Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-4/Chapter 10
From The Logic Museum
< Authors | Ockham | Summa Logicae | Book III-4
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
CAP. 10. DE FALLACIA FIGURAE DICTIONIS. | |
Post fallacias in dictione, iuxta quas sunt aliquae orationes multiplices, dicendum est de fallacia figurae dictionis, quae non oritur ex alicuius orationis multiplicitate, sed oritur magis ex aliquarum dictionum similitudine. | |
Ita quod fallacia figurae dictionis est deceptio proveniens ex aliqua similitudine dictionis, ita quod causa apparentiae est similitudo dictionis ad dictionem et causa non-exsistentiae est diversitas significatorum vel modorum significandi vel accidentium grammaticalium dictionum. | |
Et accipio hic `significata' largissime. Unde generalis modus solvendi paralogismos penes istam fallaciam est ostendere aliquam diversitatem inter significata vel modos significandi vel accidentia dictionum propter quam non valet argumentum. Ista enim fallacia semper ex hoc accidit quod quia aliquis modus arguendi tenet in aliquibus dictionibus creditur ex hoc quod talis modus arguendi valeat in aliis consimilibus dictionibus, in quibus tamen non valet propter hoc quod illae dictiones diversae, quamvis videantur similes, habent diversa significata, large accipiendo significata, vel diversum modum significandi vel diversa accidentia grammaticalia. | |
Verbi gratia: videmus enim quod iste syllogismus est bonus `omnis substantia corporea est colorata; capra est substantia corporea; igitur capra est colorata', ita quod nulla est variatio inter praedicatum maioris et praedicatum conclusionis. | |
Si propter hoc credatur quod in consimili modo arguendi ex aliis terminis non sit aliqua variatio facienda inter praedicatum maioris et praedicatum conclusionis, sicut sic arguendo `omnis substantia corporea est colorata; patriarcha est substantia corporea; igitur patriarcha est colorata', deceptio fiet per fallaciam figurae dictionis. | |
Unde generaliter quandocumque est fallacia figurae dictionis, contingit invenire consimilem modum arguendi bonum ex aliis terminis, et hoc propter diversitatem accidentium grammaticalium vel modorum significandi vel propter diversitatem significatorum, largissime accipiendo `significata'. | |
Iuxta praedicta possunt accipi tres modi istius fallaciae. | |
Quorum primus est quando accidit defectus in arguendo propter diversitatem accidentium grammaticalium diversarum dictionum. Et talis modus arguendi sophisticus vel semper vel frequenter ducit ad soloecismum. Unde si arguatur sic `omne animal est coloratum; homo est animal; igitur homo est coloratum', dicendum est quod hic est fallacia figurae dictionis. | |
Quia enim `homo' non est neutrius generis sicut `animal' est neutrius generis, ideo non debet inferri ista conclusio `homo est coloratum' sed ista `homo est coloratus'. Et quandoque variatio vocalis alicuius termini debet fieri in diversis propositionibus propter variationem accidentium diversorum terminorum. | |
Similiter hic potest assignari fallacia figurae dictionis `omne album est corpus; omnis homo est album; igitur omnis homo est corpus'. Et si dicatur quod semper in omni fallacia debet esse aliqua apparentia, hic autem nulla videtur, igitur etc., dicendum est quod non requiritur in omni fallacia tanta apparentia quae decipiat sapientes, sed sufficit tanta quae aliquos simplices fallere possit. | |
Et sic est in proposito, quia aliqui simplices possent in consimilibus decipi. Secundus modus principalis istius fallaciae accipitur ex diversitate significatorum diversarum dictionum. | |
Verumtamen aliqua diversitas talis est sufficiens ad istam fallaciam in aliquo modo arguendi et aliqua non sufficit. Sed ad sciendum in speciali quando sufficit et quando non sufficit, per logicam sciri non potest, sicut nec per logicam sciri potest in speciali de qualibet dictione an sit aequivoca vel non sit aequivoca, sed hoc debet sciri per speciales scientias. | |
Penes istum modum peccant talia argumenta sophistica `calefacere est agere, igitur videre est agere', `calefieri est pati, ergo videri est pati'. Causa apparentiae istarum consequentiarum sophisticarum est similis terminatio istorum verborum `videre --- calefacere', `videri --- calefieri'. | |
Causa non exsistentiae est diversitas significatorum. | |
Quia enim `calefacere' significant calorem causatum a calefaciente in calefacto et `videre' significat visionem causatam a viso in vidente et non causatam a vidente in viso, ideo non valet consequentia. | |
Similiter tales consequentiae non valent `calefaciens est agens, igitur videns est agens', | |
'calefactum patitur, igitur visum patitur'. Et universaliter quando dictiones habent eadem accidentia grammaticalia et eosdem modos significandi, et propter hoc quod habent consimiles terminationes et consimiles modos significandi creditur quod illud commune praedicabile quod verificatur de uno verificetur de reliquo, et tamen propter hoc quod significant diversa non est sic, sed est fallacia figurae dictionis. | |
Et accidit frequenter iste modus figurae dictionis quando arguitur per locum a simili vel per aliquem locum consimilem. Puta: quia enim `visum' est participium verbi passivi, secundum grammaticos, ideo potest credi quod sicut `calefactum', quod est participium verbi passivi, non potest verificari nisi de passo, sic quod `visum' non possit verificari nisi de passo. | |
Et talis sic credens, nesciens naturam significatorum per istos terminos vel nesciens quid et quomodo significant, decipitur per fallaciam figurae dictionis. Si enim credat quod sicut `calefactum' significat illud quod patitur, et in quo est calor, in recto et illud a quo patitur in obliquo, sic `visum' significet illud in quo est visio in recto et illud a quo est visio in obliquo, decipitur. | |
Et ideo ad istum modum figurae dictionis perfecte sciendum necesse est scire naturas rerum et etiam necesse est scire grammaticam per quam scitur quid vox significat uno modo et quid alio modo significandi. | |
Nec tamen iste modus est ex diversitate modorum significandi aliquarum dictionum, ex hoc scilicet quod una dictio habet unum modum significandi, et alia dictio non habet illum modum significandi, sed est ex diversitate significatorum. | |
Quia enim diversa, quamvis eisdem modis significandi, significantur per istum terminum | |
