Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-3/Chapter 8

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
CAP. 8. DE REGULIS PER QUAS TENENT CONSEQUENTIAE INFERENTES NEGATIVAM EX NEGATIVA.
Declaratis aliquibus regulis deservientibus consequentiis inferentibus affirmativam ex affirmativa, nunc dicendum est de regulis per quas tenent consequentiae inferentes negativam ex negativa.
Et est una regula complectens multas, quae est talis: a definitione ad definitum, a descriptione ad descriptum, a nominis interpretatione ad interpretatum, ab uno convertibilium ad reliquum, et e converso, tenet consequentia sive praeponatur sive postponatur negatio.
Et sunt istae regulae intelligendae supponentibus omnibus terminis personaliter et nulla alia variatione facta circa propositiones. Et ideo tales consequentiae non valent `homo non est passio hominis, ergo risibile non est passio hominis'; `animal rationale non est definitum, igitur homo non est definitum' et huiusmodi.
Alia regula est: ab inferiori ad superius postposita negatione est ƿ bona consequentia; sicut sequitur `homo non currit, igitur animal non currit'. Sciendum quod quando praedicatio superioris de inferiori est necessaria, tunc est talis consequentia simplex, quando autem talis praedicatio est contingens, tunc dum talis propositio est vera, est bona consequentia, sed ut nunc solum; quando autem talis propositio est falsa, tunc consequentia non valet.
Unde si nullus homo sit, haec consequentia non valet `homo non currit, ergo animal non currit'. Per istam regulam tenent tales consequentiae `asinus non est homo, igitur animal non est homo'; `fortitudo non est temperantia, igitur virtus non est temperantia', et huiusmodi multae.
Alia regula est: a superiori ad inferius praeposita negatione est bona consequentia; sicut sequitur `Sortes non est animal, ergo Sortes non est asinus'. Intelligendum quod talis consequentia semper est simplex, sive descendatur ad inferius per se sive ad inferius per accidens.
Et ideo tales consequentiae sunt bonae `aggregatum per accidens non est animal, igitur aggregatum per accidens non est homo albus'; `ens per accidens non est homo, igitur ens per accidens non est homo niger', et sic de aliis.
Sed intelligendum quod tales consequentiae non valent quando aliquod adverbium vel praepositio cum suo casuali vel aliqua determinatio aequivalens tali sequitur negationem in prima propositione.
Et propter hoc tales consequentiae non valent `homo non est necessario corpus, ergo homo non est animal'; `homo non est necessario coloratus, ergo homo non est albus'. Si tamen illa determinatio poneretur uniformiter in antecedente et consequente, frequenter valeret consequentia.
Aliquando tamen non valeret; sicut non sequitur `homo non est primo corpus, igitur homo non est primo animal'. Similiter non sequitur `Sortes non est primo animal, ergo Sortes non est primo homo', intelligendo per `primo' quod inter subiectum et praedicatum non sit medium.
Alia regula est: a negatione inferioris ad negationem superioris, sumpti cum signo universali affirmativo, vel stantis immobiliter, est ƿ bona consequentia; sicut sequitur `Sortes non est iste homo, ergo Sortes non est omnis homo'.
Sed intelligendum est quod talis consequentia non est semper consequentia simplex; sed quando illud superius praedicatur necessario de illo inferiori, tunc est consequentia simplex; quando contingenter solum, tunc dum illa propositio est vera, est consequentia bona, quando non est vera, consequentia non valet.
Unde dum Plato est homo, ista consequentia est bona `Sortes non est Plato, igitur Sortes non est omnis homo', sed quando Plato non est homo, tunc non valet consequentia. Ex isto patet quod si `differre', `esse aliud', `distingui' significent idem quod `non esse idem', tales consequentiae valent: `Sortes differt a Platone, ergo Sortes differt ab omni homine'; `Sortes est alius a Platone, igitur Sortes est alius ab omni homine'; `Sortes distinguitur a Platone, igitur Sortes distinguitur ab omni homine', sicut ista consequentia est bona `Sortes non est Plato, ergo Sortes non est omnis homo'.
