Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-4/Chapter 9
From The Logic Museum
< Authors | Ockham | Summa Logicae | Book III-4
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
CAP. 9. DE FALLACIA ACCENTUS. | |
Circa fallaciam accentus est primo sciendum quod ex hoc accidit deceptio penes fallaciam accentus quod eadem vox sub diversis accentibus prolata diversa significat. Et hoc potest tripliciter contingere. | |
Uno modo quia eiusdem dictionis aliqua syllaba potest habere diversos accentus; alio modo quia eadem dictio potest pronuntiari cum aspiratione et sine aspiratione; tertio modo quia eadem vox potest esse dictio vel oratio. | |
Primus modus magis est idoneus ad decipiendum in scripto quam in prolatione, eo quod talis dictio non scribitur nisi uno modo, profertur tamen modis diversis. Et penes istum modum distinguenda est ista oratio `bonum est iustos viros pendere', eo quod media huius dictionis `pendere' potest corripi vel produci. | |
Secundus modus numquam decipit in scripto sed tantum in prolatione, propter hoc quod in scripto oportet quod aspiratio simpliciter et sensibiliter ponatur vel quod nullo modo ponatur. | |
In prolatione autem quandoque nec bene nec faciliter discernitur an dictio proferatur cum aspiratione vel sine aspiratione. | |
Tertius modus potest decipere tam in scripto quam in prolatione. Et secundum istum modum est talis oratio distinguenda `Deus facit frondes et folia invite', quia `invite' potest esse una dictio, scilicet adverbium, et tunc est falsa, quia significat quod Deus facit aliquid coacte; vel potest esse duae dictiones, scilicet haec praepositio `in' et ablativus casus huius nominis `vitis', et sic est vera. | |
Penes istam fallaciam non sunt magnae difficultates in scientiis particularibus, et ideo iam dicta de ista fallacia sufficiant. |