Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-4/Chapter 4

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
[CAP. 4. DE TERTIO MODO AEQUIVOCATIONIS] [Chapter 4. On the third mode of equivocation]
Circa tertium modum aequivocationis est primo sciendum quod tunc est tertius modus aequivocationis quando aliqua dictio non accipitur pro diversis significatis, sed ex hoc solum quod alicui comparatur quod non plus pertinet ad primarium significatum quam ad secundarium. Et iste modus non accidit ex hoc quod vox potest significare diversa, sicut contingit in duobus primis modis, sed ex hoc quod eadem vox potest supponere pro diversis. Et ideo pro isto modo dantur diversae regulae, quibus potest cognosci. Est autem una regula quod quando unum extremum propositionis est nomen primae intentionis, sumptum sine signo universali et particulari, et aliud extremum est nomen secundae intentionis, illa propositio est distinguenda penes tertium modum aequivocationis, eo quod nomen primae intentionis potest supponere simpliciter vel personaliter, et secundum hoc potest accidere in argumento fallacia aequivocationis. Concerning the third mode of equivocation it should first be known that it is the third mode of equivocation when some diction is not accepted for diverse significates, but rather, from this alone, that is is compared to something that is not more relevant to the primary significate than to the secondary.  And this mode does not happen because an utterance can signify diverse things, as happens in the first two modes, but because the same utterance can supposit for diverse things. And so there are diverse rules given for this mode, quibus potest cognosci.  Now there is one rule that when one extreme of the proposition is a name of first intention, taken without a universal or particular sign, and the other extreme is a name of second intention, that proposition is distinguished between the third mode of equivocation, in that the name of first intention can supposit simply and personally, and according as the fallacy of equivocation can happen in an argument.
Et secundum istum modum peccant talia sophismata `attributa non sunt idem essentiae divinae; sapientia est attributum, et similiter iustitia est attributum; igitur sapientia et iustitia non sunt idem essentiae divinae'. And according to that mode err such sophismata as "the attributes of the divine essence are not the same, wisdom is an attribute, and similarly justice is an attribute, therefore wisdom and justice are not the same of the divine essence".
Respondeo: ista propositio est distinguenda `sapientia est attributum', eo quod `sapientia' potest supponere simpliciter vel personaliter. Si primo modo, tunc est fallacia aequivocationis, quia in minore accipitur simpliciter et in conclusione personaliter, et per consequens aequivoce.
Si supponat secundo modo, sic minor est falsa, quia tunc non denotatur quod ille conceptus qui attribuitur et concluditur de Deo sit attributum, sed quod illa res quam significat talis conceptus est attributum.
Quod falsum est, quia non plus est illa res quae est sapientia divina attributum quam illa res quae est essentia divina. Et per consequens accipiendo terminos personaliter et significative non plus est haec vera `sapientia est attributum' quam ista `essentia est attributum'.
Accipiendo tamen terminos simpliciter et pro intentionibus animae, est una vera et alia falsa. Similiter accidit hic `unum est passio entis; unum est idem realiter cum ente; igitur idem est passio sui ipsius'.
Similiter hic `rationale et homo sunt idem realiter; sed ``rationale est differentia et ``homo est species; igitur species et sua differentia sunt idem realiter'. Similiter hic `homo et risibile sunt idem realiter; sed ``risibile est passio hominis et ``homo est subiectum; igitur passio et suum subiectum sunt idem realiter'.
Responsio ad omnia ista patet: nam istae propositiones `unum est passio entis', `rationale est differentia hominis', `risibile est passio hominis', `homo est subiectum risibilis', non sunt verae nisi subiectis supponentibus simpliciter.
Aliae autem praemissae non sunt verae nisi eisdem terminis acceptis personaliter. Et ideo manifestum est quod in illis est fallacia aequivocationis penes tertium modum. Similiter est hic `homo et animal rationale sunt idem realiter; homo et animal rationale differunt ratione; igitur aliqua quae differunt ratione sunt idem realiter'. Similiter est hic `sapientia et essentia differunt ratione, quia sunt distincti conceptus; sapientia et essentia sunt idem realiter; igitur aliqua quae sunt idem realiter differunt ratione'.
Similiter hic `homo et animal rationale sunt idem realiter; homo et animal rationale sunt definitio et definitum; igitur definitio et definitum sunt idem realiter'. Similiter hic `homo et animal sunt eadem res; homo est species, animal est genus; igitur genus et species sunt eadem res'.
