Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-4/Chapter 18

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
CAP. 18. QUOMODO OMNES FALLACIAE PECCANT CONTRA SYLLOGISMUM.
Post praedicta restat videre quomodo praedictae fallaciae peccant contra syllogismum et quomodo paralogismi, qui videntur syllogismi completi et non sunt, deficiunt a natura syllogismi.
Et de fallaciis iuxta quas sunt orationes multiplices non est difficile hoc videre. Tales enim paralogismi vocaliter similes sunt veris syllogismis, sicut patet de aequivocatione in talibus paralogismis `omnis canis currit; caeleste sidus est canis; igitur caeleste sidus currit', `omnis homo est animal rationale; haec statua est homo; igitur haec statua est animal rationale', `nullum animal est species; homo est species; igitur homo non est animal'. Isti enim paralogismi vocaliter eodem modo formantur quo formantur perfecti syllogismi; nec est hic aliquis defectus syllogismi nisi quia in quolibet illorum est aliqua propositio distinguenda penes aequivocationem. Iuxta amphiboliam sic formantur paralogismi `omnis propositio vera, si est necessaria, est possibilis; te esse asinum est propositio vera si est necessaria; igitur te esse asinum est possibile', `quicumque vendit oleum, est mercator; iste adulator vendit oleum; igitur iste adulator est mercator', `quidquid est alterum istorum et reliquum istorum, est utrumque istorum; aliquod verum est alterum istorum et reliquum istorum; igitur aliquod verum est utrumque istorum', demonstratis duobus contradictoriis.
In istis paralogismis nullus est defectus a veris condicionibus syllogismi nisi quod in eis est aliqua oratio multiplex secundum amphiboliam. Iuxta compositionem et divisionem sic formantur paralogismi `quicumque vivit semper est; iste vivit; igitur iste semper est'.
Iuxta accentum sic formantur `nullus iustus debet pendere; iste est iustus; igitur iste non debet pendere'.
Iuxta fallaciam figurae dictionis sic formantur paralogismi `omnis substantia est subiecta accidenti; omne animal est substantia; igitur omne animal est subiecta accidenti', `quidquid heri emisti, hodie comedisti; tu heri emisti carnes crudas; igitur tu hodie comedisti carnes crudas'.
In istis enim non servatur forma syllogistica, sicut patet per regulas prius datas de syllogismo et speciebus eius. Similiter hic est fallacia figurae dictionis, deficiens a condicionibus syllogismi `quodlibet aliud a Deo potest Deus facere sine alia creatura; equitare est aliud a Deo; igitur equitare hominem sine equo potest Deus facere'.
Iuxta accidens sic formantur paralogismi `homo currit; Sortes est homo; igitur Sortes currit', `iste canis est tuus; iste canis est pater; igitur iste canis est pater tuus'. In istis enim paralogismis et in omnibus paralogismis accidentis servatur debita forma in praemissis, sed in primo paralogismo non servatur modus, quia praemissae non disponuntur modo convenienti, ideo non est syllogismus.
In secundo paralogismo, quamvis praemissae convenienter disponantur, tamen conclusio non convenienter infertur ex praemissis, quia maior extremitas et minor extremitas coniunguntur a parte eiusdem extremi et medius terminus ponitur in conclusione; quorum utrumque repugnat syllogismo, propter quod forma syllogistica non servatur ibidem.
Et ita non sunt completi syllogismi.
Iuxta fallaciam consequentis sic formantur paralogismi `omnis homo currit; omnis homo est animal; igitur omne animal currit'. Hic enim est defectus syllogismi, quia infertur conclusio universalis quae debet esse particularis. Iuxta fallaciam secundum quid et simpliciter formantur sic paralogismi `nullus prudens vult ditare inimicum suum; iste homo est prudens; igitur iste non vellet propter bonum rei publicae ditare inimicum suum'. Hic non est aliquis defectus, nisi quia aliqua determinatio additur in conclusione quae non erat accepta in praemissis, et ideo est fallacia secundum quid et simpliciter. Iuxta ignorantiam elenchi sic formantur paralogismi: concesso quod Aethiops est niger, arguitur ad probandum quod Aethiops non est niger, sic `nullum album est nigrum; Aethiops est albus secundum dentes; igitur Aethiops non est niger'. Hic enim est fallacia, quia in contradicendo respondenti accipitur non absolute quod
Aethiops est albus, sed quod est albus secundum aliquam partem secundum quam non est niger, sed secundum aliam partem propter quam Aethiops est niger <non accipitur.
