Authors/Duns Scotus/Ordinatio/Ordinatio II/D2/P1Q1

From The Logic Museum
< Authors‎ | Duns Scotus‎ | Ordinatio‎ | Ordinatio II‎ | D2
Revision as of 16:55, 5 September 2014 by Edward Ockham (talk | contribs) (Text replace - "\<span id=p(.*)\>\<\/span\>" to "{{p|$1|$1}}")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
←Index P1Q2→


Latin English
ƿ1 Circa distinctionem secundam, ubi agit Magister de loco creationis angeli et tempore quando creabatur, quaero de duobus: et primo de mensura durationis exsistentiae angelorum, et secundo de loco angelorum.
2 Quantum ad primum, quaero primo utrum in exsistentia actuali angeli sit aliqua successio formaliter.
3 Quod non: Primo, quia quantitas non potest recipi in non quanto; igitur nec successio - quae quantitas est - potest recipi in exsistentia actuali angeli, quae indivisibilis est.
4 Confirmatur ratio, quia quantitas permanens non potest recipi in indivisibili; ergo nec quantitas successiva.
5 Secundo sic: prius et posterius, in ratione numeri, possunt integrare rationem temporis; ubicumque est successio, ibi est prius ƿet posterius, et ibi potest inveniri ratio numeri et mensurae; igitur si in actuali exsistentia angeli esset successio formaliter, ipsa mensuraretur tempore.
6 Tertio, ad hoc est Augustinus 83 Quaestionum quaestione 72: ((Aevum est stabile, tempus autem mutabile)).
7 Quarto, arguitur idem per Dionysium De divinis nominibus cap. 5 et 10 (haec, cum ibi videntur, ibi dicuntur esse).
8 Contra: Non est necesse Deum creare unum angelum, quando creat alium; igitur potest aliquis angelus esse alio non exsistente, et potest alius creari ita quod sit alio nunc exsistente. Igitur ille qui fuit isto non exsistente, et est cum isto nunc exsistente, videtur esse prior ipso, et esse eius ut 'non cum ipso' videtur praecedere esse eius ut 'cum ipso'. ƿ
9 Secundo sic: angelus potest annihilari, circumscripto tempore. Quaero igitur, in quo? Non in 'nunc' temporis, quia illud non est; nec in 'nunc' aeternitatis, formaliter; nec in 'nunc' aevi, quia illud 'nunc' manet unum et idem. Igitur in eodem erit et non erit, quae sunt contradictoria.
10 Tertio sic: aliquis angelus potest nunc esse et post annihilari et iterum reparari; sed esse reparatum non est ita unum cum esse creato, sicut si nulla fuisset interruptio (alioquin ita unum esset aliquod interruptum, sicut non interruptum, quod falsum est); igitur in alio 'nunc' erit istud esse reparatum, et in alio 'nunc' prius creatum, - et si hoc, igitur si mansisset sine interruptione, fuisset in alio 'nunc' quam modo. Probatio huius consequentiae: tanta enim mora est quiescentis, quanta esset moti; ergo a simili, tanta mora fuisset non tendentis in non esse (potentis tamen tendere) quanta est si actu tendat.
11 Hic dicitur quod in exsistentia actuali angeli est successio formaliter. Vide opinionem in Bonaventura et in Scriptis. ƿ
12 Et pro ista opinione arguitur quadrupliciter: Primo, ex parte conservationis. Et fundatur ratio super auctoritatem Augustini Super Genesim ad litteram libro VIII cap. 19, ubi vult quod 'sicut aer respectu solis non est factus lucidus, sed fit lucidus (alioquin absente sole remaneret aer lucidus), ita se habet creatura respectu Dei'; item, vult - IV Super Genesim cap. 14 - quod Deus non ita se habet respectu creaturae sicut aedificator respectu domus.
13 Ex isto arguitur sic: si creatura respectu Dei non est facta in ƿesse ab ipso, sed est quasi in fieri formaliter, igitur formaliter semper ponitur a Deo in esse, - et ita sicut continue manet, ita continue est creatio eius in esse a Deo.
14 Confirmatur istud, quia 'conservare' non est tantum non destruere, sed est aliqua actio Dei positiva (alioquin diceretur conservare lumen qui non claudit fenestram; similiter, tunc 'annihilare' esset actio positiva, quod falsum est, quia 'annihilare' est non agere); ergo 'conservare' est agere.
