Authors/Ockham/Summa Logicae/Book I/Chapter 75
From The Logic Museum
< Authors | Ockham | Summa Logicae | Book I
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
[CAP. 75. QUALITER SUPPONIT PRAEDICATUM IN PROPOSITIONIBUS DE 'INCIPIT' ET 'DESINIT'] | [Chapter 75. How the predicate supposits in propositions using 'begin' or 'cease'] |
Potest autem dubitari de talibus de quibus tactum est: 'Socrates desinit esse albus', 'Socrates bis fuit Romae', 'Socrates ter fuit niger', 'Socrates incipit esse grammaticus', et huiusmodi, quomodo praedicata in eis supponunt. Quod enim non supponant determinate patet, quia non contingit descendere ad singularia per disiunctivam. | Now there may be doubts, concerning the propositions touched upon such as 'Socrates ceases to be white', 'Socrates was at Rome twice', 'Socrates was dark three times', 'Socrates begins to be a grammarian', and so on, about how their predicates supposit. For it is clear that they do not supposit determinately, for it is not possible to descend to the singulars by disjunction. |
Non enim sequitur 'Socrates incipit esse grammaticus, igitur Socrates incipit esse hoc vel incipit esse illud', demonstrando omnia pro quibus praedicatum supponit, quia antecedens potest esse verum qualibet parte consequentis exsistente falsa; igitur non supponit determinate. | For 'Socrates begins to be a grammarian, therefore Socrates begins to be this, or begins to be that ...', demonstrating all the things for which the predicate supposits[1], does not follow, for the antecedent can be true with any part of the consequent being false, therefore it does not supposit determinately. |
Similiter non sequitur 'Socrates incipit esse grammaticus, igitur Socrates incipit esse iste grammaticus', demonstrando Platonem; et ita non supponit confuse et distributive. Nec supponit confuse tantum, quia non contingit descendere ad singularia per propositionem de disiuncto praedicato. Non enim sequitur 'Socrates incipit esse grammaticus, igitur incipit esse iste vel ille grammaticus', et sic de singulis grammaticis, quia antecedens potest esse verum sine consequente. | Similarly 'Socrates begins to be a grammarian, therefore Socrates begins to be that grammarian', demonstrating Plato, does not follow, and so it does not supposit distributively and confusedly. Nor does it supposit confusedly only, for it is not possible to descend to the singulars by a proposition with a disjunctive predicate. For 'Socrates begins to be a grammarian, therefore he begins to be this or that grammarian', and so on for individual grammarians, does not follow, for the antecedent can be true without the consequent being true. |
Potest dici quod terminus praedicatus in talibus propositionibus, vel etiam illud quod sequitur verbum adiectivum vel substantivum, non habet suppositionem nec determinatam nec confusam tantum nec confusam et distributivam, sed unam aliam pro qua tamen nomen non habemus. | It may be said that the term predicated in such propositions, or even that which follows an adjective or substantive, does not have determinate, or confused, or merely confused, or confused and distributive supposition, but nonetheless has some other for which we do not have a name. |
Unde ista suppositio convenit cum confusa tantum, quia sicut quando terminus supponit confuse tantum, a quolibet pronomine demonstrante aliquod singulare contentum sub termino ad teminum communem contingit ascendere, ita contingit in proposito. Sicut enim sequitur 'omnis homo est hoc', demonstrando quodcumque animal, 'igitur omnis homo est animal', ita sequitur 'Socrates incipit esse hoc', demonstrando quodcumque grammaticum, 'igitur Socrates incipit esse grammaticus'. | Hence, this supposition belongs with 'merely confused', for, just as when a term supposits merely confusedly, ... |
Differt autem a suppositione confusa tantum, quia non contingit descendere ad disiunctum ex nominibus propriis illorum pro quibus terminus communis supponit. Non enim sequitur 'Socrates incipit esse grammaticus, igitur Socrates incipit esse iste vel ille', demonstrando omnes grammaticos. | |
Differt autem praedicta suppositio a suppositione determinata, quia non contingit descendere per disiunctivam. Ratio autem quare terminus talis non habet aliquam praedictarum suppositionum est ista: quia semper illa propositio aequivalet uni copulativae ex duabus vel pluribus propositionibus, quarum aliqua est negativa et alia affirmativa de eodem subiecto, in quibus idem terminus habet diversas suppositiones; et ideo nullam istarum habet in illa una propositione cuius exponentes sunt istae partes. | |
Verbi gratia ista 'Socrates incipit esse albus' aequivalet isti copulativae 'Socrates nunc primo est albus et antea non erat albus'. Nunc autem in ista 'Socrates est albus' li albus supponit determinate, in ista autem 'Socrates non fuit albus' li albus supponit confuse et distributive, propter negationem praecedentem. | |
Et si dicatur quod tunc in ista 'tantum animal est homo' secundum istam rationem subiectum non haberet suppositionem confusam tantum, eo quod illa aequivalet uni copulativae, cuius una pars est affirmativa et alia negativa, in quibus subiectum habet diversam et non eandem suppositionem. | |
Dicendum est quod in illa exclusiva affirmativa subiectum habet suppositionem confusam tantum, quia quamvis exponentes suae habeant subiecta quae habent diversas suppositiones, quia tamen illa subiecta non sunt illud idem subiectum quod est subiectum exclusivae, quia aliud est subiectum negativae exponentis et affirmativae, ideo poterit subiectum exclusivae habere aliquam suppositionem illarum trium. Nunc autem in talibus propositionibus 'Socrates incipit esse grammaticus', 'Socrates desinit esse albus', 'Socrates bis fuit niger' idem est subiectum exponentium et propositionis expositae. |
Notes
- ↑ I.e. all grammatical people, all grammarians etc.