Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-4/Chapter 8
From The Logic Museum
< Authors | Ockham | Summa Logicae | Book III-4
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
CAP. 8. DE FALLACIA COMPOSITIONIS ET DIVISIONIS CONIUNCTIM. | |
Post haec dicendum est de compositione et divisione coniunctim. | |
Et est primo sciendum quod tunc est aliqua oratio multiplex secundum compositionem et divisionem quando aliqua oratio prolata vel scripta propter solam diversam punctuationem dictionum potest habere diversos sensus. Sicut ista oratio `quidquid vivit semper est' si punctuaretur sic `quidquid vivit semper, est' habet unum sensum, si autem punctuaretur sic `quidquid vivit, semper est' habet alium sensum. Ita quod causa apparentiae istius fallaciae est identitas earundem dictionum in oratione composita et divisa, causa non-exsistentiae est diversitas punctuationis. Istius autem fallaciae sunt duo modi principales. | |
Primus est quando tota oratio, sive sit composita sive divisa, remanet in utroque sensu categorica vel hypothetica. Secundus modus est quando sensus compositionis est propositio categorica et sensus divisionis est propositio hypothetica. Et secundum hoc posset poni distinctio inter compositionem et divisionem, ut illae orationes dicantur multiplices secundum compositionem quando uterque sensus est propositio categorica vel uterque sensus est propositio hypothetica; et illae orationes dicantur multiplices secundum divisionem quando unus sensus est propositio categorica et alius sensus est propositio hypothetica. Utrum tamen isto modo sit accipienda distinctio istarum fallaciarum non multum curo, quia hoc scire non reputo multum utile scientiis specialibus, quamvis notitia distinguendi tales orationes magnam habeat utilitatem. Iuxta primum modum sunt tales orationes multiplices quas ponit Philosophus in libro Elenchorum `possibile est sedentem ambulare' et `possibile est non scribentem scribere'; nam si proferantur sic `possibile est sedentem, ambulare', `possibile est non scribentem, scribere' verae sunt, quia tunc denotatur per eas quod ille qui est modo sedens potest nunc vel postea ambulare et ille qui est modo non scribens potest nunc vel postea scribere, et sic verae sunt. | |
Aliter possunt proferri sic `possibile est, sedentem ambulare', `possibile est, non scribentem scribere'; et tunc denotatur quod possibile est quod non scribens scribat tunc et quod sedens tunc ambulet, et sic sunt falsae. | |
Et eodem modo possunt distingui omnes propositiones in quibus ponitur aliquis modus cum dicto propositionis, quamvis etiam possunt distingui secundum amphiboliam. Et mihi videtur quod apertius et manifestius possint distingui in lingua Latina penes amphiboliam, quamvis forte in idiomate Aristotelis vel in lingua Graeca manifestior sit talis multiplicitas talium orationum penes compositionem et divisionem quam penes amphiboliam. | |
Sive tamen distinguantur penes unam fallaciam sive penes aliam, dico quod sensus non variantur. Unde sic habent distingui tales orationes multiplices `possibile est suppositum esse assumptum a Verbo'. | |
Unus sensus est per quem denotatur quod aliquid quod nunc est suppositum potest nunc vel postea assumi a Verbo. Et hoc est verum, quia illa natura quae modo est natura intellectualis completa et non est plura supposita nec ab alio supposito sustentata, et per consequens est suppositum, potest postea assumi, sicut potest ab alio supposito sustentari. | |
Alius sensus est per quem denotatur quod possibile est quod aliquid sit simul suppositum et assumptum a Verbo. Quod est impossibile, sicut haec est impossibilis `aliquod suppositum est assumptum a Verbo'. | |
Similiter haec est distinguenda `possibile est substantiam quantam non esse quantitatem'. Unus sensus est iste `possibile est quod substantia quanta, quando est quanta, non sit quantitas', et iste sensus est falsus secundum illam opinionem quae ponit quod substantia quanta est quantitas. Alius sensus est iste `possibile est quod illa substantia quae nunc est quanta, postea non sit quantitas', et iste sensus est verus. | |