15 Quod etiam patet ex hoc, quod nulla creatura est in esse suo independens, quia nec actus purus; igitur continue in essendo dependet a sua causa: et non tantum a causa quae dedit esse et modo non dat, quia tunc 'conservare' nihil esset nisi prius egisse et modo non destruere.
16 Si concedantur omnia ista, quod Deus conservando agat positive aliquid circa creaturam, non tamen actione aliqua continua (quia nulla est ibi forma secundum quam posset assignari continuatio actionis), nec etiam alia et alia actione sed semper eadem, contra: hac causatione non habetur formaliter et ultimate illud quod potest non haberi posita hac causatione (hanc probo, quia causa causans hac causatione, est causa ultimata, applicata ad producendum effectum in esse; igitur si cum hac possit stare effectum non ƿesse, non videtur quod hac causatione habetur ultimate); sed hac causatione qua angelus producebatur in esse, posita, potest angelus non habere esse cras; igitur non habebit illud esse cras formaliter ista causatione: et habet esse, igitur alia causatione.
17 Si dicas quod non habet esse cum coexsistentia in tempore crastino ex prima causatione, sed ad hoc requiritur illud 'futurum exsistere' (et ideo futuro exsistente tunc, illa 'ratio futuri' est ratio coexsistendi angelo), - contra: ita est in aeternitate, quod non habet coexsistentiam cum tempore in quantum coexsistentia esta. Similiter, non tantum 'non posita causatione futuri' angelus potest non habere esse cum futuro, sed potest etiam non habere fundamentum illius coexsistentiae, scilicet esse absolute; ergo illud 'esse absolute' non habet ex tali coexsistentia.
18 Item, secundo: si esse eius est simplex, igitur sicut Deus non potest facere angelum non fuisse, sic nec non fore.
19 Confirmatur ratio, quia in aeternitate non sunt 'contradictoria' ƿvera de voluntate divina, nec etiam volitio divina est respectu contradictoriorum ut contradictoria sunt; sed Deus in aeternitate potuit velle creare angelum aliquem et eundem annihilare; igitur voluit ipsum esse et voluit ipsum non esse. Ergo oportet hic invenire aliquas condiciones ex parte esse et non esse, ut non sint contradictoria. Sed ista quae tollunt contradictionem, non videntur posse assignari nisi diversa 'nunc' (puta quod voluit ipsum esse pro a et non esse pro b), igitur incompossibile fuit Deum velle creare unum angelum et annihilare eundem, nisi vellet hoc et illud pro diversis 'nunc'; sed potuit velle hoc et illud absque respectu ad tempus, igitur necesse est posse ex parte angeli intelligi aliud et aliud 'nunc' absque respectu ad tempus; ista alietas non potest esse nisi ipsorum 'nunc' aevi, ergo etc.
20 Tertia via arguitur ex infinitate, - quia ex quo angelus durabit in infinitum cum toto tempore futuro, si nunc habet totam durationem suam quam habebit semper, igitur nunc habet formaliter durationem infinitam.
21 Confirmatur hoc, quia illud 'nunc' quod est ex se tale quod ƿpotest coexsistere infinito, est formaliter infinitum, - sicut si angelus haberet in se unde coexsistere posset omni loco, esset infinitus secundum locum.
22 Et si dicas quod hoc non est verum nisi hoc habeat ex se unde sic possit coexsistere, - contra: licet non habeat ex se unde sic coexsistens habeat infinitatem, tamen sicut formaliter habet unde coexsistat sic, ita videtur formaliter infinitum, - sicut si haberet unde esset praesens omni loco (actuali et potentiali), licet effective a Deo, esset tamen immensus formaliter; et licet sua immensitas non aequaretur immensitati divinae secundum intensionem, aequaretur tamen ei secundum extensionem, ita quod nusquam posset Deus esse per suam immensitatem nisi quo posset esse angelus.
23 Et confirmatur ista ratio, quia negatio negationis est affirmatio positionis, - igitur negationes infinitarum negationum ponunt infinitas positiones, vel unam formaliter infinitam; sed angelus, habens istam coexsistentiam simplicem, habet ex ipsa negationes infinitarum negationum ('non esse cum infinitis instantibus temporis'); igitur habet ex ipsa infinitas positiones, vel unam positionem virtualiter infinitam. ƿ
24 Quarta via est ex ordine eorum quae fiunt in aevo: potuit enim angelus fuisse creatus non peccator, sed innocens, et potuit postea peccare et non peccare, circumscripto omni tempore; iste igitur angelus prius fuisset innocens quam peccator; igitur 'prius' et 'post' in esse eius.