'visum' et per istum terminum `calefactum' ideo est ibi fallacia. Oportet autem scire quod iste modus non contingit tantum quando propter consimiles terminationes et consimiles modos significandi creditur quod illud quod est commune uni est commune alteri, sicut sic arguendo `albedo est qualitas, igitur hirundo est qualitas', `qualitas differt realiter a substantia, igitur quantitas differt realiter a substantia', `musica est feminini generis, igitur propheta est femini generis', et sic de multis aliis, sed etiam iste modus reperiri potest quando propter naturam rei significatae aliquis discursus vel consequentia valet et tamen alio termino posito in praedicto discursu vel consequentia loco alicuius termini ibi positi non valeret. | |
Verbi gratia secundum opinionem Aristotelis hoc est bonum argumentum `iste dabit bovem coloratum; iste non habet bovem coloratum; igitur iste dabit bovem quem non habet', et tamen sic arguendo `iste dabit bovem album; iste non habet bovem album; igitur iste dabit bovem quem non habet' non valet, quia praemissae possunt esse verae conclusione exsistente falsa. Similiter talis discursus est bonus `iste est modo albus; iste cras non erit albus; igitur iste amittet aliquam rem quam modo habet'. Et tamen iste discursus secundum principia Aristotelis non valet `iste aer est nunc bicubitus; iste aer cras non erit bicubitus; ergo iste aer amittet cras aliquam rem quam nunc habet', et tamen idem modus arguendi videtur utrobique. | |
Et ideo si propter hoc credatur, quia alicubi tenet talis modus arguendi quod ubique valeat, fiet deceptio per fallaciam figurae dictionis. Et si quaeratur quare magis est fallacia figurae dictionis in uno discursu quam in alio, dicendum est quod hoc est propter hoc quod medium intrinsecum per quod tenet unus discursus est necessarium et medium intrinsecum per quod tenet alius discursus non est necessarium. | |
Ad cuius evidentiam est sciendum quod quaedam consequentiae, etiam formales, tenent per medium intrinsecum et quaedam tenent per medium extrinsecum. Illae tenent per medium intrinsecum quae tenent virtute unius propositionis formatae ex eisdem terminis, sicut ista consequentia `omnis homo est animal, igitur Sortes est animal' tenet per medium intrinsecum, quia tenet virtute unius propositionis formatae ex eisdem terminis, puta ex istis terminis `Sortes' et `homo', quia tenet virtute istius medii `Sortes est homo'. | |
Si enim ista propositio esset falsa, consequentia prima in nullo valeret. Illae autem consequentiae vel discursus tenent per medium extrinsecum quae tenent sufficienter virtute alicuius regulae generalis non formatae ex terminis talis consequentiae vel discursus, vel si formetur ex illis hoc accidit, quia aliae consequentiae et discursus tenent aeque bene per hoc medium vel per tale medium extrinsecum ex quorum terminis non formatur talis regula generalis. Sicut patet de ista consequentia `omnis homo est animal, igitur tantum animal est homo', quae tenet per istud medium `ab universali ad exclusivam de terminis transpositis est bona consequentia'. Et ista consequentia `omnis homo est animal, igitur aliquod animal est homo' tenet per istam regulam `universalis affirmativa convertitur per accidens'. | |
Et ideo quandocumque accipiuntur aliquae consequentiae vel discursus quae non rectificantur vel regulantur per aliquam regulam generalem, videndum est si possint rectificari per aliquam propositionem veram formatam ex eisdem terminis. | |
Et si sic, consequentia erit bona; si non, consequentia non valebit. Sic autem est in proposito. Nam tales consequentiae `iste non habet bovem coloratum; iste dabit bovem coloratum; igitur iste dabit bovem quem non habet', `iste dabit bovem album; iste non habet bovem album; ergo iste dabit bovem quem non habet' non possunt regulari per aliquam regulam generalem; igitur si valeant, oportet habere aliquod medium verum ex eisdem terminis. | |
Nunc autem ita est quod prima consequentia tenet per medium verum et necessarium, secundum principia Aristotelis, quod est istud `si aliquid est bos, ipsum est coloratum'. | |
Unde quia secundum principia Aristotelis impossibile est quod aliquid sit bos et non sit coloratus, ideo ista consequentia est bona `iste dabit bovem coloratum; et iste non habet bovem coloratum; igitur iste dabit bovem quem non habet'. | |
Sed quia possibile est quod idem bos numero sit primo non albus et postea albus, ideo illud medium intrinsecum per quod tenet alia consequentia `si aliquid est bos, ipsum est album', est simpliciter falsum. | |
Et ideo iste discursus non valet `iste dabit bovem album; iste non habet bovem album; igitur dabit bovem quem non habet', quia iste poterit dare bovem quem habet, qui nunc non est albus, sed poterit esse albus quando dabit eum. | |
Similiter ista consequentia est bona `iste nunc est albus; iste cras non erit albus; ergo iste carebit aliqua re quam nunc habet', et tenet virtute istius medii `album significat aliquam rem distinctam secundum se totam ab illo quod est album'. | |
Sed ista consequentia secundum principia Aristotelis non valet `iste aer est nunc bicubitus; iste aer cras non erit bicubitus; igitur iste aer carebit aliqua re quam nunc habet', quia secundum principia Aristotelis ista est falsa `bicubitum significat aliquam rem secundum se totam distinctam ab illo quod est bicubitum et a parte eius'. | |
Et ita, universaliter, quando aliqua consequentia tenet in aliquibus terminis virtute medii necessarii intrinseci et aliqua consequentia habens terminos habentes consimiles modos significandi, quamvis non significent eadem eodem modo quo alii termini significant illa vel alia, propter defectum talis medii intrinseci non valet, potest ibi assignari fallacia figurae dictionis. | |
Unde hic est fallacia figurae dictionis `iste est pater; iste non fuit pater; igitur iste est mutatus', `iste est similis; iste non erit similis; ergo iste mutabitur', et sic de multis aliis. Est autem sciendum quod iste modus fallaciae figurae dictionis numquam habet locum quando accipiuntur duae praemissae mere categoricae et mere de inesse et mere de praesenti, dispositae vocaliter in modo et figura. | |
Et ideo accidit frequenter iste modus arguendi ex aliqua propositione de praeterito vel de futuro vel de modo. Unde hic est fallacia figurae dictionis `iste potest esse albus; iste non est albus; igitur iste potest esse aliquid quod nunc non est'. | |
Similiter hic `Filius Dei non fuit homo ab aeterno; Filius Dei fuit homo ex tempore; ergo | |
Filius Dei fuit aliquid ex tempore quod non fuit ab aeterno'. Tamen in istis potest assignari non tantum iste modus sed etiam tertius modus, de quo statim post dicetur, sicut in simili patebit ibidem. | |
Tertius modus principalis figurae dictionis est habens ortum ex diversitate modorum significandi diversarum dictionum quae videntur similes inter se, propter quod quandoque deceptus credit quod similiter est arguendum ex una dictione et ex alia. | |
