Authors/Ockham/Scriptum in libros sententiarum/Book I/D1/Q4

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
ƿ[QUAESTIO IV UTRUM SOLUS DEUS SIT DEBITUM OBIECTUM FRUITIONIS]
Tertio quaero utrum solus Deus sit debitum obiectum fruitionis.
Quod non: Illud cuius actus potest satiare appetitum potest esse obiectum debitum fruitionis; sed actus alterius obiecti potest satiare voluntatem; ergo obiectum aliud a Deo potest esse obiectum debitum fruitioms. Maior est manifesta. Minor probatur: quando aliqui actus alicuius potentiae sic se habent quod unus est simpliciter imperfectior et alius simpliciter perfectior, si actus imperfectior potest satiare potentiam multo magis actus perfectior satiabit eandem. Sed possibile est quod aliquis actus voluntatis respectu alicuius creaturae sit perfectior et intensior quam actus voluntatis respectu Dei, quia cum actus respectu Dei sit finitus et per consequens habeat certam proportionem in perfectione ad alios actus, non videtur includere contradictionem quod fiat aliquis actus perfectior illo actu finito. Igitur si ille actus finitus imperfectior satiat, multo magis alius actus perfectior satiabit.
Confirmatur ista ratio, quia si unus actus voluntatis respectu Dei potest satiare voluntatem, igitur actus multiplicati in ƿtantum quod excedant actum voluntatis respectu Dei in perfectione poterunt satiare voluntatem. Igitur etc.
Secundo sic: illo est fruendum quod est summe diligendum; sed aliud a Deo est huiusmodi; ergo etc. Probatio minoris: quia unusquisque magis debet diligere se quam quodcumque aliud, secundum Philosophum IX Ethicorum[1].
Confirmatur ista ratio, quia si Deus est summe diligendus, hoc non esset nisi quia summum bonum est summe diligendum. Sed secundum Philosophum III Topicorum[2], sicut summum ad summum et magis ad magis et simpliciter ad simpliciter. Ergo si summum bonum est summe diligendum, magis bonum est magis diligendum, et per consequens angelus esset magis diligendus ab homine quam ipsemet, quod est contra philosophos et contra Sanctos.
Tertio sic: illo est fruendum quod est propter se diligendum; sed aliquid aliud a Deo est propter se diligendum; ergo etc. Minor patet, quia omne bonum honestum est propter se diligendum, quia est diligendum omni alio circumscripto; sed multa sunt bona honesta, ut virtutes et huiusmodi; ergo etc.
Secundo, principaliter, quod Deo non sit fruendum: quia illo non est fruendum quod non potest capacitatem voluntatis satiare nec quietare; sed Deus non potest satiare nec quietare capacitatem voluntatis; ergo Deo non est fruendum. Maior viƿdetur manifesta, quia fruitio est quietatio voluntatis. Minor probatur, quia quando capacitas alicuius potentiae satiatur, illa potentia non potest aliquid ultra appetere; sed voluntas habens actum respectu divinae essentiae potest aliquid ultra appetere, quia potest appetere actum respectu creaturae; ergo tunc non satiatur.
Ad oppositum: illo solo est fruendum ad quod omnia alia ordinantur et ipsum ad nihil aliud ordinatur; huiusmodi est solus Deus; igitur etc.
Circa istam quaestionem sic procedam: primo distinguendum est de fruitione, secundo respondendum est ad quaestionem.
[DlVISIO FRUITIONIS]
Circa primum sciendum quod fruitio est duplex, scilicet ordinata et inordinata. Fruitio ordinata est illa quando aliquid summe diligendum summe diligitur. Fruitio inordinata est illa qua summe diligitur et propter se quod minus et propter aliud est diligendum. Sed fruitio ordinata est duplex, quia quaedam est quietans simpliciter voluntatem, qualis dicitur esse fruitio patriae; alia non simpliciter quietat, sed permittit secum, etiam naturaliter, anxietatem et tristitiam, qualis est fruitio viae.