Similiter ista est distinguenda `possibile est istum hominem non esse Deum', demonstrando Christum. Unus sensus est per quem denotatur quod possibile sit quod haec sit vera `iste homo non est Deus', et haec vera est, quia haec est possibilis. | |
Si enim Filius Dei dimitteret naturam humanam haec esset vera `iste homo non est Deus', quia haberet istam causam veritatis `iste non est homo'. Alius sensus est per quem denotatur quod possibile sit quod iste qui nunc est homo, postea non sit Deus. | |
Et hoc est impossibile, quia iste Filius Dei qui nunc est homo, semper et necessario erit Deus. Et consimiliter sunt tales propositiones distinguendae: possibile est creantem non esse | |
Deum; possibile est praedestinatum damnari; possibile est praescitum salvari; possibile est verum esse impossibile. Similiter tales: verum est album per se aedificare; hominem esse Deum est necessarium; creantem esse Deum est necessarium, et huiusmodi. | |
Et in quo sensu sunt verae et in quo sensu falsae, potest patere ex prioribus. Similiter plures orationes distinguendae sunt ex hoc quod una dictio potest copulari cum una vel cum alia, sicut ista `quod quis scit nunc didicit', quia hoc adverbium `nunc' potest determinare li scit, ut sit sensus `quod quis scit nunc, didicit', et hic sensus est verus, quia quod nunc scit, aliquando didicit. Vel potest determinare hoc verbum `didicit', ut sit sensus `quod quis scit, nunc didicit', et iste sensus est falsus. | |
Similiter est in istis orationibus quas ponit Philosophus: ego posui te servum entem liberum; quadraginta virorum centum reliquit dives Achilles. Similiter tales quas ponit Philosophus, quas, quamvis non exprimat, supponit esse distinguendas: baculo vidisti hunc percussum; oculis vidisti hunc percussum. | |
Similiter, ut frequenter, orationes in quibus ponitur adiectivum cum substantivo distinguendae sunt, sicut tales `iste est bonus sutor', demonstrando malum hominem. Si sit oratio divisa, falsa est, quia tunc denotatur quod est bonus et quod est sutor; si sit composita, tunc vera est, quia tunc denotatur quod habet perfecte talem artem suendi. | |
Et quamvis tales orationes possunt distingui secundum compositionem et divisionem, tamen mihi videtur quod possunt etiam distingui secundum amphiboliam, et sensus non variabuntur. | |
Similiter tales propositiones `iste est albus monachus' possunt distingui; in uno sensu denotatur quod est albus et quod est monachus, in alio sensu denotatur quod est monachus talis professionis. | |
Iuxta secundum modum sunt propositiones distinguendae in quibus ponuntur dictiones facientes propositiones hypotheticas inter duos terminos, et in uno sensu erit propositio categorica et in alio sensu erit propositio hypothetica. | |
Et eodem modo distinguuntur quo dictum est prius de fallacia amphiboliae. Unde ista est distinguenda `quinque sunt duo et tria', quia in uno sensu denotatur quod quinque sunt duo et quod quinque sunt tria, in alio sensu denotatur quod quinque sunt ista, demonstratis duobus et tribus. Similiter ista est distinguenda `iste potest ferre unum lapidem et alium'; in uno sensu denotatur quod iste potest ferre unum lapidem et quod potest ferre alium lapidem, et iste est sensus divisionis; in alio sensu denotatur quod iste simul potest ferre istum et alium lapidem. | |
Sic igitur ista propositio est distinguenda quae est una praemissa in paralogismo quo concluditur ista conclusio `quod potest unum solum ferre, potest plura ferre'. Quae non est distinguenda secundum compositionem et divisionem, sed potest distingui secundum amphiboliam, quia unus sensus potest esse iste `qui potest ferre unum lapidem, quamvis non ferat plures lapides, potest plures ferre', et hoc est verum; alius sensus est iste `qui potest ferre unum lapidem et non plures, potest ferre plures', et hic sensus est falsus. | |
Et est hic amphibolia, sicut hic `omnis homo est unus solus homo', quia unus sensus est iste `omnis homo est unus homo et non sunt plures homines quam unus', alius sensus est `omnis homo est unus homo et nullus homo est plures homines'. | |
Similiter est ista distinguenda `tantum unum est'. |