Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-1/Chapter 15

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
Cap. 15. De syllogismis ex obliquis in tertia figura
Quantum ad syllogismos ex obliquis in tertia figura est sciendum quod in primo modo possunt fieri octo combinationes: quia aut utraque praemissarum est de obliquo aut altera. Si utraque, aut obliquitas est a parte subiecti in utraque aut a parte praedicati in utraque, aut a parte subiecti in maiore et a parte praedicati in minore, aut a parte praedicati in maiore et a parte subiecti in minore. Si primo modo, syllogismus non valet: non enim sequitur ‘cuiuslibet hominis est asinus; cuiuslibet hominis est leo; igitur leo est asinus vel leo est asini’. Si secundo modo, non valet, quia non sequitur ‘omnis asinus est Sortis; omnis asinus est Platonis; igitur Plato est Sortes vel Sortis’. Tamen si conclusio resolvatur sic ‘aliquid, quod est Platonis est Sortis’, est consequentia bona. Si tertio modo, non sequitur, sicut non sequitur formaliter ‘omnem hominem videt asinus; omnis homo videt bovem; igitur bovem videt asinus vel est asinus'. Si altera praemissarum sit de obliquo, aut maior aut minor. Si maior, aut habet praedicatum obliquum, et tunc bene tenet; sicut sequitur ‘omnis asinus est hominis; omnis asinus est animal; igitur aliquod animal est hominis’; aut habet subiectum obliquum, et ƿ valet; sicut bene sequitur ‘cuiuslibet hominis est asinus; omnis homo est animal; igitur alicuius animalis est asinus’. Si autem. minor sit de obliquo, aut de praedicato obliquo, et valet; sicut bene sequitur ‘omnis asinus est animal; omnis asinus est hominis; igitur hominis est animal’. Aut est de subiecto obliquo, et sequitur conclusio de praedicato obliquo; sicut bene sequitur ‘omnis homo est animal; aliquem hominem videt asinus; igitur aliquis asinus videt animal’.
Praedictae combinationes possunt fieri circa secundum modum. Primo modo sequitur conclusio in recto, sic ‘nullius hominis est asinus; cuiuslibet hominis est leo; igitur aliquis leo non est asinus’. Secundo etiam modo sequitur conclusio in recto ‘nullus asinus est Sortis; omnis asinus est Platonis; igitur Plato non est Sortes'. Sed tertio modo non valet; non enim sequitur ‘nullum hominem videt asinus; omnis homo videt rudibile; igitur rudibile non videt asinum vel non est asinus’. Si quarto modo, non sequitur; sicut non sequitur ‘nullus homo videt asinum; omnem hominem videt rudibile; igitur aliquod rudibile non videt asinum vel non est asinus’. Quinto modo tenet, nam sequitur ‘nullus asinus est hominis; omnis asinus est animal; igitur aliquod animal non est hominis’. Sexto modo tenet, sicut patet. Septimo modo non tenet; non enim valet ‘nullus asinus est bos; omnis asinus est hominis; igitur alicuius hominis non est bos’. Octavo modo non valet; non enim sequitur 'nullus homo est asinus; aliquem hominem videt bos; igitur aliquis bos non videt asinum.
Per praedictum modum potest leviter sciri quando syllogismus ex obliquis valet in aliis modis tertiae figurae et quando non.
Ultimo, pro tota ista parte de syllogismis et pro sequentibus est sciendum quod numquam refert ponere indefinitam pro particulari vel e converso quando termini supponunt personaliter et significative, quia si termini tam particularis quam indefinitae supponant personaliter, generaliter - sine instantia - particularis et indefinita convertuntur.


Notes