Et ita non accipitur secundum idem, propter quod est ibi fallacia secundum ignorantiam elenchi.
Iuxta fallacias residuas non formantur argumenta peccantia in forma, quamvis iuxta eas peccet opponens disputando contra respondentem, ideo non oportet de eis exemplificare.
Omne enim argumentum apparens, peccans in forma, iuxta aliquam aliarum peccat. Quarum sufficientia et numerus potest sic accipi: quia omnis paralogismus vocalis, vel secundum vocem, quantum ad pluralitatem incomplexorum et quantitatem et qualitatem propositionum assimilatur vero syllogismo, cui competunt condiciones prius positae in tractatu de syllogismo; vel non sic assimilantur syllogismo secundum vocem. Si primo modo, impossibile est quod sit ibi aliquis defectus, nisi propter alicuius orationis multiplicitatem vel incongruitatem, vel propter hoc quod idem terminus, sine multiplicitate, pro aliquo supponit in una propositione pro quo non supponit in alia.
Ista propositio demonstrari non potest, sed accipitur per inductionem. Si propter primum non valeat syllogismus, quia scilicet est ibi aliqua multiplicitas: sicut isti syllogismi quantum ad numerum incomplexorum et qualitatem et quantitatem propositionum totaliter assimilantur `omnis canis currit; caeleste sidus est canis; igitur caeleste sidus currit', `omne animal est substantia; homo est animal; igitur homo est substantia'; sicut enim in secundo syllogismo maior est universalis et minor indefinita, et sicut illud idem et non aliud ponitur praedicatum in maiore et in conclusione, et subiectum minoris ponitur subiectum conclusionis, et nulla determinatio ponitur in praemissis quae non ponitur in conclusione et e converso, ita est in primo.
Et tamen primus est paralogismus et non secundus, propter hoc solum quod in primo est aliqua oratio multiplex et non in secundo. Quo posito aut ista multiplicitas est ex hoc quod aliqua vox, quae non est completa oratio, multipliciter accipitur, et tunc est fallacia aequivocationis, si dictio non varietur quantum ad modum pronuntiandi.
Aut est multiplicitas ex multiplicitate alicuius vocis quae potest variis modis pronuntiari et remanere dictio, vel quae potest esse dictio et oratio propter diversum modum pronuntiandi, et tunc est accentus.
Vel est tota oratio multiplex sine multiplicitate alicuius partis; et hoc potest esse dupliciter: vel quia illa oratio in utroque sensu uniformiter pronuntiatur, et tunc est amphibolia, vel non est uniformiter pronuntiata, et tunc est compositio et divisio.
Si autem talis discursus non sit syllogismus propter solam incongruitatem, tunc est fallacia figurae dictionis; sicut hic `omnis homo est animal; omnis Sortes est homo; igitur omnis Sortes est animal'.
Si enim loco istius termini `Sortes' poneretur iste terminus `asinus', cui congrue potest addi signum, esset bonus syllogismus. Si autem tertio modo fiat paralogismus, adhuc ibi potest assignari fallacia figurae dictionis, quia si loco istius termini `Sortes' poneretur aliquis terminus consimilis, potens supponere pro omni eodem in qualibet propositione, nullus esset defectus.
Et ita propter similitudinem istius dictionis ad aliam potest quis decipi per fallaciam figurae dictionis.