[DlVISIO QUAESTIONIS]
Circa secundum primo videndum est utrum naturaliter possit probari quod aliqua fruitio quietans et satians voluntatem ƿsit sibi possibilis; secundo, utrum talis de facto sit ponenda; tertio, quid sit obiectum illius fruitionis; quarto, videndum est de fruitione non quietante nec satiante; quinto, videndum est de fruitione inordinata.
[ART. I: POTESTNE DEMONSTRARI POSSIBILITAS FRUITIONIS? OPINIO]
Circa primum est una opinio quae ponit quod potest probari naturaliter quod talis fruitio est nobis possibilis. Hoc probatur primo sic[3]: cognita potentia aliqua distincte et perfecte, potest cognosci omnis actus ad quem naturaliter ordinatur; sed natura humana potest naturaliter cognosci distincte et perfecte; ergo etc. Ergo cum actus talis secundum rei veritatem sit nobis possibilis, ita quod voluntas est in potentia naturali ad talem actum, sequitur quod potest naturaliter probari quod est nobis possibilis.
Praeterea, omni causato cognito potest cognosci causa a qua naturaliter dependet; sed talis fruitio est finis voluntatis; ergo cognita natura voluntatis potest cognosci ille finis.
Praeterea, naturaliter est cognoscibile quod ens est primum obiectum intellectus[4], ergo naturaliter est cognoscibile quod quodlibet contentum sub ente est distincte cognoscibile ab intellectu. Igitur naturaliter potest cognosci quod divina essentia potest nude ƿet perfecte videri ab intellectu, et per consequens eadem ratione quod fruitio divinae essentiae est voluntati possibilis.
Praeterea, obiectum voluntatis est ens, ergo non quietatur nisi in perfectissimo contento sub ente.
Praeterea, quando potentia respicit multa, non quietatur nisi in perfectissimo contento, igitur voluntas non quietatur nisi in Deo.
Praeterea, quodcumque bonum potest appeti a voluntate, igitur summum bonum potest appeti a voluntate, et per consequens non potest quietari nisi in summo bono.
[IMPUGNATIO OPINIONIS]
Contra: quod talis fruitio est nobis possibilis non potest naturaliter probari, videtur, quia philosophi investigantes diligenter quis sit finis ultimus operum humanorum non potuerunt ad illum finem attingere, igitur non est verisimile quod hoc possit naturaliter probari.
Praeterea, omnes rationes adductae ad probandum hoc sunt solubiles, igitur non potest illa conclusio naturaliter probari. Praeterea, secundum omnes Sanctos, ad tenendum talem finem nobis esse possibilem requiritur fides, sed si posset naturaliter probari non esset fides necessaria.
[SOLUTIO AUCTORIS QUANTUM AD PRIMUM ARTICULUM]
Ideo dico quantum ad istum articulum primo, quod non potest naturaliter demonstrari quod talis fruitio divinae essentiae ƿest nobis possibilis, quia istud est mere creditum; et ita non potest naturaliter demonstrari.
