Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 8/Caput 3

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 3
His visis, videamus partes definitionis demonstrationis supra positae. Dicitur enim ibi, quod demonstratio procedit ex praemissis veris. Quid autem sit verum, dictum est supra. Ad hoc autem quod conclusio sit vera ex praemissis sicut ex causis, oportet praemissas esse veras. Licet enim ex falsis possit concludi verum, tamen veritas conclusionis non est ex praemissis. Dicimus enim: omnis homo est lapis. Omnis margarita est homo. Ergo omnis margarita est lapis. Conclusio modo est vera, licet praemissae sint falsae.
Et quia omnis causa assimilat sibi effectum, falsitas dictarum propositionum non potest esse causa veritatis conclusionis.
Et ideo in 1 Prior., dicit philosophus, quod verum concluditur ex falsis, non propter quid, sed quia.
Patet ergo quod demonstratio procedit ex veris. Deinde dicitur, quod demonstratio procedit ex praemissis necessariis: quae autem sit propositio necessaria, dictum est in tractatu syllogismorum.
Notandum quod conclusio demonstrata oportet quod sit necessaria. Si enim scientia dicit certitudinem, quae non potest esse de contingentibus ut contingentia sunt, sed solum de necessariis; oportet quod conclusio, cuius habitus est scientia, sit necessaria. Hoc supposito, sciendum est, quod licet conclusio necessaria possit concludi ex praemissis contingentibus, vel ex altera ad minus, ut supra dictum est; non tamen potest sciri ex praemissis contingentibus, sed ex necessariis. Si enim scire, ut supra dictum est, est causam rei necessariam cognoscere; si medium contingenter se habebit ad extremitates, non erit ei necessarium; et per consequens poterit removeri conclusione stante: non ergo erit causa conclusionis. Ad hoc ergo quod sit causa conclusionis, necessario debet se habere ad ambas extremitates; et sic ambae praemissae erunt necessariae.
Patet ergo quod demonstratio procedit ex praemissis necessariis.

Notes