Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-4/Chapter 7

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
CAP. 7. DE TERTIO MODO AMPHIBOLIAE.


Tertius modus amphiboliae est quando oratio per se prolata tantum habet unum sensum et ex hoc quod coniungitur alteri orationi potest habere plures sensus.
Vel propter protervos potest dici quod tertius modus amphiboliae est quando oratio per se prolata caret aliquo sensu, quem tamen habere potest ex adiunctione ipsius ad aliam orationem.
Sicut ista propositio `scit saeculum' non habet nisi unum sensum, scilicet quod saeculum scit aliquid; et tamen si praeponatur ista propositio `Plato videt Sortem', ut dicatur sic `Plato videt Sortem et scit saeculum', potest habere alium sensum, scilicet istum `Plato habet scientiam de saeculo'.
Est autem sciendum quod modus iste frequenter contingit in oratione in qua ponitur pronomen relativum. Aliquando enim pronomen positum in una oratione sine adiunctione alterius orationis non potest esse nisi demonstrativum, si tamen aliqua oratio praecedat, potest esse relativum, sicut est de isto pronomine `iste'.
Unde ista non est distinguenda penes amphiboliam `illa salvavit', sed si ista propositio praecedat `mulier damnavit' et sic dicatur `mulier damnavit et illa salvavit', modo distinguenda est, eo quod potest esse relatio personalis vel simplex, secundum modum loquendi grammaticorum, hoc est dictu, eo quod potest referre antecedens pro eodem numero vel pro eadem specie.
Primo sensu est falsa, secundo sensu est vera. Est etiam sciendum quod potest contingere talis multiplicitas ex tali relativo eo quod potest referre pro eodem numero vel pro eadem specie; aliquando autem relatio potest ferri ad significationem, aliquando ad vocem tantum. Et penes istum modum possunt distingui istae orationes `homo albus est homo et iste differt ratione ab homine', nam si relatio referatur ad vocem vel conceptum, vera est, sed si ad rem significatam, falsa est. Et similiter, sicut tales propositiones ubi ponitur hoc relativum `iste' possunt distingui, ita propositiones multae in quibus ponitur hoc relativum `qui' possunt distingui.
Utrum tamen ista distinctio sit penes aequivocationem vel penes amphiboliam, et si penes amphiboliam, penes quem modum sint distinguendae, causa brevitatis omitto prolixe discutere.
Hoc tamen sufficiat scire pro nunc quod tales propositiones sunt distinguendae `aliqua quae differunt ratione, sunt idem realiter'. Unus sensus est iste `aliqua differunt ratione et illa eadem numero sunt idem realiter', et iste sensus est falsus, nam quae differunt ratione, sunt diversa definibilia vel sunt diversae rationes, sed nec diversa definibilia nec diversae rationes sunt una res.
Alius sensus est iste `aliqua differunt ratione, et tamen de illis significative sumptis praedicatur esse idem realiter' vel `illud quod importatur per utrumque et pro quo supponit utrumque est idem realiter', et ita fit relatio ad rem, non ad signum.
Sed in ista `aliqua sunt idem realiter, quae differunt ratione' sub illo sensu in quo est vera fit relatio ad voces vel ad signa, sicut in tali propositione `dat Deus aureolam, quod habetur ab auro'.
Sic possent tales distingui `homo est musicus, quod dicitur a musica'. Et sicut tales propositiones possunt distingui ubi ponitur hoc relativum `qui', sic etiam possunt propositiones distingui ubi in secunda oratione supprimitur pronomen relativum sed subintelligitur, scilicet tales: homo et homo albus sunt idem realiter et differunt ratione; materia et privatio sunt unum numero et differunt ratione; subiectum et praedicatum sunt unum numero et differunt ratione; intellectus et voluntas sunt idem realiter et differunt ratione; et multae consimiles distinguendae sunt penes amphiboliam. Et universaliter omnis oratio de qua diversi capiunt diversos sensus, quae diversitas sensuum non oritur ex una dictione praecise posita in una oratione, nec ex diversa punctuatione earundem dictionum sub eodem ordine, nec ex diverso accentu, distinguenda est penes amphiboliam, et hoc penes primum modum, secundum vel tertium.
Si dicatur quod ista multiplicitas in ista oratione `Sortes et Sortes albus sunt idem realiter et ista differunt ratione' oritur ex hac dictione `ista', igitur hic est aequivocatio: Similiter, multiplicitas istius `aliqua quae sunt idem realiter distinguuntur ratione' oritur ex hac dictione `quae', igitur hic est aequivocatio et non amphibolia: Dicendum est quod non est magna cura pro nunc sive assignetur ibidem aequivocatio vel amphibolia, quia forte potest esse ibi tam amphibolia quam aequivocatio, nec est inconveniens quod fallaciae istae concurrant.
Unde in prima est amphibolia pro tanto quod nulla est ibi multiplicitas nisi una oratio alteri coniungatur. In secunda autem est amphibolia eo quod oritur diversitas sensuum ex hoc quod eadem oratio diversis orationibus exprimi potest, quamvis illud non sufficiat ad multiplicitatem amphiboliae.
Potest tamen dici quod in talibus est secundus modus amphiboliae, quia proprie per tales orationes importatur quod illa eadem et non alia quae differunt ratione sunt una res.
Quod est impossibile. Improprie autem importatur per hoc quod illa eadem quae habent distinctas definitiones verificantur de eodem pro eodem, non tamen pro se, sed pro illo eodem quod significant; sicut isti termini `album' et `musicum' habent diversas definitiones exprimentes quid nominis, et tamen significant eundem hominem et supponunt pro eodem homine, sic dicendo `album est musicum'.
Et ita illa quae distinguuntur ratione sunt termini, sed illud quod est idem realiter est aliqua res importata per terminum. Quod non est aliud quam dicere quod signa sunt distincta et significatum est idem.

Notes