Unde si propter hoc quod iste syllogismus est bonus `iste est animal; iste est homo; igitur animal est homo' crederet aliquis quod iste syllogismus esset bonus `iste dicit hoc; falsum est hoc, --- demonstrando istam: iste dicit falsum ---; ergo falsum dicitur ab isto', deciperetur per fallaciam figurae dictionis. Si autem paralogismus vocalis non assimilatur quantum ad numerum terminorum et qualitatem et quantitatem propositionum in omnibus vero syllogismo: vel est ibi defectus praecise propter dissimilem qualitatem vel quantitatem propositionum praemissarum, vel propter hoc quod plures te ponuntur in conclusione quam in vero syllogismo, vel est ibi defectus propter excessum terminorum incomplexorum. Si primo modo vel secundo: vel e converso est bonum argumentum vel non. Si sic, est fallacia consequentis; si non, est fallacia accidentis. Si sit ibi excessus terminorum, quia scilicet plura incomplexa ponuntur quam deberent, quia scilicet aliquid additur in praemissa quod non deberet poni; vel aliquid tale additur in conclusione: et tunc vel illud cui additur accipitur tam in praemissa quam in conclusione, tamen in una additur sibi et non in alia, et tunc est fallacia secundum quid et simpliciter; vel additur uni in praemissa quod non ponitur in conclusione, et tunc est fallacia secundum ignorantiam elenchi.
Haec omnia patere possunt per exempla posita de istis fallaciis. Ex quibus etiam elici potest quo modo istae fallaciae ab invicem distinguuntur, ita quod quamvis fallaciae multae possunt concurrere in eodem paralogismo, tamen possibile est invenire paralogismos in quibus nullae fallaciae concurrunt exceptis fallacia accidentis et consequentis; quia ubicumque praemissae disponuntur in figura, si ibi sit fallacia consequentis, erit etiam ibi fallacia accidentis. Ad cognoscendum autem utrum in argumento facto sit fallacia vel non, inter alia documenta hoc est perutile et necessarium quod respondens ad nullum argumentum respondeat nisi opponens arguat ex certis propositionibus sub certis verbis non variatis nec transpositis nec aliquo modo mutatis, quas respondens diligenter consideret an aliqua illarum sit multiplex per aliquam fallaciam in dictione.
Deinde discutiat an tale argumentum per aliquam regulam certam et evidentem reguletur. Et tunc primo respondeat, diligenter considerans de quolibet an sit consequens vel repugnans praeconcesso, vel antecedens praenegato, ut sic consequenter semper respondeat. Et haec de fallaciis ad praesens dicta sufficiant.
Si primo modo vel secundo: vel e converso est bonum argumentum vel non. Si sic, est fallacia consequentis; si non, est fallacia accidentis. Si sit ibi excessus terminorum, quia scilicet plura incomplexa ponuntur quam deberent, quia scilicet aliquid additur in praemissa quod non deberet poni; vel aliquid tale additur in conclusione: et tunc vel illud cui additur accipitur tam in praemissa quam in conclusione, tamen in una additur sibi et non in alia, et tunc est fallacia secundum quid et simpliciter; vel additur uni in praemissa quod non ponitur in conclusione, et tunc est fallacia secundum ignorantiam elenchi.
Haec omnia patere possunt per exempla posita de istis fallaciis. Ex quibus etiam elici potest quo modo istae fallaciae ab invicem distinguuntur, ita quod quamvis fallaciae multae possunt concurrere in eodem paralogismo, tamen possibile est invenire paralogismos in quibus nullae fallaciae concurrunt exceptis fallacia accidentis et consequentis; quia ubicumque praemissae disponuntur in figura, si ibi sit fallacia consequentis, erit etiam ibi fallacia accidentis. Ad cognoscendum autem utrum in argumento facto sit fallacia vel non, inter alia documenta hoc est perutile et necessarium quod respondens ad nullum argumentum respondeat nisi opponens arguat ex certis propositionibus sub certis verbis non variatis nec transpositis nec aliquo modo mutatis, quas respondens diligenter consideret an aliqua illarum sit multiplex per aliquam fallaciam in dictione.
Deinde discutiat an tale argumentum per aliquam regulam certam et evidentem reguletur. Et tunc primo respondeat, diligenter considerans de quolibet an sit consequens vel repugnans praeconcesso, vel antecedens praenegato, ut sic consequenter semper respondeat. Et haec de fallaciis ad praesens dicta sufficiant.
EXPLICIT TRACTATUS LOGICAE DIVISUS IN TRES PARTES ET UNAQUAEQUE PARS EST DISTINCTA PER CAPITULA.

Notes