Secundo, dico quod non potest naturaliter demonstrari quod voluntas non potest satiari nec quietari in aliquo citra Deum. Cuius ratio est, quia si posset naturaliter probari quod voluntas non potest quietari in aliquo finito: aut hoc esset per libertatem voluntatis, quia scilicet voluntas ex hoc ipso quod libera est potest appetere quodcumque volibile, et ita nunquam satiari potest nisi in ultimo; aut per universalitatem obiecti voluntatis, quia scilicet obiectum suum est ens in communi, et per consequens quodlibet contentum, et per consequens non potest quietari nisi in summo; aut per capacitatem voluntatis, quia scilicet est capax boni infiniti. Primo modo non potest probari, quia non potest naturaliter demonstrari quod voluntas contingenter feratur in quodlibet volitum, sicut ostendetur in ultima quaestione istius distinctionis[5]; igitur non potest naturaliter probari quod voluntate habente actum respectu cuiuscumque finiti poterit appetitus seu voluntas appetere perfectius bonum. Nec secundo modo potest probari, quia non potest naturaliter cognosci quod quandocumque aliquod commune est apprehensibile ab aliqua potentia, quod quodlibet contentum est perfecte cognoscibile a tali potentia, quia potest esse impedimentum propter improportionem alicuius contenti vel propter defectum alicuius alterius causae. Exemplum primi: secundum Philosophum[6], ens primum est improportionatum ad causandum immediate aliquem effectum in istis ƿinferioribus; et ideo si intellectus non potest aliquid cognoscere intuitive et in particulari nisi moveatur immediate ab obiecto vel causetur aliquis effectus novus immediate ab obiecto, ideo non potest cognoscere Deum intuitive et in particulari. Exemplum secundi: si esset aliquod obiectum quod nullo modo posset apprehendi ab intellectu nisi prius apprehenderetur a sensu, si esset aliqua natura intellectualis cui repugnaret ille sensus, talis intellectus quamvis posset apprehendere unum commune ad omnia obiecta, non tamen posset in particulari apprehendere quodlibet contentum. Confirmatur: intellectus noster pro statu isto potest apprehendere unum commune ad substantiam et accidens, tamen non substantiam, secundum istos[7]. Nec potest tertio modo probari, quia non potest probari quod voluntas est capax talis boni, cum hoc sit solum supernaturale et non naturale. Ideo dico quod non potest naturaliter demonstrari quin voluntas possit recipere unum actum ab aliquo ente creato sicut a causa totali immediata qui satiet totum appetitum voluntatis, sicut non potest probari quod aliquod delectabile sensibile non potest quietare appetitum sensitivum quamdiu sensus retinet omnem dispositionem eandem praeviam illi delectationi.
Tertio, dico quod non potest naturaliter probari quod voluntas sit per quemcumque actum quietabilis quin quocumque actu possibili voluntati posito in ipsa voluntate possit libere velle aliquid aliud et tristari si careat illo. Et ita nec potest probari quod voluntas est satiabilis et quietabilis fruitione quam de facto poniƿmus, nec quod non potest quietari aliqua alia respectu alicuius creaturae, nec quod potest per quamcumque quietari. Nec rationes aliorum aliquam istarum conclusionum probant sufficienter.
[RESPONSIO AD RATIONES OPINIONIS]
Ad primam[8]: maior est falsa, sicut prius dictum est in quaestione de subiecto theologiae[9], quia ibi declaratum est quod potest subiectum distincte et perfecte cognosci, quantumcumque ex illo non possit haberi notitia de quacumque alia re.
Ad secundam dico quod quocumque causato cognito potest cognosci quaelibet causa in universali, puta quod habet finem et efficientem, et multae condiciones illarum causarum possunt ex illa re cognosci; sed illud quod est causa non potest ex quocumque causato in particulari cognosci (§ vel cognitione propria sive aequivalenti. §)
Ad tertiam dico quod aliquid esse obiectum primum alicuius potentiae - et hoc loquendo de obiecto primo primitate adaequationis - potest intelligi dupliciter: vel quia est illud cuius quodlibet contentum est in particulari et sub propria ratione apprehensibile ab illa potentia, et nihil est sic apprehensibile a potentia nisi de quo illud praedicatur; vel quia est communissimum inter omnia quae possunt apprehendi ab aliqua potentia, nec potest aliquid apprehendi ab illa potentia nisi de quo ipsum praedicatur. Primo modo dico quod non potest naturaliter cognosci quod ens est primum obiectum intellectus, quia non potest naturaliter cognosci quod quodlibet contentum sub ente est sic cognoscibile ƿab intellectu. Secundo modo est possibile, sed tunc non est naturaliter notum quod omne contentum sub tali primo obiecto est naturaliter cognoscibile distincte et in particulari a tali potentia.
Ad aliud[10]: quod deberet probari quod potentia non quietatur nisi in perfectissimo contento sub obiecto communi. Quia si sensus potest habere delectationem respectu plurium sensibilium, si esset aliquod sensibile minus perfectum quod semper approximaretur illi sensui et necessario semper quietaret illum sensum, quia excluderet omnem tristitiam contrariam illi delectationis, (§ et tamen non esset perfectissimum contentum sub illo communi;§) similiter, quando non quodlibet contentum est distincte et in particulari cognoscibile ab illa potentia, non oporteret quod non posset quietari nisi in summo.