25 Similiter, potuit unus angelus prius creari et postea statim annihilari, et post creari alius; ille primus numquam fuit isto secundo exsistente, igitur nec in eodem 'nunc' cum eo; igitur prius est unus, et alius posterius (quia si fuerunt, et non simul, igitur unus post alium). Igitur si unus alius exstitisset cum ambobus illis, fuisset in esse eius 'prius' et 'posterius', sicut esse unius istorum est prius quam esse alterius.
26 Pro ista positione sunt auctoritates: Augustinus Confessionum XI: 'Nunc temporis, si semper staret et non flueret, non esset tempus sed aeternitas'; et videtur ibi loqui de vera aeternitate Dei, exponendo illud Psalmi Tu autem idem ipse es et anni tui etc.
27 Praeterea, idem IV Super Genesim 14: ((Quod autem ait Pater ƿmeus usque modo operatur, continuationem operis signat)); hoc probat, subdens: ((Aliter enim posset intelligi si diceret 'nunc operatur' (ubi non esset necesse ut operis continuationem acciperemus), aliter autem cogit intelligi cum ait 'usque nunc', ex illo scilicet quo - cum cuncta conderet - operatus est)).
28 Praeterea, Boethius De Trinitate: Quamvis secundum philosophos de corporibus caelestibus et spiritibus dici possit quod semper sunt, magna tamen difFerentia est; 'semper esse' in Deo tantum praesens est, non currens finaliter sempiternitatem.
29 Praeterea, Damascenus libro I cap. 15: (('Saeculum' dicitur quod semper protenditur cum aeternis, velut spatium)) etc.
30 Praeterea, Gregorius Moralium XXVII (super illud Iob Numerus dierum etc.) de angelis ait: ((In eis initium cernimus, cum mentem retro revocamus)) etc.
31 Praeterea, Anselmus Proslogion 20, loquens Deo ait: ((Transis ƿomnia, etiam aeterna, quia tua et illorum aeternitas tota tibi praesens est, cum illa de sua aeternitate non habeant quod futurum est, sicut nec quod praeteritum est)).
32 Praeterea, Hieronymus Ad Marcellam: ((Solus Deus non novit fuisse, nec futurum esse)).
33 Contra istam positionem arguitur quod includat contradictionem, quia ubi est successio, ibi est prius et posterius, - quae non sunt simul, sed adveniente posteriore decidit 'prius', et per consequens 'prius' veterascit et 'posterius' novum est.
34 Quod si intelligatur successionem esse in mensura, absque hoc quod innovatio sit in mensurato, - contra hoc arguitur, quia secundum Philosophum, IV Physicorum, 'prius' et 'posterius' in tempore, sunt propter 'prius' et 'post' in motu, ita quod si non ƿesset aliud et aliud in motu, non esset 'prius' et 'posterius' in tempore; ergo a simili, si non sit aliqua exsistentia nova in aeviterno (nec aliqua novitas in eo), non erit aliqua distinctio inter 'prius' et 'posterius' in mensura.
35 Hoc etiam confirmatur per Philosophum X Metaphysicae, quia mensura debet esse unigenea mensurato, ita quod si mensura sit divisibilis, et mensuratum; quod etiam probatur per hoc, quod indivisibile (in quantum indivisibile) non potest mensurari divisibili.
36 Praeterea, 'nunc' aevi si deficit et non semper manet idem, hoc non potest esse propter defectum subiecti, quia per te subiectum manet idem; nec potest poni propter aliquam causam corrumpentem, quia non videtur posse assignari causa corrumpens. Igitur non deficit. Aliter est de 'nunc' temporis, quia illius subiectum proximum (vel mensuratum proximum) deficit, scilicet mutatio.
37 Praeterea, si est hic aliqua innovatio et manens circa aliquid idem, igitur illud proprie mutatur, quia illud aliter se habet nunc quam prius; mutationis autem mensura est 'nunc' temporis; igitur aeviternum in quantum ponitur mensurari 'nunc' aevi, mensurabitur 'nunc' temporis. ƿ
38 Pro hoc sunt auctoritates beati Augustini De civitate Dei, quaere.
39 Hanc conclusionem negativam tenendo, dupliciter ponitur differentia aevi ad tempus et aeternitatem.
40 Uno modo sic, - quaere opinionem alibi.
41 Contra, - quaere. ƿ
42 Alio modo ponitur, Quodlibet V quaestione 13, - quaere.
43 Contra istum modum ponendi arguo: Videtur enim contradicere sibi ipsi, quia si in aeviterno ((non ƿest quod esse quod habet in praesente 'nunc', habeat in sequente 'nunc')), ((immo esse angeli, quantum est ex se, habet terminari)) (sicut dicit expresse), et post quod ((aevum potest in quolibet instanti, quantum est ex se, deficere)), - igitur, si istud aeviternum habeat formaliter esse cum primo 'nunc', ex quo illud esse habuit terminari cum primo 'nunc' (secundum illos), igitur vel oportet quod alio esse sit cum secundo 'nunc', vel eodem iterum posito.