Et potest iste modus subdividi. | |
Ad cuius intellectum sciendum quod modi significandi non sunt aliquae res additae ipsis dictionibus, advenientes eis, sed est metaphorica locutio, dicendo quod dictiones habent diversos modos significandi, quia per talem orationem intelligitur ista oratio `diversae dictiones diversimode significant illa quae significant'. Quia aliquae dictiones proprie non significant, sed magis adiunctae aliis consignificant vel dant aliis supponere vel determinato modo stare, cuiusmodi sunt syncategoremata, videlicet coniunctiones, praepositiones et huiusmodi. Aliquae autem significant determinate res et finita significatione, secundum modum loquendi Boethii, sicut nomina categorematica et pronomina et participia et huiusmodi; et illorum quaedam sunt nomina mere absoluta et quaedam connotativa, sicut dictum est prius in primo tractatu. | |
Similiter, quaedam sunt propria, sicut pronomina et nomina propria, et quaedam sunt communia, quae ideo habent diversum modum significandi quia unum significat unum et non plura et reliquum significat plura vel potest significare. | |
Et secundum praedicta sub isto tertio modo principali possunt accipi tres modi speciales istius fallaciae. Primus modus potest esse secundum dictiones quae habent finitas significationes et quae non habent finitas significationes. | |
Et penes istum modum peccant consequentiae in quibus commutatur unus modus supponendi in alium; sicut si arguatur sic `omnis homo est animal, ergo animal est omnis homo'. | |
Et ad evidentiam istius exempli et sibi similium est primo sciendum quod hic potest assignari fallacia figurae dictionis propter hoc quod eadem dictio in antecedente habet unam suppositionem et in consequente habet aliam, quamvis hoc non sit sufficiens, sicut ostendetur. | |
Et similitudo dictionum est causa istius deceptionis; quia enim in multis non refert sic transponere dictiones, --- bene enim sequitur `homo albus est homo, ergo homo est homo albus', similiter sequitur `animal rationale est homo, ergo homo est animal rationale' --- propter hoc potest aliquis deceptus credere quod talis modus arguendi valeat in omnibus, et decipitur per fallaciam figurae dictionis. | |
Et oritur haec fallacia ex diversitate modorum significandi. Propter hoc enim quod `omnis' non habet talem modum significandi qualem habet `album' vel aliqua dictio talis, sed tantum consignificat sive facit terminum cui additur stare pro omnibus suis significatis, et facit terminum mediate sequentem stare confuse tantum, qualiter non stat in consequente, ideo est fallacia figurae dictionis et oritur ex similitudine dictionis ad aliam dictionem. Et est sciendum quod non quaelibet variatio suppositionis causat fallaciam figurae dictionis. Tunc enim in demonstratione potissima esset fallacia figurae dictionis. Sed generaliter quando arguitur a termino stante confuse tantum ad terminum stantem determinate, saltem enthymematice, est fallacia figurae dictionis, si circa alium terminum et dispositiones eius nulla sit penitus facta variatio; quamvis simul cum hoc sit ibi fallacia consequentis, sicut est in exemplo proposito. | |
Si tamen argueretur sic `omnis homo est animal, igitur animal est homo', quamvis in antecedente supponat confuse tantum et in consequente determinate, quia tamen signum additum homini in antecedente non additur sibi in consequente, non est ibi fallacia figurae dictionis. | |
Penes istum modum peccant omnia talia sophismata `omni parte continui est aliqua pars minor, igitur aliqua pars est minor omni parte continui'. Antecedens est verum, quia quaelibet singularis est vera, et consequens est falsum, quia quaelibet singularis est falsa. | |
Sed consequentia non valet, quia `pars' in antecedente supponit confuse tantum et in consequente supponit determinate. Sed quia evidentius est in talibus fallacia consequentis quam fallacia figurae dictionis, ideo quando de fallacia consequentis agetur, diversa exempla adducentur. | |
Similiter, arguendo a termino stante determinate vel confuse tantum ad eundem terminum stantem confuse et distributive, est fallacia figurae dictionis, quamvis etiam sit ibi fallacia consequentis, sicut hic `tu dubitas aliquod verum, igitur tu nescis aliquod verum'. | |
Unde si arguatur sic `illud quod tu dubitas, tu non scis; tu dubitas aliquod verum; igitur tu non scis aliquod verum' est fallacia figurae dictionis, quia in antecedente stat `verum' determinate et in consequente stat confuse tantum. | |
Similiter hic `illud quod non est aliquid, ab illo differt; Sortes non est omnis homo; igitur Sortes ab omni homine differt', nam in antecedente `homo' stat determinate, propter negationem praecedentem, et in consequente stat confuse et distributive. | |
Oportet autem scire quod non tantum contingit facere fallaciam figurae dictionis propter varium modum supponendi eiusdem termini sed etiam propter varium modum supponendi diversorum terminorum, ita quod alius terminus correspondens non mutetur. | |
Unde hic est fallacia figurae dictionis `omnis homo est animal, igitur substantia est omnis homo', et ita est de consimilibus. Non solum autem tertius modus accidit ex vario modo significandi, qui frequenter accidit ex modo significandi termini categorematici et syncategorematici, sed etiam accidit ex diversis modis significandi incomplexorum in diversis praedicamentis. | |
Quando enim propter hoc quod si arguatur ex omnibus terminis eiusdem praedicamenti erit bonum argumentum creditur propter hoc quod similiter arguendo ex terminis diversorum praedicamentorum sit conveniens argumentum et tamen non est, tunc accidit fallacia figurae dictionis. | |
Creditur enim propter similitudinem dictionum quod consimiliter contingit arguere ex istis terminis sicut ex illis, et tunc fiet deceptio per fallaciam figurae dictionis. Est autem primo sciendum quod non semper quando arguitur ex terminis diversorum praedicamentorum est fallacia figurae dictionis, quia universaliter quando praemissae sunt mere de inesse et de praesenti et categoricae et in recto, et dispositae in modo et in figura, non est fallacia figurae dictionis, qualescumque sint termini. | |
Nec plus refert quod omnes termini sint eiusdem praedicamenti quam diversorum. | |
Unde ita valet iste syllogismus `omnis homo est animal; album est homo; igitur album est animal' sicut iste `omnis homo est animal; Sortes est homo; igitur Sortes est animal'. Et ita, universaliter, est de consimilibus. | |