Per idem ad aliud[11]: quod non probatur sufficienter quod potentia talis non potest quietari nisi in perfectissimo.
Ad ultimum: non potest probari sufficienter quod omne bonum quod potest appeti a voluntate potest ab ea aliter haberi quam habetur. Et ita non videtur quod opinio Avicennae[12], quae ponit quod intelligentia interior beatificatur in intelligentia superiori, possit per rationes naturales sufficienter improbari.
Si dicatur[13] quod intelligentia inferior videns superiorem aut videt eam esse finitam, aut videt eandem infinitam, aut non. videt eius finitatem nec infinitatem sed credit eam infinitam. Si ƿprimo vel tertio modo, igitur non beatificatur in ea, quia stultius nihil dici potest quam quod falsa opinione sit anima beata, secundum Augustinum IV De civitate Dei[14]. Si autem nec videt eius finitatem nec infinitatem, non videt eam perfecte, nec per consequens est beata. Si autem videt eam esse finitam, igitur potest intelligere aliquid posse eam excedere. Ita etiam experimur in nobis quod possumus appetere ultra quodcumque bonum aliud quod ostenditur maius bonum, et per consequens potest appetere et amare illud maius bonum, et ita non quietatur in ista intelligentia:
Praeterea, ratio Avicennae est ad oppositum, quia secunda intelligentia si causat tertiam, non causat eam in virtute propria sed aliena, et per consequens non finit eam virtute propria sed aliena. Quod autem finit ratione finis alterius, non quietat illud, igitur etc:
Ad primum istorum posset dici leviter quod intelligentia videt illam intelligentiam in qua beatificatur esse finitam, et quod est aliquid perfectius ea. Et quando dicitur 'igitur potest appetere illud perfectius', posset dici leviter quod non sequitur, quia illa intelligentia inferior non potest appetere aliquid contra rectam rationem. Nunc autem dicerent alii quod impossibile esset quod illa prima intelligentia aliter habeatur ab intelligentia infima quam habetur, et ita non potest aliter appeti. Vel posset dici quod illa intelligentia inferior non cognoscit illam intelligentiam ƿsuperiorem. Et per hoc patet quod experimentum quod nos habemus non cogeret sic opinantem, quia voluntas nostra potest velle impossibile, non sic voluntas illa. Et ita non est simile.
Ad secundum: ipsi negarent illam consequentiam 'intelligentia finit ratione alterius finis, igitur non quietat', sicut dicerent quod sensibile non delectat nisi in virtute alterius quod tamen non delectat, et tamen quietat appetitum sensitivum.
[ART. II: FRUITIO QUIETANS EST PONENDA]
Circa secundum dico quod de facto talis fruitio est ponenda, to sed hoc tantum est creditum et non per rationem naturalem notum.
[ART. III: OPINIO DURANDI DE OBIECTO IMMEDIATO FRUITIONIS]
Circa tertium est una opinio[15] quae ponit quod immediatum obiectum fruitionis non est Deus ipse sed visio beatifica ipsius essentiae divinae. Hoc probatur multipliciter. Primo sic: quandocumque voluntas utitur rebus, utitur mediante aliquo actu alio, ita quod ille actus est obiectum formale illius actus utendi qui sequitur desiderium, igitur quando aliquis fruitur aliqua re fruitione sequente actum desiderii, fruetur mediante aliquo actu qui erit obiectum formale illius fruitionis. Antecedens patet inductive: ƿquando aliquis primo desiderat domum et postea consequitur eam et utitur ea, utitur mediante inhabitatione vel aliquo tali.
