Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-1/Chapter 60

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
Cap. 60. De mixtione propositionum de possibili et aliarum in tertia figura
Quando autem praemissae tales disponuntur in tertia figura, si utraque sumatur in sensu compositionis, si illa de modo alio non inferat illam de necessario, non valet mixtio. Sicut non sequitur ‘omnem hominem esse Deum est scitum a te; omnem hominem esse humanitatem est possibile; igitur aliquam humanitatem esse Deum est possibile'. Sed si illa de modo inferat illam de necessario, est bona mixtio, tenens virtute istius regulae 'si praemissae sunt possibiles et compossibiles, conclusio est possibilis’ et virtute istius omne necessarium est compossibile possibili'.
Si autem illa de possibili sumatur in sensu compositionis et alia in sensu divisionis, si illa de possibili non fuerit maior, non sequitur conclusio de possibili si illa de alio modo non inferat illam de necessario. Sicut non sequitur ‘omnem hominem esse Deum est possibile; omnis homo scitur esse humanitas; igitur aliquam humanitatem esse Deum est ƿ possibile’. Similiter non. valet si minor fuerit de possibili. Per eosdem terminos patet.
Si autem illa de possibili sumatur in sensu divisionis et ila de modo alio in sensu compositionis, si illa de possibili fuerit maior, sequitur conclusio de possibili si minor inferat suam de inesse. Et hoc est verum quando maior est universalis. E converso est quando maior est particularis. Cuius ratio est, quia illa de modo, sicut dictum est, infert suam de inesse; sed ex tali de possibili et illa de inesse est talis mixtio conveniens, sicut dictum est prius[1].
Si autem illa de possibili fuerit minor, valet nuxtio; sicut sequitur omnem liominem esse Deum est scitum a te; omnis homo potest esse humanitas; igitur aliqua humanitas potest esse Deus', sumpto subiecto conclusionis pro eo quod potest esse.
Si autem utraque sumatur in sensu divisionis, valet mixtio respectu conclusionis de possibili quando illa de modo infert suam de inesse.

Notes

  1. Supra, cap. 34, lin. 26-38 et cap. 58, lin. 20-21.