequentia bona. Unde haec consequentia est bona `homo albus currit, igitur album currit' et similiter `igitur homo currit'. Ex quo patet quod tales consequentiae sunt bonae `homo albus est ens per accidens, igitur homo est ens per accidens'; `intellectio creaturarum est posterior Patre, igitur intellectio est posterior Patre'; `lapis intellectus est realiter Deus, igitur lapis est realiter Deus'. | |
Similiter ista consequentia est bona `lapis intellectus fuit ab aeterno, igitur lapis fuit ab aeterno'. Quando autem altera pars tantum praedicatur de toto, tunc a toto ad illam partem est bona consequentia. | |
Unde ista consequentia est bona `Sortes est homo mortuus, igitur Sortes est mortuus'. | |
ƿ Sed ad alteram partem non valet consequentia; unde non sequitur `Sortes est homo mortuus, igitur Sortes est homo'. Quando autem neutra pars praedicatur de toto, ad neutram partem valet consequentia; et ideo ista consequentia non valet `Aethiops est albus secundum dentes, igitur Aethiops est albus' vel `ergo Aethiops est dentes'. Ex istis patet quod istae consequentiae non valent `iste est albus monachus, igitur est albus', quia ista stant simul `aliquis est albus monachus' et tamen quod `nullus albus monachus est albus'. | |
Similiter non sequitur `iste est tuus pater, igitur est tuus', quia ista stant simul quod `iste est tuus pater' et tamen `tuus pater non est tuus', si `tuus' in praedicato dicat circumstantiam possessionis. | |
Alia regula est: a propositione sumpta cum adverbio determinante compositionem ad ipsam sine tali determinatione sumpta est consequentia bona affirmative; sicut sequitur ` Sortes velociter currit, igitur Sortes currit'; `Sortes male disputat, igitur Sortes disputat'. | |
Alia regula est: a propositione sumpta cum praepositione et suo casuali, vel alia determinatione aequivalente adverbio vel praepositioni et suo casuali, ad ipsam sine tali addito est consequentia bona. | |
Sicut sequitur `homo de necessitate est animal, igitur homo est animal'; `homo dat denarium cum tristitia, igitur homo dat denarium'; `homo per se est animal, igitur homo est animal'; `homo, in quantum albus, differt ab homine, igitur homo differt ab homine'; `essentia divina et sapientia divina differunt ratione, igitur essentia divina et sapientia divina differunt'. | |
Ex isto patet quod omnes tales de virtute sermonis sunt falsae `quaelibet creatura de se est non-ens'; `quaelibet materia de se caret forma'; `passivum de se caret actu'; `idem sub una ratione est prius et sub alia ratione est posterius'; `idem sub una ratione est inferius et sub alia est superius'; `idem ut sic est album et ut sic est nigrum'; `idem secundum ƿ quod consideratur ut sic, est tale, et ut sic, non est tale'. | |
Unde quidquid affirmatur de aliquo cum aliquo adverbio vel cum praepositione et suo casuali vel aliqua determinatione aequivalente adverbio vel tali praepositioni cum suo casuali, debet absolute concedi de eo. | |
Quidquid etiam praedicatur de aliquo cum dictione reduplicativa, absolute sine tali dictione vel aliquo aequivalenti praedicatur de eodem. Ex quo patet quod omnes tales consequentiae sunt bonae `natura specifica est realiter differentia individualis, igitur natura specifica est differentia individualis'; `genus et species sunt idem realiter, igitur genus et species sunt idem'; `homo est realiter humanitas, igitur homo est humanitas'; `intellectus est realiter voluntas, igitur intellectus est voluntas'; `agens est realiter passum, igitur agens est passum'; `album per accidens non est idem homini, igitur album non est idem homini'. | |
Et sic de aliis multis, quae tamen a modernis negantur. | |