Praeterea, amor concupiscentiae non fertur immediate super rem sed super actum quo habetur res; sed fruitio est amor concupiscentiae; igitur non fertur immediate super Deum ipsum sed super visionem beatificam qua ipse Deus habetur. Maior patet inductive, quia qui diligit cibum et concupiscit ipsum, obiectum ibi immediate non est ipse cibus sed actus quo habetur cibus, scilicet actus ipse comedendi. Minor probatur, quia fruitio est respectu Dei habiti, ergo respectu actus illius quo habetur, et per consequens est amor concupiscentiae.
Praeterea, fruitio succedit desiderio, igitur est idem obiectum desiderii et fruitionis; sed desiderium est respectu actus quo postea habetur Deus et non respectu Dei absolute, - non enim desideramus Deum nisi quia desideramus videre eum -; igitur fruitio non est de Deo absolute sed de beatifica visione ipsius.
Praeterea[16], fruitio est respectu alicuius complexi, quia est respectu eiusdem respectu cuius est desiderium; sed desiderium est respectu alicuius complexi, ergo et fruitio; sed Deus est quid incomplexum.
Praeterea, illud est obiectum fruitionis quod est maxime desideratum, sed huiusmodi est actus quo videtur Deus.
ƿPraeterea, potest argui sic: idem est obiectum fruitionis et delectationis consequentis, sed obiectum delectationis est ipsa visio, quia de ea beatus summe gaudebit. Similiter, delectatio provenit ex coniunctione convenientis cum convenienti[17] igitur est de ipsa coniunctione, igitur de actu quo fit ipsa coniunctio.
[IMPROBATIO OPINIONIS DURANDI ET RESPONSIO PROPRIA]
Sed ista opinio videtur esse simpliciter falsa, quia frui aliquo est amore inhaerere illi propter se[18]; sed nihil est amandum propter se nisi solus Deus; ergo solo Deo est fruendum.
Praeterea, illo solo est fruendum quod non est ad aliud ordinabile; sed omne aliud a Deo est ad Deum tamquam ad finem ordinabile; igitur nullo alio a Deo est fruendum.
Praeterea, Augustinus I De doctrina christiana[19]: “Res quibus fruendum est sunt Pater et Filius et Spiritus Sanctus”.
Ideo dico quod obiectum fruitionis patriae est ipsemet Deus, quia amor amicitiae respectu cuiuscumque obiecti est perfectissimus; sed fruitio est amor perfectissimus, ergo fruitio est amor amicitiae. Sed amor amicitiae terminatur ad ipsum Deum in se; igitur et fruitio.
Confirmatur: quia Deus potest immediate diligi a beato, Hoc enim est possibile respectu creaturae quod una immediate diligat aliam; sed illa dilectio quae habet perfectius obiectum est ƿperfectior; ergo dilectio qua deus immediate diligitur est nobilior et perfectior quam illa qua ipsa visio divinae essentiae diligitur. Sed fruitio est amor nobilissimus, igitur fruitio terminatur immediate ad deum in se.
Praeterea, non minus potest beatus habere actum respectu divinae essentiae in se - praeter actum respectu visionis divinae essentiae - quam viator; sed viator praeter illum actum quo desiderat Deum videre et habere, habet actum diligendi Deum in se, et iste est nobilior et magis meritorius; igitur beatus praeter illum actum quo diligit ipsam visionem Dei et habitionem Dei habet unum alium perfectiorem terminatum primo ad ipsum Deum in se. Assumptum patet, quia posito quod Deus nunquam esset habendus aliter quam habetur in via, adhuc esset summe diligendus, et tamen non actu desiderandi illo posito, igitur alio actu qui non est desiderium, et per consequens eadem ratione modo est in se diligendus et non tantum desiderandus. Ex isto arguitur sic: perfectiori actui caritatis correspondet perfectior actus in patria; sed actus voluntatis de habitione Dei correspondet actui desiderii viae; igitur unus actus perfectior correspondebit illi actui viae quo Deus in se diligitur. Ille non potest esse nisi respectu Dei in se, et ille est perfectissimus, igitur fruitio.
