Authors/Henry of Ghent/Quodlibeta/Quodlibet I/Quaestio 24
< Authors | Henry of Ghent | Quodlibeta | Quodlibet I
Jump to navigation
Jump to search
| Latin | English |
|---|---|
| QUAESTIO 24 UTRUM PARVULUS ISTE MORIENS ANTE BAPTISMUM DEBEAT SEPELIRI IN COEMETERIO | |
| Similiter et quarta quaestio sine argumento proponebatur, et ideo similiter ad ipsam dicendum breviter quod coemeterium non est nisi ad reverenter custodiendum corpora filiorum ecclesiae in terra usque ad finalem resurrectionem, quorum animae requiescunt cum Deo in caelis secundum quod aestimatur. Unde et excommunicatorum corpora, de quibus praesumitur ab ecclesia in foro exteriori quod [177] animae eorum sunt separatae ab ecclesia triumphante, in coemeterio non sepeliuntur. Quaere, cum ecclesia supponit animam dicti parvuli damnatam, corpus eius in coemeterio sepeliri non debet, maxime ea de causa, quod per sacramentum regenerationis numquam ecclesiae membrum fuit. |