Notandum quod istae regulae intelligendae sunt quando per talem additionem non datur intelligi propositio condicionalis. Et per hoc solvitur instantia quae posset adduci. Nam non sequitur `vellem esse in luto cum centum marchis, igitur vellem esse in luto'; nam per istam propositionem `vellem esse in luto cum centum marchis' intelligitur ista condicionalis `vellem esse in luto, si possem lucrari per hoc vel habere centum marchas'. Secundo notandum est quod ista regula habet intelligi --- et praecedentes aliae --- quando nulla est variatio in antecedente et consequente nisi quod ista determinatio ponitur in antecedente et non in consequente. | |
Per hoc possunt solvi istae instantiae quae possent fieri de II Elenchorum, ubi videtur | |
Philosophus in tali modo arguendi assignare fallaciam secundum quid et simpliciter. Unde in talibus assignat fallaciam secundum quid et simpliciter `amittere aegritudinem est bonum, igitur aegritudo est bona'; `quod non vult sapiens, est malum; sapiens non ƿ vult amittere bonum; igitur bonum est malum'. | |
Patet manifeste quod in istis et multis aliis non servatur modus arguendi de quo ponuntur praedictae regulae. Sciendum est etiam quod si istae regulae alicubi patiantur instantiam, tunc patiuntur instantiam quando participium verbi non praedicatur de toto aggregato ex eodem participio et illa determinatione adiuncta; et ideo quandocumque tale participium praedicatur de tali aggregato, regulae sunt verae. | |
Possunt enim omnia talia enthymemata reduci in syllogismum per assumptionem talis propositionis quae est medium intrinsecum talis consequentiae. Unde sicut ista consequentia est bona `omnis homo currit, igitur Sortes currit', quia per assumptionem istius medii `Sortes est homo' reducitur in syllogismum, sic arguendo `omnis homo currit; Sortes est homo; igitur Sortes currit', similiter ista consequentia est bona `Sortes currit velociter, igitur Sortes currit', quia iste syllogismus est bonus `omne currens velociter est currens; Sortes currit velociter; igitur Sortes currit'. | |
Et ita est de aliis. | |
Et ista regula generalis intelligenda est quando participium verbi praedicatur universaliter de participio eodem, sumpto cum tali determinatione; et quando non, non. | |
Alia regula est ista: a propositione universali affirmativa ad quamlibet eius indefinitam, particularem vel singularem, de cuius subiecto vere praedicatur subiectum universalis, est bona consequentia respectu eiusdem praedicati, nulla variatione exsistente a parte determinationis; sicut sequitur `omnis homo currit, igitur album currit', quando haec est vera `aliquod album est homo'. | |
Similiter sequitur `omnis homo est animal, igitur substantia est animal', ex quo haec est vera `substantia est homo'. Notandum est quod ista regula non habet locum quando subiectum vel praedicatum universalis importat aliquam rem unam numero quae est plures res numero vel importat aliquam rem quae est eadem realiter ƿ cum tali re quae est plures res. | |
Et propter hoc ista consequentia non valet `omnis persona producta distinguitur realiter a persona producente, igitur essentia divina distinguitur realiter a persona producente', quantumcumque haec sit vera `essentia divina est persona producta'. | |
Nec ista consequentia valet `omnis essentia divina est Pater, igitur Filius est Pater', quamvis haec sit vera `Filius est essentia'. Est tamen advertendum quod haec regula non fallit semper quando tale praedicatum vel subiectum sumitur, immo aliquando non fallit. | |
Unde ista consequentia est bona `omne ens est creatum vel increatum, igitur essentia divina est creata vel increata'; similiter `omnis persona divina est producens vel producta, igitur Pater est producens vel productus'. | |
Quando autem valeat talis consequentia in talibus terminis et quando non, potest sciri per illa quae dicta sunt in materia de uniformi generatione syllogismorum de inesse et per ea quae dicta sunt super Sententias. | |