Praeterea, illo quo est utendum non est fruendum; sed isto actu visionis Dei est utendum; igitur non est eo fruendum. Probatio assumpti: quia obiecta eiusdem rationis habent terminare actus eiusdem rationis; sed visio unius beati et alterius sunt eiusdem rationis; igitur utroque est utendum vel utroque est fruendum. ƿSed non est fruendum utroque, quia beatus non debet frui actu alterius beati sed uti eo, igitur utroque est utendum.
Praeterea, illud quod secundum rectam rationem potest esse nolitum non est obiectum fruitionis; sed ista visio potest esse nolita, quia unusquisque secundum rectam rationem potest se divinae voluntati conformare. Sed ista visio creata potest esse nolita a Deo, ergo potest esse nolita a voluntate creata, igitur non est obiectum fruitionis.
Praeterea, idem est obiectum fruitionis viae et patriae, vel saltem non est nobilius obiectum fruitionis viae quam patriae; sed obiectum fruitionis viae est ipsemet Deus et non ipsa visio creata Dei; igitur etc. Assumptum patet, quia si visio illa esset obiectum fruitionis viae, igitur desiderium illius visionis esset fruitio viae. Consequens falsum, quia tunc quicumque desideraret illam visionem frueretur Deo. Consequens falsum, quia exsistens in peccato mortali desiderat illam visionem et tamen non fruitur Deo, similiter damnatus desiderat illam visionem et tamen non fruitur Deo. Similiter, aliquis ex puris naturalibus, sine fide, potest frui Deo, quia potest summe diligere et super omnia, et tamen propter hoc non oportet quod desideret illam visionem, quia potest ignorare an talis visio sit sibi possibilis.
[RESPONSlO AD RATIONES DURANDI]
Ad rationes alterius opinionis[20]. Ad primam dico quod quamvis usus qui sequitur desiderium sit mediante aliquo actu, ƿtamen actus utendi qui non sequitur desiderium nec est desiderium est respectu rei in se. Verbi gratia, ex praecepto divino potest aliquis teneri diligere proximum etiam posito quod nihil deberet exercere circa eum praeter solum actum amoris, et tunc ille uteretur proximo et tamen nihil terminaret illum actum utendi nisi res ipsa et non aliquis actus, igitur eodem modo Deus diligendus est summe non mediante aliquo tali actu. Verumtamen sicut usus sequens desiderium est mediante aliquo actu, ita ille actus beati qui sequitur desiderium quo Deus desideratur in via fit mediante aliquo actu, quia mediante ipsa visione et mediante fruitione; et ita poterunt esse tres actus in patria, scilicet visio et fruitio et actus respiciens Deum mediantibus duobus actibus intellectus et voluntatis.
Ad secundam dico quod fruitio non est amor concupiscentiae, non plus fruitio patriae quam fruitio viae. Cuius ratio is est quia omnis amor concupiscentiae, qui est praecise concupiscentiae, praesupponit amorem amicitiae, ita quod quando aliquid diligitur amore concupiscentiae est aliquid magis dilectum amore amicitiae. Igitur si Deus praecise diligeretur amore concupiscentiae esset aliquid magis dilectum quam Deus, quod est inconveniens. Ideo dico quod fruitio est amor amicitiae. Et quando dicitur quod fruitio est respectu Dei habiti, dico quod verum est, quia Deus est habitus; non tamen est primo respectu illius habitionis nec respectu actus quo habetur sed respectu deitatis in se.
Ad tertiam dico quod fruitio non succedit desiderio nisi quia est post ipsum, quomodo succedit fidei; sed succedit amori ƿviae quo Deus diligitur in se et propter se, qui est alius ab actu desiderandi, sicut declaratum est[21]. Et istarum duarum fruitionum idem est obiectum, scilicet Deus ipse.
Ad quartam patet per idem, quod quamvis desiderium esset respectu alicuius complexi, non tamen fruitio, quia non est idem obiectum primum desiderii et fruitionis.
Ad quintam dico quod desiderium proprie est respectu alicuius futuri, et quia actus beatificus est futurus et non Deus, ideo - concesso quod actus beatificus est summe desideratus debet dici quod summe desideratum non est obiectum fruitionis sed obiectum illius summe desiderati est obiectum fruitioms.
