Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-1/Chapter 36
From The Logic Museum
< Authors | Ockham | Summa Logicae | Book III-1
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
Cap. 36. De mixtione de inesse et possibilis in tertia figura | |
Si autem in. tertia figura illa de possibili sumatur in semu compositionis, sive fuerit affirmativa sive negativa, non sequitur universaliter aliqua conclusio de possibili in sensu compositionis. Unde non sequitur ‘omnem hominem esse album est possibile; omnis homo est niger; igitur aliquod nigrum esse album est possibile’. Quando tamen utraque est affirmativa, sequitur conclusio de possibili sumpta in sensu divisionis, sic ‘possibile est omnem hominem esse album; omnis homo est niger; igitur aliquod nigrum potest esse album’, quia si possibile est omnem hominem esse album, aliqua singularis est possibilis. Tunc haec est possibilis ‘hoc est album’, et per consequens hoc potest esse album, quia dictum est prius[1] quod talis singularis in sensu compositionis et in sensu divisionis convertuntur. Nunc sequitur 'hoc potest esse album; hoc est nigrum; igitur nigrum potest esse album'. | |
Si autem illa de possibili sit negativa, nulla sequitur conclusio. Non enim sequitur 'possibile est nullum hominem esse Deum; omnis homo est Pater; igitur possibile est nullum Patrem esse Deum'. | |
Si autem illa de possibili sumatur in sensu divisionis, tunc si maior sit de possibili, qualitercumque subiectum sumatur, sequitur conclusio de possibili, quia potest reduci in primam figuram per conversionem minoris, vel per conversionem maioris in illam de inesse et per transpositionem propositionum, inferendo unam de inesse, quae est conversa primae conclusionis de possibili. | |
Si autem maior sit de inesse et minor de possibili, si subiectum sumatur pro his quae sunt, bene valet mixtio si utraque fuerit universalis. Bene enim sequitur 'omnis homo est albus; omnis homo potest esse niger; igitur nigrum potest esse album', sumpto subiecto conclusionis pro his quae possunt esse, non pro his quae sunt. Similiter sequitur 'nullus homo est asinus; omnis homo potest esse albus; igitur aliquod album potest non esse asinus'. ƿ | |
Si autem minor de possibili fuerit particularis et subiectum sumatur pro his quae possunt esse, non valet mixtio, sicut non sequitur 'omne album est homo; aliquod album potest esse asinus; igitur aliquis asinus potest esse homo'. Nec sequitur 'nullus homo est Deus; aliquis homo potest esse Pater vel Verbum; igitur Pater vel Verbum potest non esse Deus'. | |
Prima mixtio probatur per syllogismum expositorium si maior sit particularis, quia si aliquis homo est albus et omnis homo potest esse niger, detur ille homo qui est albus. Tunc ille est albus et ille potest esse niger, igitur aliquid, quod potest esse nigrum, est album; et per consequens potest esse album. | |
Si dicatur quod consimiliter potest probari si minor sit particularis de possibili, sic 'omne album est homo; aliquod album potest esse asinus; igitur' etc. Quia si haec minor sit vera, detur. Sit illud a; nunc sequitur 'a est homo; a potest esse asinus; igitur aliquid, quod potest esse asinus, est homo', et per consequens potest esse homo: | |
Dicendum est quod talis probatio non valet in isto casu. Nam dato quod a potest esse asinus, non habetur per maiorem quod a est homo, quia subiectum non supponit pro a, quamvis in minore supponat pro a. Hoc autem requiritur ad hoc quod talis probatio valeret per syllogismum expositorium., quo modo est in aliis, sicut dictum est[2]. |