44 Praeterea, quod dicit 'impossibilia esse quae inferuntur, et illa non sequi ex hoc quod aevum ponitur indivisibile, sed ex negatione temporis, quae negatio est incompossibilis positioni aevi, et propter illam incompossibilitatem sequi impossibile de aeviterno': hoc non videtur rationabile, quia secundum ipsum quidquid est prius natura quantum est ex se, potest esse prius duraƿtione quantum est ex parte sui. Igitur non repugnat sibi quin absque contradictione, quantum est ex parte sui, posset esse 'prius duratione' posteriore (respectu cuius dicitur 'esse prius natura'), - et ipso posito et posteriore non posito, nulla contradictio est ex parte 'prioris naturaliter', nec alicuius quod pertinet ad ipsum in quantum prius est. Igitur ex tali hypothesi non sequitur aliqua incompossibilitas ex parte aeviterni in quantum aeviternum est.
45 Exemplum huius: quia licet necessario ad subiectum sequatur propria passio, tamen, quia subiectum est prius natura, non est contradictio ex parte subiecti quod subiectum sit prius etiam duratione, sua propria passione, et si hoc ponatur, nulla sequitur incompossibilitas ex parte subiecti in se, eo modo quo est prius passione. Contradictio igitur si aliqua sequitur, hoc est per locum extrinsecum, ex habitudine scilicet causae ad effectum.
46 Ita igitur si esset necessaria aevi ad tempus comparatio tamquam prioris natura ad posterius natura, propter negationem posterioris - ponendo 'prius' - non sequeretur aliqua contradictio ex parte prioris secundum se, nec ex parte alicuius quod convenit ƿpriori secundum se; ista autem illata, scilicet angelum 'non posse esse priorem alio angelo' vel 'non posse esse post suum non esse', sunt impossibilia per se ex parte aeviterni in quantum aeviternum est; igitur etc.
47 Quod etiam probat illam necessitatem concomitantiae temporis ad aevum propter ordinem perfectioris ad imperfectius, non videtur sufficere. Hoc enim non concluderet de continentia quasi quantitativa sed quiditativa, sicut quiditas superior continet inferiorem; sed cum tali continentia stat quod superior potest esse sine inferiore et quod sibi conveniat 'esse quod est proprium sibi' absque inferiore, aut saltem non conveniat sibi in respectu ad inferius. Ita igitur in proposito dicendum est quod nihil 'proprium aevo' convenit sibi praecise in respectu ad tempus.
48 Qui vult tenere primam opinionem (quae videtur probabilis et habere pro se rationes probabiles), potest dicere - secundum intentionem ponentis - quod aevum proprie est quantitas et per consequens habet propriam divisibilitatem; non autem permaƿnentem, igitur successivam: talis est indivisibile succedens indivisibili, et aliud alii.
49 Et ita 'nunc' aevi, quantum est ex se, transit raptim, - et esse aeviternum, ut positum in esse in illo 'nunc', ex vi istius positionis habet praecise esse in illo 'nunc', et statim non esse (illo 'nunc' transacto) nisi eadem causa alia causatione poneret idem esse in alio 'nunc'. Et ita conservat, positive causando non aliud esse (sicut est in successivo), sed idem esse infinities, - ita quod prima causatio dicitur 'creatio', quia sequitur immediate non esse ordine durationis; quaelibet autem causatio sequens sequitur non esse mediate ordine durationis et non esse immediate ordine naturae, quod scilicet tunc inesset nisi causa conservans daret esse. Sed sequitur 'esse secundo positum' ordine durationis esse prius positum, - et sic, per hoc, est conservatio et continuatio eiusdem esse.
50 Exemplum huius est. Si angelus habet aliquam quantitatem virtualem per quam possit esse praesens alicui loco, ita per eam est praesens huic loco quod non potest simul esse praesens alii loco; nec absolute potest esse praesens alii loco nisi aliqua mutatione facta circa istum locum: vel quod ipsa fiat maior formaliter, vel ƿquod ipsa transferatur de loco ad locum, vel quod per potentiam divinam sit in alio loco non deserendo locum istum.