Si autem `differre', `esse aliud', `distingui' significent idem quod `esse non idem', tunc consequentia non valet. Verumtamen potest distingui de `non idem', quia uno modo potest esse terminus relativus, alio modo potest esse terminus mere infinitus.
Si sit terminus relativus, tunc non valet ista consequentia `Sortes differt a Platone, igitur Sortes differt ab omni homine', sicut non sequitur `Sortes non est idem Platoni, igitur Sortes non est idem omni homini'.
Cuius ratio: quia si `non idem' sit terminus relativus, li non, eo quod est pars dictionis, non habet aliquam vim mobilitandi vel immobilitandi terminum sequentem; et ideo terminus sequens eodem modo stabit mobiliter vel immobiliter sicut si quicumque alius terminus relativus sibi adderetur.
Et ideo sicut in ista `Sortes est idem omni homini', li homini stat mobiliter, ita quod sub ipso contingit descendere, sic in ista `Sortes est non idem omni homini' stabit `homini' mobiliter et contingit sub eo descendere, et ita sequitur `Sortes est non idem omni homini, ergo Sortes est non idem Sorti'.
Si autem `non idem' sit terƿ minus mere infinitus, tunc vel talis propositio erit impropria `Sortes est non idem omni homini', pro eo quod casus dativus sequitur nomen non relativum, vel si sit propria, negatio --- cum sit pars termini --- non habet virtutem super terminum sequentem ad mutandum eius suppositionem.
Et per consequens li homini stabit mobiliter, et tunc erit haec falsa `Sortes est non idem omni homini', quia infert istam `Sortes est non idem Sorti'. Et tunc talis consequentia non valebit `Sortes est alius a Platone, igitur Sortes est alius ab omni homine'; nec infertur negativa ex negativa sed affirmativa ex affirmativa.
Et si quaeratur, quis sensus est magis de virtute sermonis, dicendum quod dialectici magis utuntur primo. Et ideo omnes tractantes sophismata, quos ego vidi, dicunt tales consequentias esse bonas `Sortes distinguitur a Platone, ergo Sortes distinguitur ab omni homine'; `Sortes differt ab asino, ergo Sortes differt ab omni animali'.
Et similiter tales `Sortes differt ab animali, igitur Sortes differt ab homine'; `Sortes est alius ab homine, igitur Sortes est alius a Sorte' et huiusmodi. Et super istum sensum dant regulas suas, videlicet quod ad alietatem vel differentiam superioris sequitur alietas et differentia inferioris; et quod isti termini `differre', `esse aliud', `distingui' et huiusmodi, habent naturam confundendi terminum sequentem confuse et distributive, si prius stetit immobiliter, et quod habent vim immobilitandi terminum sequentem, si prius stetit mobiliter, et huiusmodi, quae omnes ad istas reduci possunt.
Sed alii ab istis communiter utuntur alio modo.
Et secundum istas diversas significationes istorum terminorum debet de consequentiis multis diversimode dici. Unde primi, qui dicunt quod `differre', `esse aliud', `distingui' significant idem quod `non esse idem', debent negare multas consequentias in quibus arguitur ab aliquo istorum, sumpto cum determinatione adverbiali sequente vel aequivalente, ad ipsum sine tali determinatione sumptum.
Et tamen si talis determinatio praeponeretur, esset consequentia bona. Unde tales consequentias habent negare `hoc distinguitur ƿ formaliter ab hoc', puta `essentia divina distinguitur formaliter a paternitate, ergo essentia divina distinguitur a paternitate'; `hoc per accidens distinguitur ab hoc, ergo hoc distinguitur ab hoc'. Nam haec est vera `essentia divina non est formaliter paternitas' et tamen haec est falsa `essentia divina non est paternitas', et per consequens antecedens primae consequentiae est verum, et tamen consequens falsum, secundum eos, si illae duae aequipolleant istis duabus.