Et ideo ad assignandum fallaciam figurae dictionis non sufficit dicere quod commutatur unum praedicamentum in reliquum, sed oportet dicere rationem magis specialem. Est igitur sciendum quod quamvis syllogistice arguendo ita contingit arguere ex terminis diversorum praedicamentorum sicut ex terminis eiusdem praedicamenti, tamen non syllogistice frequenter contingit arguere ex terminis eiusdem praedicamenti et non ex terminis diversorum praedicamentorum. | |
Et hoc multipliciter contingere potest, nam uno modo potest contingere propter diversitatem signorum distributivorum. Ad cuius evidentiam sciendum est quod sicut diversis praedicamentis congruunt diversa interrogativa, ita quod ad diversa interrogativa per incomplexa diversorum praedicamentorum fit responsio, --- nam si quaeratur quid est homo, convenienter respondetur quod est animal; et si quaeratur qualis est homo, convenienter respondetur quod est albus vel musicus, et non quod est animal; et si quaeratur ubi est homo, convenienter respondetur quod est in foro vel in campis, et sic de aliis ---, sic diversis praedicamentis correspondent diversa distributiva, sicut praedicamento substantiae correspondet `quilibet', `quidquid' et huiusmodi. | |
Hoc tamen est sciendum quod talia distributiva aequaliter conveniunt omnibus nominibus mere absolutis, sive illa nomina significent substantias sive qualitates sive res quascumque. Praedicamento autem quantitatis correspondent ista distributiva `quantumcumque' et `quotcumque', loco quorum nonnumquam ponuntur `quantum' et `quot'. | |
Praedicamento qualitatis correspondet hoc signum `qualecumque'. Et praedicamento `ubi' hoc signum `ubicumque'. Et praedicamento `quando' hoc signum `quandocumque', et sic de aliis, nisi forte nomina nobis deficiant. Differt autem distributivum substantiae sive distributivum correspondens nominibus mere absolutis ab aliis, quia quandoque aequaliter contingit assumere sub nomina connotativa vel respectiva sicut nomina mere absoluta. Unde aequaliter valet iste modus arguendi `quidquid est homo, est animal; bicubitum est homo; igitur bicubitum est animal' sicut iste `quidquid est homo, est animal; Sortes est homo; ergo Sortes est animal', et hoc quia talis maior aequivalet isti `omnis homo est animal'. | |
Sed de aliis distributivis non est sic, quia sub aliis distributivis numquam contingit --- servando modum debitum arguendi --- sumere sub nisi incomplexa convenientia tali distributivo et propria sibi. | |
Propter quod arguendo ex talibus necesse est scire naturas praedicamentorum, scilicet quid significant et quae significant et quomodo significant et quod non omnia praedicamenta significant unum, sed multa eorum significant plura, quamvis non omnia univoce nec eodem modo significandi. | |
Et qui hoc scit, est prope videre verum in multis, secundum Philosophum in libro Elenchorum. | |
Sciendum est igitur quod quandocumque sumpta maiore habente hoc signum distributivum `quantumcumque' vel `quotcumque', si sumatur sub aliquod incomplexum nisi per quod contingit respondere ad quaestionem factam per `quantum' vel `quot', est fallacia figurae dictionis propter distinctionem praedicamentorum. | |
Et hoc, quia si assumeretur sub aliquod incomplexum per quod convenienter respondetur ad talem quaestionem, non esset aliqua fallacia. Et ideo si aliquis credat quod propter hoc contingit assumere sub in minore unum terminum sicut alium, secundum quod hoc contingit in multis aliis, decipietur per fallaciam figurae dictionis; sicut hic `quantum est a tantum est b; a est lignum; igitur b est lignum'. | |
Et tamen si loco istius termini `lignum' poneretur iste terminus `tricubitum', esset bonum argumentum, sic arguendo `quantum est a tantum est b; tricubitum est a; igitur tricubitum est b'. | |
Similiter, si post hoc signum `qualecumque' in maiore, accipiatur sub in minore aliquod incomplexum per quod non respondetur ad quaestionem factam per `quale', est fallacia figurae dictionis. | |
Et si accipiatur sub incomplexum per quod convenienter respondetur ad quaestionem factam per `quale', erit bonum argumentum. Sicut hic est fallacia figurae dictionis `qualecumque currit, disputat; Sortes currit; igitur Sortes disputat', et tamen non hic `qualecumque currit, disputat; nigrum currit; igitur nigrum disputat'. | |
Similiter hic est fallacia figurae dictionis `quandocumque est accidens, tunc est suum subiectum; accidens est inhaerens; igitur subiectum est inhaerens', et non hic `quandocumque est accidens, est suum subiectum; accidens est in hoc tempore; igitur subiectum est in hoc tempore. | |
Similiter hic est fallacia figurae dictionis `ubicumque est substantia, ibi est quantitas; angelus est substantia; igitur angelus est quantitas', sed non hic `ubicumque est substantia, ibi est quantitas; substantia est in hoc loco; igitur quantitas est in hoc loco'. | |
Et sic contingit arguere in aliis ubi ponitur signum distributivum correspondens interrogativo ad quod contingit convenienter respondere per incomplexa alicuius praedicamenti et non per alia. | |
Tamen de distributivis substantiae est difficultas specialis. | |
Pro quo sciendum quod quando distributivum substantiae ponitur in propositione mere de praesenti et mere de inesse, non refert quodcumque accipere sub in minore. Et ideo talis modus arguendi valet `quidquid emis, comedis; carnes crudas emis; igitur carnes crudas comedis', `quidquid est substantia corporea, est quantitas; corpus Christi est substantia corporea; igitur corpus Christi est quantitas', et sic de aliis. Ita tamen quod in minore non accipiatur aliqua determinatio compositionis quae non accipiebatur in maiore et simul cum hoc quod non commutetur unus numerus in alium numerum, quia si alterum illorum fiat, accidet fallacia figurae dictionis, sicut ostendetur. | |
Unde pluribus modis, quando non accipiuntur praemissae dispositae in modo et in figura nec aequivalentes talibus, accidit fallacia figurae dictionis: vel sumendo aliud nomen quam per quod respondetur ad quaestionem factam per `quid est' de re una; quandoque enim hoc accidit arguendo ex propositionibus de praesenti, quandoque ex propositionibus de praeterito vel de futuro, quandoque ex propositionibus de modo. Si arguatur ex propositionibus de praesenti et de inesse, hoc potest contingere vel addendo aliquam determinationem per quam potest, partialiter saltem, responderi ad quaestionem factam per aliud interrogativum de re una quam per `quid est'. Sicut si arguatur `quidquid currit est corpus; homo velociter currit; igitur homo velociter est corpus', quia in minore additur `velociter', per quod respondetur aliquo modo ad aliam quaestionem quam ad quaestionem factam per `quid est', ideo est fallacia figurae dictionis. Et tamen si poneretur haec determinatio `realiter', esset bonum argumentum, sic arguendo | |