Sed in omnibus aliis terminis est regula generaliter vera, sine instantia, si termini supponant personaliter et nullus eorum includat aliquod syncategorema vel aequivalens. Ideo ista consequentia est bona, et omnes tales sunt bonae: `omne animal est ens per se, igitur homo albus est ens per se'; `quaelibet persona divina de necessitate est Deus, igitur homo de necessitate est Deus'; `quaelibet persona divina fuit ab aeterno, igitur homo fuit ab aeterno'; `omnis aedificator per se aedificat, igitur album per se aedificat'; `omne album per accidens aedificat, ergo aedificator per accidens aedificat', ex quo istae propositiones sunt verae `homo albus est animal', `homo est persona divina', `aliquod album est aedificator', `aliquis aedificator est albus'. | |
Et ideo ista consequentia est bona `omnis natura specifica de se est communicabilis, igitur differentia individualis de se est communicabilis', si haec sit vera `differentia individualis est natura specifica', quae sequitur ex ista `differentia indiviƿdualis est realiter natura specifica', sicut patet per regulam supra positam. | |
Similiter ista consequentia est bona `omnis differentia individualis de se est incommunicabilis, igitur natura specifica de se est incommunicabilis', si haec sit vera `natura specifica est differentia individualis'. | |
Similiter ista consequentia est bona `omne genus praedicatur de pluribus differentibus specie, ergo species praedicatur de pluribus differentibus specie', si haec sit vera `species est realiter genus'. | |
Similiter omnes tales consequentiae sunt bonae `omnis intellectio divina est prior actu generandi, igitur intellectio creaturarum est prior actu generandi', ex quo haec est vera `intellectio creaturarum est intellectio divina'; `omnis intellectus est intellectus speculativus, igitur intellectus practicus est intellectus speculativus'; `omnis habitus speculativus est in intellectu speculativo, igitur habitus practicus est in intellectu speculativo', vel sic `igitur habitus speculativus est in intellectu practico', si omnis intellectus sit intellectus practicus. | |
Similiter haec est bona consequentia `omnis essentia divina est principium producendi | |
Verbum, igitur intellectio creaturarum est principium producendi Verbum'. Et si dicatur quod talis consequentia non valet, quia si intellectio creaturarum esset principium producendi Verbum, igitur Pater prius intelligeret creaturas quam produceret Verbum, ex quo principium producendi est prius producto: Hoc non obstat. | |
Unde quo modo intellectio creaturarum est prior Verbo et quo modo non, et quo modo Pater prius intelligit creaturas quam producat Verbum et quo modo non, dictum est super Sententias, ideo de illis ad praesens pertranseo. | |
Sed ad istam formam arguendi `intellectio creaturarum est prior in Patre quam producat Verbum, igitur Pater prius producit creaturas quam producat Verbum', dicendum quod ista forma arguendi non valet, sicut non valet `Sortes albus fuit prior Platone, igitur Sortes fuit albus antequam Plato fuit albus'. | |
Nam posito quod Plato sit filius Sortis et quod Sortes nunc primo vel hodie primo sit albus, haec tunc est vera `Sortes albus fuit ƿ prior Platone vel ante quam Plato', quia Sortes fuit prior, et Sortes est Sortes albus, igitur Sortes albus fuit prior, et tamen haec est falsa `Sortes fuit albus ante quam Plato'. | |
Immo etiam haec poterit esse falsa `Sortes fuit albus ante quam Plato fuit albus', posito quod Sortes hodie primo fuit albus et quod Plato a principio nativitatis fuerit albus. Et notandum est hic quod aliquae talium consequentiarum sunt solum ut nunc et aliquae sunt simplices. | |
Quando enim praedicatio subiecti antecedentis de subiecto consequentis est necessaria, tunc est consequentia simplex, quando autem talis categorica est contingens et non necessaria, tunc est consequentia ut nunc solum. | |