51 Ita est in proposito, quod illud 'esse' quod habet angelus unica causatione, limitatum est ad hoc 'nunc', - et nullo facto novo circa ipsum, non potest vi huius causationis esse ultra hoc 'nunc'; sed Deus, dans ei quantitatem durativam perpetuam (et hoc una causatione continua vel infinitis causationibus eiusdem esse), dat ei semper uniformiter quo extendatur toti tempori.
52 Ad argumenta contra illam opinionem. Ad primum, quod probat contradictionem sequi ex ea, respondeo: in illa duratione sive mora essendi, quae est praecise successiva, est innovatio (et pars eius una recedit et alia succedit, et generaliter una pars succedit alteri), non tamen est innovatio aliqua in illa exsistentia cuius est illa mora; sicut si poneretur eadem caro, non habens partem et partem sub eadem quantitate permanente, tunc esset ibi alietas partium in ipsa extensione formaliter (quae quantitas est), absque extensione vel diversitate partium eius cui accidit talis extensio.
53 Et cum probatur 'non esse distinctionem in mensura (per ƿPhilosophum IV Physicorum) nisi fuerit distinctio in mensurato', - dico quod bene sequitur quod 'si partes temporis sunt aliae, quod partes motus sint aliae', sicut ab effectu ad causam; sed non est necesse quod in quibuscumque partes durationis sunt aliae, quod aliqua sit 'distinctio partium' priorum: cuius causa est, quia illa distinctio quae alicui est secunda, potest in alio esse prima.
54 Exemplum huius est: ignis calefacit et desiccat, propter accidentia distincta ordinata in igne, ita quod distinctio actionum est ibi secunda, praesupponens aliam priorem, scilicet distinctionem accidentium activorum; sed ex hoc non sequitur quod ubicumque est distinctio actionum, quod ipsa sit secunda, - quia si in sole continerentur virtualiter ista accidentia distincta ignis, tunc prima distinctio ibi esset actionum, quae tamen fuit secunda respectu ignis. Ita dicendum est in proposito.
55 Ad aliud argumentum dico quod 'nunc' potest deficere, quia ex se habet tantum raptim esse, - licet subiectum eius maneat idem, nec aliquod agens corrumpat ipsum. Et quod 'nunc temporis deficiat deficiente suo proprio subiecto', accidit sibi quod subiectum suum proximum deficiat, - quia si illud maneret idem (sicut est in quiescente), tunc posset dici quod illud idem agens per quod est aliud 'nunc' succedens isti, producendo aliud 'nunc' ƿincompossibile isti destruit istud, non ex se primo sed ex consequenti.
56 Et si quaeras tunc in quo deficiat istud 'nunc', aut in se aut in alio (sicut arguit Aristoteles IV Physicorum), - dico quod 'deficere' (sicut et 'desinere') potest exponi dupliciter: uno modo per positionem praesentis et negationem futuri, alio modo per positionem praeteriti et negationem praesentis. Primo modo debet exponi in indivisibilibus et in his quae habent ultimum sui esse: illa enim non habent primum sui non esse, et tunc desinunt cum sunt, - et hoc modo 'nunc' desinit in se, quia tunc est et post hoc non erit; et si quaeras primum sui non esse, nullum est, sicut nec alicuius habentis ultimum sui esse.
57 Alio modo posset conclusio sustineri (licet non ad intentionem ponentis positionem illam principalem), quod tota exsistentia angeli manet secundum quod absoluta est, habens tamen novum et novum respectum ad ipsam causam, - ita quod ipsa tota ut sub uno respectu ad suam causam causantem, succedit sibi ipsi ut sub alio respectu ad conservantem. ƿEt ista via forte esset facilior ad tenendum successionem, quam prior (quae ponit quantitatem), licet esset ex alia parte multum difficile sustinere quomodo esset ibi praecise successio respectuum absque omni distinctione in absoluto, quocumque, sive in fundamento sive in termino.
58 Sed contra conclusionem dictae opinionis in se, sive primo modo sive secundo modo sustineatur, arguo sic: Aut 'nunc' aevi - quod ponitur 'aliud et aliud absolutum' secundum primum modum sustinendi opinionem - est idem exsistentiae actuali, aut aliud. Si idem, patet quod exsistentia actualis sicut manet eadem, ita et 'nunc' aevi. Si aliud, - contra tunc sicut ipsa exsistentia potest infinities poni in esse, ita videtur quod illud 'nunc' absolutum (aliud ab eo) potest idem frequenter poni in esse, et ita potest conservari idem 'nunc' aevi, sicut eadem exsistentia.