Ad sextam potest dici quod proprie delectatio non habet obiectum, cum non sit actus. Hoc tamen concesso, dico quod obiectum delectationis consequentis fruitionem est ipsemet Deus et non actus aliquis. Et quando dicitur quod beatus summe gaudebit de visione, dico quod summe gaudebit de ipso Deo in se, sicut ipsum summe diliget. Et quando dicitur quod delectatio provenit ex coniunctione convenientis cum convenienti, igitur est de ipsa coniunctione, nego consequentiam: sed erit de obiecto illius coniunctionis.
[ART. IV-V: DE OBIECTO FRUITIONIS NON QUIETANTIS ET INORDINATAE]
Circa quartum[22] dico quod obiectum fruitionis non quietantis, qualis est fruitio viae, est Deus ipse, quia illud est obiectum ƿfruitionis ordinatae quod est propter se diligendum. Sed tale est solus Deus, igitur etc.
Circa quintum[23] dico quod obiectum fruitionis inordinatae potest esse aliud a Deo, quia scilicet omne quod apparet intellectui erranti esse summum bonum et etiam illud quod non apparet, quia potest voluntas ex libertate sua summe diligere quodcumque sibi oblatum et ita frui eo.
[RESPONSIO AD ARGUMENTA PRINCIPALIA]
Ad primum principale[24] dico quod nullum aliud obiectum a Deo potest satiare voluntatem, quia nullus actus respectu cuiuscumque alterius a Deo excludit omnem anxietatem et tristitiam quin quocumque obiecto creato habito potest voluntas aliquid aliud cum anxietate et tristitia appetere. Ad probationem dico quod actus fruitionis respectu essentiae divinae est perfectissimus, et ideo ille solus quietabit. Et quando dicitur ‘ille est finitus', verum est, et tamen non poterit attingi ab alio actu, quia distinguitur specie ab illo alio actu. Et argumentum habet locum quando talia quorum unum est perfectius et aliud imperfectius sunt eiusdem rationis, non autem quando sunt alterius rationis. Similiter, ille actus excludit omnem anxietatem et tristitiam. Et hoc dico naturaliter loquendo, quamvis forte de potentia Dei absoluta posset ƿcompati secum tristitiam et anxietatem, sicut fuit in Christo, secundum aliquos[25]. Sed de hoc patebit in tertio[26].
Per idem ad aliam confirmationem[27]: quod omnes alii actus compatiuntur secum tristitiam et anxietatem.
Ad secundum[28] dico quod solus Deus est summe diligendus, quia est summum bonum.
Et quando dicitur[29] quod 'sicut maximum ad maximum, etc, dico quod illa propositio non est universaliter vera. Patet enim quod summum ens est productivum perfectissimi effectus, et tamen non semper perfectius ens est productivum perfectioris effectus, quia angelus est perfectius ens quam quodcumque hic inferius, et tamen non potest producere nisi accidens, cum tamen multa hic inferiora possunt producere substantias. Sed quando illa propositio habeat veritatem alias dicetur.
Ad tertium[30] patet prius quod illo est fruendum quod est propter se diligendum et non propter aliud. Nunc autem bona honesta, sicut virtutes et huiusmodi, non tantum propter se sunt diligenda sed etiam propter aliud, et ideo illis non est fruendum.
Ad u1timum[31] dico quod voluntas in fruitione beatifica quietatur. Et quando dicitur quod potest aliquid ultra appetere, dico quod verum est, sed non potest aliquid ultra appetere cum anxietate et tristitia.

Notes

  1. 1 Aristot., Ethica Nicom., IX, c. 8 (1168a 28 - 1169b 2).
  2. 2 Aristot., Topic., V, c. 8 (137b 20-27).