Unde ista consequentia est simplex `quaelibet persona divina fuit ab aeterno, igitur immortale fuit ab aeterno', quia haec est necessaria `aliquod immortale est persona divina'. Haec autem consequentia est ut nunc solum `quaelibet persona divina fuit ab aeterno, igitur creans fuit ab aeterno', accipiendo subiectum consequentis pro eo quod est, quia haec est contingens `creans est Deus'. | |
Si autem subiectum consequentis accipiatur pro eo quod fuit, consequentia est modo simplex, quia haec est necessaria `creans fuit Deus', accipiendo subiectum pro eo quod fuit, quia haec est necessaria sicut haec est necessaria `Deus fuit creans'. | |
Intelligendum est tamen quod quando arguitur in tali modo arguendi ab inferiori ad superius, est consequentia simplex, quamvis talis categorica non sit necessaria. | |
Unde haec est consequentia simplex `omnis homo est animal, igitur aliqua substantia est animal', quamvis haec non sit necessaria `aliqua substantia est homo'. Notandum quod omnes regulae praedictae sunt intelligendae quando termini supponunt personaliter, quia si aliquis terminus supponeret aliter quam personaliter, non oporteret consequentiam valere. | |
Alia regula est: a nomine numerali respectu huius verbi `est' ad ƿ nomen partis est bona consequentia; sicut sequitur `quatuor sunt, ergo duo sunt'. | |
Alia regula: a nomine collectivo ad nomen partis est bona consequentia; sicut sequitur `populus est, igitur homo est'. | |
Et debet ista regula intelligi quando tale totum non potest esse sine parte illa, sicut exercitus non potest esse sine homine, ideo bene sequitur `exercitus est, igitur homo est'; sed quia exercitus potest esse sine equo, ideo non sequitur `exercitus est, igitur equus est', quamvis equi aliquando sint pars exercitus. | |
Et ideo notandum quod duae regulae praedictae debent intelligi quando termini supponunt personaliter et respectu istius verbi `est' quando praedicatur secundum adiacens, quia respectu aliorum praedicatorum non valet consequentia talis. | |
Non enim sequitur `quatuor excedunt tria, igitur duo excedunt tria; nec sequitur `populus est plures homines, igitur homo est plures homines'. | |
Tamen respectu aliquorum praedicatorum tenet consequentia. Bene enim sequitur `populus est hic intus, igitur homo est hic intus'; `quatuor sunt homines, igitur duo sunt homines'; `quatuor sunt hic, ergo duo sunt hic'; `quatuor sunt alba, igitur duo sunt alba'. | |
Unde quando praedicatum non potest competere toti nisi competat alicui parti, tunc semper vel frequenter est consequentia bona respectu talis praedicati a toto numerali et collectivo ad partem, aliter non. | |
Alia regula est: quando sunt duae contrarietates, si unum extremum unius contrarietatis praedicatur de uno extremo alterius contrarietatis, reliquum extremum praedicabitur de reliquo; sicut sequitur `iustitia est virtus, igitur iniustitia est vitium'. | |
Sciendum est quod ista regula habet veritatem quando neutra contrarietatum habet medium; si enim altera habet medium, non valet; sicut non sequitur `prodigalitas est vitium, igitur illiberalitas est virtus'. | |
Alia regula est: si generatio alicuius est bona, ipsum est bonum; et ideo sequitur `generatio hominis est bona, igitur homo est bonus'. | |
Alia regula est: si generatio alicuius est mala, ipsum est malum; et ideo sequitur `generatio hominis est mala, igitur homo est malus'. | |
ƿ Alia regula: si corruptio alicuius est bona, ipsum est malum, et si corruptio alicuius est mala, ipsum est bonum. Notandum quod bonum est duplex, scilicet naturale et morale; similiter malum est duplex, naturale et morale; et de bono et malo primo modo dicto sunt regulae intelligendae. | |
Sed de hoc dicetur alias, ideo pertranseo. |
|