59 Si dicatur quod 'si ponatur in esse frequenter, ponitur in diversis nunc', - contra: illud 'nunc' absolutum, aliud ab esse exsistentiae, si potest frequenter poni in esse et in alio et alio 'nunc', adhuc eadem erit ratio quod in quolibet illorum 'nunc' poterit conservari; et tunc erit processus in infinitum, vel status erit in ƿhoc quod sicut exsistentia conservatur eadem, ita quodcumque absolutum in angelo poterit conservari idem.
60 Similiter, in sequente quaestione probabitur quod non est in angelo aliquod aliud absolutum ab exsistentia eius, et ita non poterit esse identitas in exsistentia et successio in aliquo alio absoluto; et sive sic, sive sic, non videtur posse esse respectus novus sine novitate fundamenti vel termini, nam respectus consequens extrema - ita quod utroque posito sequitur respectus ex natura extremorum - non potest esse novus (ut videtur) sine novitate in altero extremorum: nihil autem per te est novum in fundamento huius respectus, - nec in termino, ut patet.
61 Similiter, iste respectus est idem fundamento, ut patet ex distinctione praecedente; igitur non potest iste respectus esse alius, fundamento exsistente eodem.
62 Potest igitur dici quod nulla est necessitas ponendi aliquid novum sive aliquam successionem in aliquo angelo (quod scilicet 'novum' sit in eo formaliter), quin 'quidquid est ibi' potest manere idem (sicut exsistentia manet eadem) et per consequens quilibet respectus consequens absolutum. ƿ
63 Ad argumenta pro prima opinione. Ad primum dico quod utraque via salvat dictum Augustini. Nam sicut prima via dicit 'semper essentialiter creaturam aeque dependere a Deo', ita quod sit quasi una continua causatio (vel infinitae causationes sint) conservatio rei, ac per hoc semper ita actualiter causat rem sicut in primo instanti causavit (licet illa causatio ut in primo instanti, dicatur 'creatio', et in aliis 'conservatio'), - ita secunda positio, non videns rationem continuationis in hac causatione (quia nullam formam continuatam), nec videns tantam rationem distinctionis (quia non videns illam distinctionem nec in causante nec in causato, quantum ad terminum formalem), dicit quod una actio 'semper manens respectu creaturae' est creatio in quantum intelligitur coexsistere primo 'nunc' temporis, quod 'nunc' temporis immediate praecessit non esse illius causati; et illa eadem actio manens dicitur 'conservatio' in quantum coexsistit aliis partibus temporis, non immediate sequentibus non esse, sed esse praehabitum cum illis partibus temporis, - et ita illa actio est continuatio quasi praehabiti, non comparando ad non esse (ubi non est prius et posterius), sed comparando ad partes temporis quibus coexsistit. ƿ
64 Sed praeter intentionem beati Augustini, ratio ibi adducta videtur habere difficultatem, scilicet quod alia causatione res habeat esse cum uno nunc, et cum alio, quia 'non habetur completive aliqua causatione, cuius oppositum videtur stare posita tali causatione'. Respondeo. Ista propositio est distinguenda secundum compositionem et divisionem: et in sensu compositionis est vera, quod 'illud non habetur aliqua causatione completive cuius oppositum stat stante tali causatione, ita quod ista sint simul'; sed in sensu divisionis falsa est, quia et ipsa conservatio poterit non esse, licet posita fuerit causatio qua res ultimate habet suum esse, - et ita licet posita sit causatio angeli, potest tamen divisim (hac posita) stare quod angelus non sit, non coniunctim. ƿ
65 Et per hoc patet ad simile argumentum, quod 'non possunt simul stare quod angelus creetur et annihiletur, igitur non est idem creari et conservari, - quia quando conservatur, potest annihilari, non autem quando creatur'. Respondeo. Sicut non stant simul in sensu compositionis angelum creari et annihilari, ita nec conservari et annihilari stant simul in sensu compositionis; sed in sensu divisionis stat, circa angelum, esse quandoque creationem sive conservationem, et tamen quod quandoque possit non esse (et sic possit esse annihilatio), - sicut dictum est in materia de praedestinatione Dei et praescientia eius, quod in sensu divisionis est potentia ad unum oppositum 'manente alio', non tamen quod sit potentia ad illud oppositum 'simul manente alio opposito'.