'quidquid currit est corpus; homo realiter currit; ergo homo realiter est corpus'. Unde universaliter quando in tali modo arguendi additur in minore aliqua determinatio quae potest competere et non competere eidem, causatur fallacia figurae dictionis, et alia non causat fallaciam figurae dictionis. | |
Tale tamen signum posset accipi in minore quod non foret ibi fallacia figurae dictionis. Sicut ponatur quod `qualiter' sit adverbium interrogativum ad quod convenienter respondetur per talia `cito', `velociter', `tarde', `violenter' et huiusmodi, et sibi correspondeat hoc signum `qualitercumque'; quo posito iste modus arguendi erit bonus `qualitercumque aliquid currit, est corpus; homo velociter currit; igitur homo velociter est corpus'. Similiter hic est fallacia figurae dictionis `omnis substantia materialis habet partem distantem a parte; corpus Christi in sacramento Altaris est substantia materialis; igitur corpus Christi est in sacramento Altaris habens partem distantem a parte'. Similiter hic `omne corpus est quantum; corpus Christi est corpus in sacramento Altaris; igitur corpus Christi est quantum in sacramento Altaris'. | |
Similiter hic `omne corpus est circumscriptum loco; corpus Christi est corpus in sacramento | |
Altaris; igitur corpus Christi est circumscriptum loco in sacramento Altaris'. Similiter hic, secundum unam opinionem, `omnis substantia materialis est quantitas; corpus Christi est substantia materialis in sacramento Altaris; igitur corpus Christi est quantitas in sacramento Altaris'. | |
Similiter hic `quidquid est substantia, est quantitas; corpus Christi est substantia in sacramento Altaris; igitur corpus Christi est quantitas in sacramento Altaris'. Et tamen sic arguendo `ubicumque aliquid est substantia, ibi illud est quantitas; corpus Christi est substantia in sacramento Altaris; igitur corpus Christi est quantitas in sacramento Altaris', est bonum argumentum. | |
Et ita patet quod ponendo hoc signum `ubicumque' loco istius signi `quidquid' non est aliqua fallacia sumendo sub aliquid per quod respondetur ad quaestionem factam per `ubi'. Propter quod summe necesse est scire qualia et quae significant praedicamenta et quomodo ad hoc quod sciatur de multis an sit ibi fallacia figurae dictionis. | |
Ex praedictis patet quod hic nulla est fallacia `ubicumque aliquid habet quantitatem inhaerentem sibi, ibi est quantum; substantia corporis Christi habet quantitatem inhaerentem sibi in sacramento Altaris; igitur substantia corporis Christi est quanta in sacramento Altaris'. | |
Nec hic `ubicumque aliquid habet longitudinem, latitudinem et profunditatem inhaerentem sibi, ibi est longum, latum et profundum; sed substantia corporis Christi habet longitudinem, latitudinem et profunditatem inhaerentem sibi in sacramento Altaris; igitur substantia corporis Christi est in sacramento Altaris longa, lata et profunda'. | |
Nec hic `ubicumque aliqua substantia habet extensionem inhaerentem sibi, ibi est extensa; substantia corporis Christi habet extensionem inhaerentem sibi in sacramento Altaris; igitur substantia corporis Christi est extensa in sacramento Altaris'. | |
Aliter contingit peccare per fallaciam figurae dictionis in tali modo arguendi, commutando unum numerum in alium, puta numerum singularem in pluralem, sic `quidquid est scitum, est scitum per inventionem vel per doctrinam; ista sunt scita, --- demonstrando unum scitum per inventionem et aliud per doctrinam ---; igitur ista sunt scita per inventionem vel per doctrinam'. | |
Similiter hic `quaelibet persona divina est Deus; Pater et Filius sunt personae divinae; igitur | |
Pater et Filius sunt dii'. Similiter hic `quaelibet persona divina producens personam est principium Spiritus Sancti; Pater et Filius sunt personae divinae producentes personam; igitur Pater et Filius sunt principia Spiritus Sancti'. | |
Hoc tamen est sciendum quod vix aut numquam potest impediri talis modus arguendi ex talibus duabus propositionibus nisi ubi arguitur disiunctive et ubi accipitur terminus significans aliquam rem unam quae est plures personae, quo modo est de Deo, qui unus Deus est, et tamen est plures personae. | |
Similiter unum principium Spiritus Sancti est duae personae. | |
Tamen, frequenter, arguendo enthymematice et commutando numerum singularem in numerum pluralem est fallacia figurae dictionis in aliis casibus quam in illis. Et hoc ubicumque terminus non significat plura; sicut non sequitur `sol est corpus, igitur soles sunt corpora'; nec sequitur `phoenix est animal, igitur phoenices sunt animalia', et hoc propter falsam implicationem in consequente. Et ideo hic est tantum consequentia ut nunc `homo est animal, igitur homines sunt animalia'. | |
Et tales falsae consequentiae possunt reduci ad primum modum, in quo oritur deceptio propter diversa accidentia grammaticalia diversarum dictionum. Aliter peccat talis modus arguendi penes fallaciam figurae dictionis, arguendo ex propositionibus de praeterito et de futuro, et hoc vel arguendo ex omnibus de praeterito vel ex una de praeterito et una de praesenti. | |
Et eodem modo, proportionaliter, dicendum est de illis de futuro. Si primo modo, aut assumptum in minori ponitur a parte subiecti aut a parte praedicati. Si primo modo, resolvendae sunt propositiones in propositiones aequivalentes quae possunt disponi in modo et in figura, et tunc utendum est arte quae data est de modo syllogizandi ex propositionibus de praeterito et de futuro. | |
Verbi gratia si arguatur sic `quidquid heri emisti, hodie comedisti; carnes crudas heri emisti; igitur carnes crudas hodie comedisti' resolvenda est maior in istam sibi aequivalentem `omne heri emptum fuit hodie comestum a te' et minor in istam aequivalentem sibi `carnes crudae fuerunt heri emptae' et conclusio in istam sibi aequivalentem `carnes crudae fuerunt hodie comestae a te'. Et subiectis in omnibus istis acceptis pro his quae fuerunt, tenet syllogismus. Sed si subiectum conclusionis sumatur pro his quae sunt, non valet, sed est tam fallacia accidentis quam fallacia figurae dictionis. | |
Si autem ponatur assumptum a parte praedicati, semper est fallacia figurae dictionis. Unde hic est fallacia figurae dictionis `quidquid heri emisti, hodie comedisti; tu emisti heri carnes crudas; ergo hodie comedisti carnes crudas'. | |
Et multo magis erit fallacia figurae dictionis si maior sit de praesenti et minor de praeterito vel de futuro. Propter quod hic est fallacia figurae dictionis, secundum illam opinionem quae ponit quod quantitas non est alia res a substantia et qualitate, `quidquid fuit heri, est hodie; Sortes fuit heri bicubitalis quantitatis; igitur Sortes est hodie bicubitalis quantitatis'. | |