Similiter haec est vera `Deus non est per accidens idem Deo' et tamen haec est falsa `Deus non est idem Deo', ergo secunda consequentia non valet si istae duae aequivaleant istis duabus.
Et tamen istae consequentiae sunt bonae `essentia divina formaliter distinguitur a paternitate, ergo essentia divina distinguitur a paternitate'; `Deus per accidens distinguitur a Deo, ergo Deus distinguitur a Deo', sicut istae sunt bonae `essentia divina formaliter non est paternitas, igitur essentia divina non est paternitas'; `Deus per accidens non est Deus, igitur Deus non est Deus'.
Et ideo illi qui dant regulas praedictas sophisticas quod `ad alietatem superioris' etc., et negant tales propositiones `homo distinguitur per accidens ab homine', `essentia divina distinguitur formaliter a paternitate', `homo est aliud per accidens ab animali', non dicunt consequenter.
Alii autem tales consequentias `a distinguitur formaliter a b, igitur a distinguitur a b'; `a distinguitur per accidens a b, igitur a distinguitur a b', habent concedere, sicut sequitur `a non est idem formaliter b, igitur a non est idem b'; `a non est idem per accidens b, igitur a non est idem b'.
Et tunc haec est falsa `essentia divina distinguitur formaliter a paternitate' et ista similiter `essentia divina distinguitur per accidens a paternitate', sicut utraque istarum est falsa `essentia divina est non eadem formaliter paternitati', `essentia divina est non eadem per accidens paternitati'.
Sed ista est concedenda `essentia divina non est eadem formaliter paternitati'. Et tunc de istis propositionibus est proportionaliter dicendum sicut de istis `Deus est non idem per accidens Deo', `Deus est per accidens idem Deo', `Deus non est per accidens idem Deo', ƿ `Deus distinguitur per accidens a Deo', `Deus per accidens distinguitur a Deo', quia omnes sunt falsae praeter istam `Deus non est per accidens idem Deo'. Ita omnes aliae sunt falsae praeter istam `essentia divina non est eadem formaliter paternitati', secundum istam opinionem. Et ideo utraque istarum est neganda, secundum istam opinionem, `essentia divina est eadem formaliter paternitati', `essentia divina distinguitur formaliter a paternitate', sicut utraque istarum est neganda `Deus est idem per accidens Deo', `Deus distinguitur per accidens a Deo'.
Alia regula est: a negatione alicuius ad negationem eiusdem cum aliqua determinatione est bona consequentia; sicut sequitur `Sortes non est homo, igitur Sortes non est per accidens homo'; `Sortes non currit, igitur Sortes non currit velociter'. Et ideo tales consequentiae sunt bonae `grammaticus non distinguitur a clerico, ergo grammaticus non distinguitur a clerico in quantum logicus'; `natura specifica non est differentia individualis, igitur natura specifica non est realiter differentia individualis'; `homo non est humanitas, igitur homo non est realiter humanitas'; `entitas non est unitas, igitur entitas non est realiter unitas'.
Et si dicatur quod tunc sequeretur `homo non est asinus, ergo homo non est idem specie asino', dicendum quod regula est intelligenda quando nulla fit variatio circa alios terminos propositionum nisi appositio talis determinationis vel ablatio.
Nunc autem in proposito `asinus' in antecedente accipitur in recto et in consequente in obliquo, ideo non valet `homo non est asinus, ergo homo non est idem specie asino', sed sequitur `ergo homo non est specifice asinus'.
Sciendum quod quando illa determinatio est adverbium vel aequivalens adverbio, semper est regula bona. Si autem sit adiectivum vel praepositio cum suo casuali, de quo illud determinabile non oportet quod praedicetur, quamvis de utroque aliquid verificetur, tunc non valet.
ƿ Et ideo non sequitur `Sortes non est homo, igitur Sortes non est homo mortuus'; nec sequitur `Sortes non est albus, igitur Sortes non est albus secundum dentes'.
Intelligendum etiam est quod regula est vera quando negatio praecedit tam determinans quam determinabile.


Notes