66 Ad secundum dico quod non est aliud, ex parte angeli, ipsum esse, fuisse et fore, tamen aliam habitudinem ipsius esse ad tempus notant ista, - quia sicut dictum est distinctione 9 primi libri de generari et genitum esse, quod consignificant 'nunc' aeternitatis in quantum coexsistens diversis partibus temporis, ita etiam dicerent isti de 'nunc' aevi quod idem potest esse et coexsistere omnibus partibus temporis. ƿ
67 Et cum dicitur in argumento 'non potest facere angelum non fuisse', negatur ut rei significatae per 'fuisse', - quia illa res significata per 'fuisse', est illud idem esse quod habet angelus.
68 Et si dicatur 'praeteritum non potest non fuisse', negatur minor quae coassumeretur, quia hic non est praeteritum in se. Exemplum huius esset: si Filius Dei, cum hoc quod generatur in aeternitate, acciperet aliam naturam secundum quam dependeret a Patre, per impossibile, - tunc diceretur idem in eo esse 'generari' et 'genitum esse', et illud esse Filii posset absolute non esse; et in quantum istud esse quasi sequeretur suum non esse, diceretur 'generari', - et in quantum quasi mediate sequeretur suum non esse, ut coexsistens aliis partibus temporis, diceretur 'genitum esse'. Et ita conservatio et productio (sive creatio) differunt sola actione intellectus; et potest 'conservatum' non esse, quando conservatur et quando producitur, in sensu divisionis.
69 Et si arguatur sic 'praeteritum non potest non coexstitisse isti, igitur istud non potest non fuisse', - videtur esse fallacia figurae dictionis, commutando 'quando' in 'quid'. ƿ
70 Ad confirmationem istius secundae rationis, de contradictoriis volitis in aeternitate, - potest dici quod licet Deus voluit me sedere pro a et non sedere pro b, tamen prius naturaliter volita sunt ab eo ipsa obiecta quam ipsa 'nunc' mensurantia, et in illo priore oportet quaerere non contradictionem illorum volitorum; alioquin per ipsa 'nunc' posteriora, adiecta, non videretur posse tolli contradictio huiusmodi. Etsi igitur vellet angelum esse pro hoc 'nunc' et non esse pro illo 'nunc', prius quaerenda esset possibilitas quomodo vellet angelum esse et non esse.
71 Dico tunc quod si 'nunc' ponatur in quocumque etiam aeviterno tamquam proprium sibi, Deus vult ipsum esse in illo 'nunc', positive, - et vult ipsum non esse, negative, volendo illud 'nunc' non esse; et tunc si aliud aeviternum sit in cuius 'nunc' fiunt ambo ista, hoc accidit ipsis 'nunc', nam illud 'nunc' illius aeviterni non est propria mensura eorum, - sicut nec aeternitas, in qua possunt esse contradictoria, quae succedunt sibi in omnibus mensuris.
72 Aut si non ponatur in aliquo aeviterno aliquod 'nunc' aliud ab exsistentia actuali ipsius (sicut dicetur in quaestione sequente), tunc vult ipsum esse cum aeternitate et vult ipsum non esse cum aeternitate. Non tamen vult ipsum esse cum tota aeternitate 'secundum omnem praesentialitatem aeternitatis', nec non esse cum aeterƿnitate tota hoc modo, quia tunc esset contradictio; non est autem contradictio, comparando ista ad aeternitatem 'non secundum totam rationem infinitae praesentiae suae'.
73 Ad tertium dico quod ad hoc quod ex coexsistentia alicuius quanti virtualis cum aliquo quanto proprie - scilicet molis - debeat concludi infinitas quanti virtualis, oportet illud necessario coexsistere omnibus partibus quanti alterius. Probatio, quia illud 'quantum aliud' non esset infinitum nisi haberet omnes partes sibi possibiles (sicut tempus, si simul esset, non esset actu infinitum nisi haberet necessario omnes partes sibi possibiles); igitur nihil concluditur esse infinitum virtualiter, ex coexsistentia eius cum toto tempore, nisi necessario coexsistat cum omnibus partibus temporis. Tale autem non est aevum. Dico tunc quod licet formaliter habeat unde possit coexsistere infinitis partibus temporis, non oportet propter hoc - quod sit in se infinitum, quia non habet formaliter unde necessario sic coexsistat.