Similiter hic `quidquid fuit, adhuc est; Sortes fuit triangularis figurae; igitur Sortes est triangularis figurae'. Similiter hic `quidquid fuit, est; ignis produxit vel calefecit; ergo ignis producit vel calefacit'. In omnibus enim talibus est fallacia figurae dictionis. Et tamen accipiendo sub nomina mere absoluta non est aliqua fallacia. Sicut hic est bonum argumentum `quidquid fuit, est; homo fuit; igitur homo est'. Et similiter hic `quidquid fuit est; albedo fuit; ergo albedo est'. Et similiter hic `quidquid fuit, est; Sortes fuit homo; igitur Sortes est homo'. | |
Et similiter hic `quidquid fuit, est; haec albedo fuit color; igitur haec albedo est color'. Et tamen secundum illam opinionem quae ponit quantitatem non esse aliam rem a substantia et qualitate hic est fallacia figurae dictionis `quidquid fuit, adhuc est; haec substantia fuit quantitas; ergo haec substantia adhuc est quantitas'. | |
Sed hic est bonum argumentum `quandocumque aliquid fuit substantia, tunc fuit quantitas; haec substantia fuit substantia; ergo haec substantia fuit quantitas'. Similiter hic est fallacia figurae dictionis `quidquid est, fuit prius; a est simul cum b; igitur a fuit prius simul cum b'. | |
Similiter est hic fallacia figurae dictionis `quidquid fuit, adhuc est; hoc corpus fuit coniunctum illi corpori; igitur hoc corpus est adhuc coniunctum illi corpori'. | |
Et tamen hic est bonum argumentum `quidquid fuit, est; albedo fuit; igitur albedo est'. Et sicut dictum est de propositionibus de praeterito, ita, proportionaliter, dicendum est de propositionibus de futuro. | |
Aliter contingit fallacia figurae dictionis ex diversitate praedicamentorum in propositionibus modalibus, sicut sic arguendo `quidquid potest Deus facere mediante causa secunda, potest facere se solo; sed Deus potest facere actum meritorium mediante causa secunda; igitur potest se solo facere actum meritorium'. | |
Responsio: hic est fallacia figurae dictionis, quia si acciperetur sub nomen mere absolutum, esset bonum argumentum; sicut hic est bonum argumentum `quidquid potest Deus facere mediante causa secunda, potest facere se solo; sed Deus potest facere ignem mediante causa secunda; igitur etc.'. | |
Et ideo si propter similitudinem dictionum credat quis quod unum argumentum est bonum sicut aliud, decipietur per fallaciam figurae dictionis. Verumtamen sciendum est quod si `actum meritorium' poneretur a parte subiecti, non esset fallacia figurae dictionis. | |
Unde hic non est fallacia figurae dictionis `quidquid Deus potest facere mediante causa secunda etc.; sed omnem actum meritorium potest Deus facere mediante causa secunda; igitur omnem actum meritorium potest Deus facere se solo', quia conclusio est vera si praemissae sunt verae, sive subiectum accipiatur pro his quae sunt sive pro his quae possunt esse. | |
Similiter hic est fallacia figurae dictionis `omnem rem potest Deus facere sine alia re distincta totaliter; album est res alia ab albedine; ergo Deus potest facere album sine albedine'. | |
Et tamen ista conclusio bene sequitur `album Deus potest facere sine albedine', quia illam rem quae est alba potest Deus facere sine albedine; et tamen haec est impossibilis `album facit Deus sine albedine'. | |
Similiter hic est fallacia figurae dictionis `Deus potest causare omnem rem possibilem quae non est Deus; veritas istius propositionis ``Deus nihil causat potest esse; igitur Deus potest causare veritatem huius propositionis', propter hoc quod iste terminus `veritas istius propositionis' non est incomplexum mere absolutum. | |
Oportet autem scire quod non solum iste modus fallaciae figurae dictionis est in talibus discursibus compositis ex pluribus praemissis, sed etiam accidit in consequentiis et enthymematibus; quia iste modus non est tantum ex hoc quod unum praedicamentum commutatur in aliud, hoc est ex hoc quod primo in maiore accipitur signum distributivum correspondens uni praedicamento et postea accipitur sub incomplexum alterius praedicamenti. | |
Quia numquam dicit Philosophus quod figura dictionis est ex commutatione unius praedicamenti in aliud, sed dicit quod est ex hoc quod diversa sunt praedicamenta et easdem res diversimode significant, ideo frequenter non valent consequentiae ex incomplexis aliquorum praedicamentorum. | |
Et tamen si loco illorum ponerentur incomplexa alterius praedicamenti, essent consequentiae bonae; sicut hic est consequentia bona `homo fuit animal, igitur animal fuit homo'. | |
Similiter `albedo fuit nigredo, ergo nigredo fuit albedo'. Similiter `albedo potest esse color, ergo color potest esse albedo'. Similiter tales consequentiae sunt bonae `albedo cessat esse albedo, igitur albedo cessat esse'; `homo desinit esse homo, igitur homo desinit esse' et huiusmodi. Quae ideo bonae consequentiae sunt quia termini ex quibus componuntur non significant aliquid in recto et aliquid in obliquo, nec significant aliquid primo et principaliter et aliquid secundario, nec significant aliquid affirmative et aliquid negative, sed eodem modo significant omnia sua significata. Quod secundum principia Aristotelis non est verum nisi de incomplexis in genere substantiae et de abstractis in genere qualitatis quibus correspondent concreta supponentia pro distinctis rebus ab illis pro quibus supponunt abstracta, et ideo tales consequentiae ex talibus terminis bonae sunt et non aliae. | |
Propter quod si aliquis credat quod consequentiae consimiles valent ex aliis terminis sicut ex talibus, decipietur per fallaciam figurae dictionis. Unde hic est fallacia figurae dictionis penes istum modum `album desinet cras esse album, ergo album desinet cras esse'; `motus cessabit esse motus quando quiescet mobile, igitur motus cessabit esse quando quiescet mobile', sicut hic est fallacia figurae dictionis `forma partibiliter adquisita cessabit esse partibiliter adquisita quando quiescet mobile, ergo forma partibiliter adquisita cessabit esse quando quiescet mobile'. | |
Similiter hic `actum meritorium potest Deus facere sine voluntate efficiente, igitur Deus potest facere actum meritorium sine voluntate efficiente'. Similiter hic `istam veritatem potest Deus facere, --- demonstrando veritatem istius: Deus nihil facit ---, ergo Deus potest facere hanc veritatem'. | |