  3. 1 Argumenta huius opinionis Ockham ex variis locis Scoti collegit, ut ipsemet, alia occasione, fatetur: “Istas rationes quaere in Ioanne, quaestione prima Ordinationis” (Sent., IV, q. 14 B); opinio tamen ista Scoti non est. Quoad tria prima argumenta (lin. 10 ss.) cf. Scotus, Ordinatio, Prol., p. 1, q. unica, nn. 19, 22, 24 (ed. Vaticana, I, 13ss.); quoad argumenta tria quae sequuntur p. 433, lin. 3-9) Ordinatio, I, d. 1, p. 1, q. 1, nn.10-12 (II, 5ss.).
  4. 2 Cf. Avicenna, Metaph., 1, c. 6 (ed. Venetiis 1508, f. 72rb).
  5. 1 Intra, pp. 490, lin. 19 - 499, lin. 6.
  6. 2 Aristot., Physica, VIII, c. 10, tt. 78-86 (266a 10 - 267b 17).
  7. 1 Cf. Scotus, Ordinatio, I, d. 3, p. 1, q. 3, n. 137 (ed. Vaticana, III, 85).
  8. 1 Supra, p. 432, lin. 8-13.
  9. 2 Supra, p. 229, lin. 5-19.
  10. 1 Supra, p, 433, lin. 3-4.
  11. 2 Supra, p. 433, lin. 5-6.
  12. 3 Avicenna, Metaph., IV, c. 4 (ed. Venetiis 1508, ff. 104vb - 105ra).
  13. 4 Istae duae instantiae habentur fere verbotenus apud Scotum, Ordinatio, I, d. 1. p. 1, q. 1, n. 12 (ed. Vaticana, II, 6s.), altera in textu cancellato.
  14. 1 August., De civ. Dei, XI, c. 4, n. 2 (PL 41, 319s.; CSEL, 40-1, 516).
  15. 1 Haec opinio est Durandi, Sent., I, d. 1, q. 2, nn. 5, 7, 13 (ed. Antwerpiae 1566, ff. 14ra-15va), ubi declaratio et quaedam argumenta, saltem sententialiter, inveniuntur.
  16. 1 Hoc argumentum in opere edito Durandi non invenimus, sed occurrit in alia redactione eiusdem: “Tertio, quia omnis amor habet aliquid complexum pro obiecto... Sed Deus, ut sic, est aliquid incomplexum et per modum incomplexi comprehensum, Deum autem videre vel manifestari nobis est aliquid complexum. Ergo Deus secundum se non potest esse obiectum amoris desiderii aut dilectionis, sed solum eius visio vel manifestatio vel aliquid huiusmodi” (cod. Paris., Nat., lat. 12, f. 5ra).
  17. 1 Iuxta Avicennam, Metaph., VIII, c. 7 (ed. Venetiis 1508, f. l0l rb).
  18. 2 August., De doctrina christ., I, c. 4, n. 4 (PL 34, 20). Codex H hic notat in margine: “Forte ista opinio est vera, vocando fruitionem delectationem. De hoc quaere in praecedenti quaestione, in opinione propria. Vel forte fruitio est actus referens plura obiecta, et 'plures’ aequivalenter”.
  19. 3 August., De doctrina christ., I, c. 5, n. 5 (PL 34, 21).
  20. 1 Supra, pp. 439, lin. 12 - 441, lin. 5.
  21. 1 Supra, pp. 443, lin. 23 - 444, lin. 7.
  22. 2 Scilicet de fruitione non quietante nec satiante (supra, p. 432, lin. 2-3).
  23. 1 Supra, p. 432, lin. 3-4.
  24. 2 Supra, p. 429, lin. 6-19.
  25. 1 Cf. Scotus, Opus Oxoniense, III, d. 15: “Utrum in anima Christi secundum portionem superiorem fuerit verus dolor” (ed. Wadding, VII, 326-361).
  26. 2 Sent., III, q. 14 P, R.
  27. 3 Supra, pp. 429. lin. 20-430, lin. 2.
  28. 4 Supra, p. 430, lin. 3-6.
  29. 5 Supra, p. 430, lin. 9-11.
  30. 6 Supra,p. 430, lin. 15-19.
  31. 7 Supra, pp. 430, lin. 20 - 431, lin. 5.