74 Et ad simile de immensitate, dico quod non est 'simile', - quia ibi illud quod posset esse praesens omni loco, esset in eo simul et non per aliquam conservationem causae extrinsecae. In proposito ƿautem non habet 'unde coexsistat omnibus partibus temporis' nisi per conservationem causae extrinsecae, et nihil haberet 'per quod coexsisteret' nisi idem quasi continue causaretur a causa extrinseca, licet non alia causatione; ita quod simile huius magis esset de illo, si causaretur continue coexsistentia eius cum alio et alio loco - si hoc posset - eadem causatione. Numquam tamen ut simul coexsistens, haberet infinitam praesentiam loco, et ita illud numquam esset immensum. Ita in proposito.
75 Contra: finitum non potest simul coexsistere toti infinito, ita quod in se habeat totum unde possit ei coexsistere; igitur quod sic coexsistit, est infinitum. - Respondeo: antecedens negatur de illo infinito quod est in successione; et de finito, formaliter habente 'quod habet semper eadem actione', ita quod non sine tali actione.
76 Ad quartum conceditur quod unum aevum succedit alteri aevo, et exsistentia aeviterni succedit suo opposito (hoc est, unum est post alterum), sed ex hoc non concluditur aliqua successio in aliqua una exsistentia alicuius aeviterni.
77 Et per hoc patet ad omnia illa argumenta: Quod illi duo angeli: de quibus conceditur 'prius' et 'post' (quod unus manet post alium); si tamen tertius coexsisteret amboƿbus, in esse illius tertii nullum esset 'prius' et 'posterius', - sicut quamvis dies hodiernus et crastinus coexsistant aeternitati, non propter hoc est 'prius' et 'posterius' in aeternitate.
78 Similiter, conceditur quod prius esset natura angeli quam ipsius culpa, ita quod exsistentia ista (scilicet sub innocentia) esset cum opposito illius exsistentiae, et ex illa secunda exsistentia sequeretur oppositum primae; non tamen exsistentia angeli in sua natura haberet aliquam successionem, neque ut est sub innocentia exsistens, neque ut exsistens sub culpa, - sed tantum esset successio in accidentibus (hoc est, quod exsistentia unius actus esset post exsistentiam alterius), sine tamen diversitate alterius in se.
79 Auctoritates adductas pro ista opinione concedo, quia nulla creatura est a prima causa independens, sed semper dependens a causa, - non tamen dependentia continua, nec alia et alia, sed eadem; et propter illam eandem, potest quaelibet creatura habere esse cum una parte temporis et non cum alia, et pro tanto potest quasi cadere sub tempore: hoc est, ut coexsistat uni parti et non coexsistat alteri, et ita dicatur 'fuisse' et 'non fore', et ita non aeternum. ƿ
80 Ad argumenta principalia. Ad primum conceditur quod unus angelus creatur prius alio, sed propter hoc non sequitur quod in esse angeli prius creati sit 'prius' et 'posterius'.
81 Ad secundum similiter potest dici quod angelus potest annihilari, et in eodem 'nunc' negative (si habet 'nunc'), id est quod suum 'nunc' desinat secum; si autem suum 'nunc' non differat a sua exsistentia, tunc potest annihilari cum aeternitate et esse cum aeternitate, sed non cum tota ratione praesentialitatis aeternitatis.
82 Ad ultimum dico quod esse reparati sequitur non esse annihilati, et illud non esse praecessit esse creati, et illud esse praecessit non esse creabilis, - et ita sequitur 'esse' idem esse, mediante non esse interrumpente. Nec sequitur ex hoc aliqua continuatio in ipso esse 'si non fuisset annihilatum', quia modo non est successio in aliquo uno, sed unius oppositi ad alterum.
83 Contra: igitur ita est simul exsistentia interrupta cum se ipsa re parata, sicut non interrupta. Respondeo: si non esset ibi successio oppositi ad oppositum 8 ƿ(quod oppositum mediat inter hoc esse et se), sequeretur quod esset tanta simultas sicut si oppositum non interveniret; nunc autem oppositum quasi mediat inter esse creatum et ipsum esse reparatum (et hoc 'oppositum' est aliquod medium, vel habitudinem aliquam habet ad utrumque extremum), et ideo non sunt ita simul sicut si non esse non interveniret. Sicut tamen modo idem 'nunc' reparatum (vel eadem exsistentia, si nullum requirit 'nunc') est idem, et in eodem est 'exsistentia creata et reparata' sine omni successione in illo in se (licet ipsum ut positum in esse, succedat sibi ipsi ut prius positum in esse), - ita fuisset in eodem 'nunc' si non fuisset interruptum, et absque omni successione, utroque modo.

Notes