Similiter hic `homo ab aeterno fuit Deus, igitur Deus ab aeterno fuit homo'. Et pro isto exemplo et pro aliis praecedentibus est sciendum quod quamvis hoc nomen `homo' secundum usum philosophorum sit nomen mere absolutum, non plus significans unum significatum in recto quam aliud, tamen secundum usum theologorum non est ita mere absolutum, quia si sic, esset convertibile cum hoc nomine `humanitas'. Et tunc sicut haec est neganda `Filius Dei est humanitas,' ita esset haec neganda `Filius Dei est homo', quod falsum est. Et ideo secundum usum theologorum hoc nomen `homo' connotat vel consignificat, potentialiter saltem, suppositum divinum, quod quamvis non esset homo, posset tamen esse homo. Et propter hoc quando posui multa exempla de hoc nomine `homo', locutus sum secundum usum philosophorum. Similiter hic est fallacia figurae dictionis `Filius Dei potest non esse homo, igitur homo potest non esse Filius Dei', propter eandem rationem. | |
Scire autem quare in praedictis est fallacia figurae dictionis non spectat ad logicum, sed spectat ad illum qui perfecte novit tam logicam quam alias artes sive scientias speciales, et ideo qui in omnibus argumentis novit artificialiter assignare fallaciam figurae dictionis est prope videre verum in omnibus scientiis. | |
Est etiam sciendum quod quamvis tales consequentiae habeant talem defectum generalem, tamen quandoque aliquae gratia materiae possunt tenere. Et tunc ad ostendendum quod aliquae tales consequentiae tenent gratia materiae et aliquae non, oportet recurrere ad secundum modum principalem istius fallaciae et ad artem traditam ibi. | |
Nec est inconveniens quod in eodem argumento concurrant aliquando duo modi eiusdem fallaciae. Ad istum etiam modum habent reduci omnes paralogismi in quibus arguitur a praemissis habentibus aliquam determinationem ad conclusionem sine illa determinatione, quamvis nonnulli tales possent reduci ad secundum modum principalem. | |
Unde hic est fallacia figurae dictionis `tu non habes denarium cum tristitia; et tu das denarium cum tristitia; ergo das quod non habes'. Similiter hic `tu non habes unum solum denarium; et das unum solum denarium; ergo das quod non habes'. | |
Et causa quare in talibus est fallacia figurae dictionis est ista, quia si in talibus praemissis loco istorum terminorum `denarium cum tristitia', `unum solum denarium' ponerentur termini mere absoluti non esset aliqua fallacia respectu eiusdem conclusionis. | |
Sicut hic nulla est fallacia `tu non habes animal rationale; tu das animal rationale; igitur tu das quod non habes'; nec hic `tu das bovem et non habes bovem, igitur das quod non habes'. | |
Sed numquid est hic fallacia figurae dictionis `tu das bovem album; et non habes bovem album; igitur das quod non habes'? Dicendum est quod hic est bonum argumentum, quia non semper dimissio determinationis in conclusione facit fallaciam figurae dictionis, sed quando determinatio illa est in uno praedicamento tunc causat et quando est in alio tunc non causat fallaciam figurae dictionis. | |
Unde bene sequitur `tu das unum denarium; et non habes unum denarium; igitur das quod non habes'; et tamen non sequitur `tu das bovem in isto loco; et non habes bovem in isto loco; igitur das quod non habes'. | |
Nec potest dari regula generalis quando talis consequentia valet et quando non valet. Similiter potest accidere fallacia figurae dictionis propter hoc quod aliqui termini significant aliquid negative et aliquid affirmative, sicut in isto exemplo `tu das unum solum denarium; et non habes unum solum denarium; ergo das quod non habes'. Unde propter hoc quod `unum solum' significat plura negative, ideo talis consequentia non valet. | |
Non solum autem accidit fallacia figurae dictionis propter hoc quod incomplexa categorematica et syncategorematica diversimode significant et propter hoc quod diversa praedicamenta significant diversimode et propter hoc quod aliqui termini significant aliquid negative et aliquid affirmative et aliquid affirmative et negative, sed etiam ex hoc quod aliqui sunt termini communes pluribus et aliqui sunt proprii, inter quos computanda sunt nomina propria et pronomina demonstrativa et relativa. | |
Et est iste modus quando aliquod argumentum teneret si loco termini communis, vel loco termini habentis terminum communem pro parte, poneretur nomen proprium vel pronomen demonstrativum vel relativum; et tamen quia ponitur alius terminus quam pronomen demonstrativum vel relativum vel nomen proprium non valet argumentum, vel quando accidit e converso. | |
Verbi gratia si arguatur sic `Marcus potest esse alter a Tullio; Marcus est Tullius; igitur Marcus potest esse alter a se', hic est bonum argumentum si `Marcus' sit nomen proprium istius hominis et similiter `Tullius'. | |
Si tamen loco istius nominis `Tullius' poneretur hoc commune `musicum' vel sibi adderetur idem commune, argumentum non valeret; sicut non sequitur `Marcus potest esse alter a musico, vel a Tullio musico; Marcus est musicus, vel Tullius musicus; igitur Marcus potest esse alter a se'. | |
Similiter hic est bonum argumentum `Marcus est tertius a Sorte et a Tullio, ergo Marcus est tertius a se'; et tamen hoc argumentum non valet `Marcus est tertius a Sorte et ab homine, ergo Marcus est tertius a se'. | |
Et tamen non est differentia aliqua nisi in hoc quod in uno accipitur nomen commune et in alio loco termini communis accipitur nomen proprium. Propter hoc si aliquis credat quod illud argumentum valet ubi ponitur nomen commune sicut valet illud in quo ponitur nomen proprium, decipitur per fallaciam figurae dictionis, dum credit propter similitudinem dictionum unum valere sicut reliquum. | |
Similiter hic est bonum argumentum `Marcus non est tertius a se et a Sorte; Marcus est | |
Tullius; ergo Marcus non est tertius a Sorte et a Tullio'. Et tamen si loco istius nominis proprii `Tullius' poneretur hoc nomen commune `homo', argumentum non valeret, quia non sequitur `Marcus non est tertius a se et a Sorte; Marcus est homo; ergo Marcus non est tertius a Sorte et ab homine'. | |
Et ita patet quod aliquando ponendo nomen proprium est argumentum bonum et ponendo loco illius nomen commune non valet. | |
Et iste est unus modus tertii modi principalis. Nec tamen est dicendum quod semper accipiendo nomen proprium loco nominis communis vel e converso est fallacia figurae dictionis. | |
Unde errant dicentes quod hic est fallacia figurae dictionis `Coriscus est alter a Corisco musico; Coriscus est Coriscus musicus; ergo Coriscus est alter a se', si Coriscus sit nomen proprium et non aequivocum; quia si esset nomen aequivocum, esset ibi fallacia figurae dictionis. | |
Quod autem non sit ibi fallacia figurae dictionis, patet; nam sequitur `Coriscus est alter a Corisco musico, ergo Coriscus non est Coriscus musicus', et sequitur `Coriscus non est Coriscus musicus, ergo Coriscus musicus non est Coriscus'. | |
Similiter sequitur `Coriscus est Coriscus musicus, ergo Coriscus musicus est Coriscus'. Ex istis duobus sequitur conclusio principalis, sic `Coriscus musicus non est Coriscus; | |