Unde in istis et in infinitis consimilibus aliquae propositiones non possunt esse verae nisi terminis sumptis simpliciter et aliae non possunt esse verae nisi eisdem terminis sumptis personaliter.
Et ita patet quod si propositiones sunt verae, termini aequivoce accipiuntur, et per consequens nullam inferunt conclusionem. Alia regula est quod quando unum extremum propositionis est nomen primae impositionis et aliud extremum est nomen secundae impositionis, si nomen primae impositionis non sumatur cum signo universali vel particulari ista propositio est distinguenda, eo quod nomen primae impositionis potest accipi personaliter vel materialiter.
Sicut ista propositio est distinguenda `homo est nomen', eo quod `homo' potest accipi personaliter et significative, et sic est falsa, vel materialiter pro ista voce, et sic est vera. Et sic solvuntur talia sophismata: `Deus et deitas sunt idem realiter; et Deus et deitas sunt concretum et abstractum; igitur concretum et abstractum sunt idem realiter'.
Responsio: ista est distinguenda `Deus et deitas sunt concretum et abstractum', eo quod isti termini `Deus' et `deitas' possunt supponere materialiter, et sic est vera; et tunc aequivoce accipiuntur in maiore et in minore, et per consequens nullam inferunt conclusionem.
Vel possunt supponere personaliter, et tunc est ista propositio falsa.
Eodem modo fallit hoc argumentum `homo et risibile sunt idem realiter; homo et risibile sunt convertibilia; igitur convertibilia sunt idem realiter'. Et eodem modo est solvendum. Alia regula potest dari quod quando nomen primae intentionis comparatur alicui nomini communi praecise intentionibus animae et nominibus secundae impositionis, illa propositio est distinguenda, eo quod illud nomen potest supponere simpliciter vel personaliter vel materialiter, sicut patet in aliquibus exemplis praeadductis.
Et ista exempla adducta sunt tantum gratia exempli. Talia nomina, communia praecise intentionibus animae et nominibus secundae impositionis, sunt ista `universale', `commune', `praedicabile', `subicibile', `nomen' et huiusmodi multa.
Est etiam sciendum quod praecedentes regulae non tantum sunt intelligendae de nominibus sed etiam de omni parte orationis. Quarta regula est quod quando terminus communis supponit personaliter et subicitur respectu verbi de praeterito, illa propositio est distinguenda, eo quod terminus subiectus potest supponere pro his quae sunt vel pro his quae fuerunt.
Sicut haec est distinguenda `aliquis puer fuit senex', eo quod li puer potest supponere pro eo qui est puer, et tunc aequivalet isti `aliquis, qui modo est puer, fuit senex'; vel potest supponere pro eo qui fuit puer, et tunc est sensus `aliquis, qui fuit puer, fuit senex'.
Et per istam distinctionem solvuntur talia sophismata `aliquod album fuit Sortes, igitur Sortes fuit albus', quia si subiectum antecedentis stet pro his quae sunt, consequentia non valet; si pro his quae fuerunt, consequentia est bona.
Quinta regula est quod quando terminus communis supponens personaliter subicitur respectu verbi de futuro, illa propositio est distinguenda penes tertium modum aequivocationis, eo quod subiectum potest supponere pro his quae sunt vel pro his quae erunt.
Sexta regula est quod quando terminus communis supponens personaliter subicitur respectu verbi de possibili vel de contingenti, illa propositio est distinguenda, eo quod terminus subiectus potest stare pro his quae sunt vel pro his quae possunt esse vel pro his quae contingunt esse.
Alia regula est quod quando eadem dictio potest esse diversorum casuum, generum vel numerorum vel aliorum accidentium grammaticalium, illa propositio est distinguenda penes tertium modum aequivocationis.
Sicut ista `isti asini sunt episcopi', eo quod li episcopi potest esse nominativi casus vel genitivi. Verumtamen in tali paralogismo potest frequenter assignari primus modus aequivocationis; sed quando hoc habeat fieri et quando non, propter brevitatem omitto.
Et est notandum quod iste tertius modus aequivocationis potest reperiri in propositione pure mentali, quamvis duo primi modi non habeant locum nisi in signis ad placitum institutis.
Unde ista propositio mentalis `homo est species' distingui potest, eo quod subiectum potest supponere significative vel pro se ipso. Et sic de consimilibus est dicendum.

Notes