Coriscus musicus est Coriscus; ergo Coriscus non est Coriscus', et ultra `ergo Coriscus est alter a se'. Nec valet dicere quod non sequitur `Coriscus est alter a Corisco musico, igitur Coriscus non est Coriscus musicus', quia sequitur `Coriscus est alter a Corisco musico, ergo Coriscus musicus est alter a Corisco'; et ultra `ergo Coriscus est alter a Corisco'; et ultra `ergo Coriscus non est Coriscus musicus'; igitur a primo ad ultimum. | |
Dicendum est ergo quod talis discursus est bonus ex propositionibus mere de inesse et mere de praesenti. Sed iste discursus non valet `Coriscus potest esse alter a Corisco musico; Coriscus est Coriscus musicus; igitur Coriscus potest esse alter a se'; et tamen si loco istius termini `Coriscus musicus' poneretur aliquod pronomen demonstrativum vel relativum vel nomen proprium esset discursus bonus. | |
Et si quaeratur causa istius, dicendum est quod causa est quia affirmativae multae, in quibus ponuntur termini communes vel pronomina sive nomina propria cum terminis communibus, possunt habere plures causas veritatis quam si loco illorum poneretur nomen proprium vel pronomen. | |
Ista enim `Coriscus potest esse alter a Corisco musico' potest habere omnes istas causas veritatis `Coriscus potest esse alter a Corisco'; `Coriscus potest esse alter a musico'; `Coriscus potest non esse Coriscus musicus'. | |
Et non omnes istas causas veritatis potest habere ista `Coriscus potest esse alter a se', nec ista `Coriscus potest esse alter a Corisco'. Et si dicatur quod tunc est ibi fallacia consequentis, dicendum est quod non est inconveniens ibi accidere fallaciam consequentis. | |
Si tamen quis decipiatur propter hoc quod videt quod talis modus arguendi tenet in consimilibus dictionibus, decipietur per fallaciam figurae dictionis. | |
Penes istum modum peccant talia sophismata `quandocumque aliqua sunt idem realiter, ubicumque aliquid est unum illorum, ibi illud est reliquum illorum; sed substantia corporis Christi et substantia corporis Christi habens partem distantem a parte sunt idem realiter, et corpus Christi est in sacramento Altaris substantia corporis Christi; igitur corpus Christi est in sacramento Altaris habens partem distantem a parte', quia si loco istius termini `substantia corporis Christi habens partem distantem a parte' poneretur nomen proprium vel pronomen demonstrans illam rem quae est substantia corporis Christi habens partem distantem a parte, esset bonum argumentum. Similiter hic est fallacia figurae dictionis `haec substantia est substantia habens partem distantem a parte; haec res est substantia in sacramento Altaris; ergo haec res est substantia habens partem distantem a parte in sacramento Altaris'. Et tamen si in conclusione poneretur loco istius termini `substantia habens partem distantem a parte' nomen proprium vel pronomen demonstrativum, esset bonum argumentum. Et propter hoc est ibi fallacia figurae dictionis penes modum alium prius positum. Similiter hic est fallacia figurae dictionis `quando aliqua sunt idem realiter, unum non potest esse sine reliquo; sed Sortes et simile sunt idem realiter; ergo Sortes non potest esse nisi simile sit', quia si loco istius termini `simile' poneretur nomen proprium illius similis vel pronomen demonstrans ipsum simile, esset bonum argumentum. Similiter in talibus est fallacia figurae dictionis `mobile quando exsistet, potest non esse motus, igitur motus realiter distinguitur a mobili'. Similiter hic `ipsa substantia exsistente potest non esse quanta, igitur substantia distinguitur realiter a quantitate'. Similiter hic, secundum principia Aristotelis, `substantia, quamvis non desinat esse, potest non esse quantitas, ergo substantia non est eadem realiter quantitati'; `albedo, quamvis non desinat esse, potest non esse similitudo, igitur albedo non est eadem res cum similitudine'. | |
Et tamen in omnibus istis si loco termini communis poneretur nomen proprium vel pronomen demonstrativum, esset bonum argumentum. Sciendum est tamen quod quamvis praedictae consequentiae non teneant ponendo terminos communes a parte praedicati in propositione categorica, tamen si ponerentur a parte subiecti in copulativa, essent consequentiae bonae. | |
Sicut sequitur `mobile potest esse in a; et tunc motus potest non esse, quamvis mobile sit tunc; ergo motus non est idem realiter cum mobili'. Similiter sequitur `substantia potest esse in aliquo tempore; et tunc quantum potest non esse, quamvis substantia tunc exsistat; ergo quantum non est idem realiter cum substantia'. | |
Sed altera praemissarum tunc erit falsa. Et causa quare unus modus arguendi tenet et non alius, est quia `quantum' potest esse substantia quando ipsa substantia non erit quanta, sicut `album' erit Sortes quando Sortes non erit albus. Ponatur quod Sortes sit modo albus et quod fiet niger cras: tunc haec est vera `album cras erit Sortes' et haec falsa `Sortes cras erit albus'. Et ista est causa quare tenet unus modus arguendi et non alius. Et unde oritur ista causa? Dicendum est quod oritur ex hoc quod alium modum significandi habet hoc nomen `Sortes' et hoc nomen `album', quia `album' significat Sortem in recto quando Sortes est albus et significat in obliquo albedinem quae potest destrui Sorte manente. | |
Similiter quod haec sit vera, secundum unam opinionem, `quantitas potest esse substantia quando substantia non erit quantitas', causa est, secundum eos, quia hoc nomen `quantitas' significat partem rei distare a parte, et Deus potest facere quod substantia maneat et tamen quod una pars non distet situaliter ab alia parte. | |
Et ita est de omnibus consimilibus quod diversus modus significandi causat fallaciam figurae dictionis in talibus sophismatibus. Propter quod ad cognoscendum istum tertium modum principalem figurae dictionis necesse est cognoscere quas res termini significant et qualiter significant eas, scilicet an in recto vel in obliquo, et an affirmative vel negative, et an tamquam termini categorematici vel syncategorematici, et an tamquam nomina propria vel communia, quamvis istud ultimum reduci posset ad secundum modum principalem. | |
Unde quidquid sit dicendum de distinctione illorum modorum, hoc tamen tenendum est, secundum doctrinam Aristotelis, quod tunc semper est fallacia figurae dictionis quando non similiter contingit arguere ex diversis terminis propter diversitatem dictionum quae videntur similes, propter quam similitudinem potest alicui videri quod arguendum est similiter ex illis. | |
Hoc tamen semper servandum est quod quandocumque praemissae sunt dispositae in modo et in figura, secundum regulas quae datae sunt in principio istius tractatus de syllogismis tam uniformibus quam mixtis, numquam est fallacia figurae dictionis. |