Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-1/Chapter 61

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
Cap. 61. De mixtione propositionum de contingenti et aliarum modalium in prima figura
Ultimo videndum est de mixtione propositionis de contingenti et ceterarum propositionum modalium. Et prime esset dicendum de mixtione ex propositionibus de contingenti et impossibili, sed illa patet ex mixtione contingentis et necessarii propter causam frequenter dictam[1]; ideo dicendum est de mixtione contingentis et aliarum modalium, et primo in prima figura.
Et est primo sciendum quod si utraque sumatur in sensu compositionis, si illa de modo non inferat illam de necessario, non valet mixtio. Sicut non sequitur 'omne animal esse hominem est scitum a te; omnem asinum esse animal est contingens; igitur omnem asinum esse hominem ƿ est contingens vel possibile'. Nec sequitur 'omne animal esse hominem est contingens; omnem asinum esse animal est scitum a te; igitur omnem asinum esse hominem est possibile vel contingens'.
Si autem illa de modo inferat illam de necessario, est bona mixtio, quia ex tali de necessario et illa de possibili sequitur conclusio de possibili, sicut dictum est prius[2]; sed illa de possibili sequitur ad illam de contingenti, igitur etc.
Si autem illa de contingenti sumatur in sensu compositionis et alia in sensu divisionis, si illa de contingenti fuerit maior, non valet mixtio, Sicut non sequitur 'omne album esse hominem est contingens; omnis asinus scitur esse albus; igitur omnem asinum esse hominem est possibile'. Si autem illa de alio modo inferat illam de necessario, mixtio est bona. Similiter dicendum est si illa de contingenti sit minor.
Si autem illa de contingenti sumatur in sensu divisionis, si sit maior, semper sequitur conclusio de possibili quando minor infert suam de inesse et aliter non, quia dictum est prius[3] quod ex tali de contingenti et illa de inesse sequitur conclusio de possibili. Si autem minor non inferat suam de inesse, non valet mixtio. Quando autem illa de contingenti est minor, non valet mixtio; sicut non sequitur 'omne album esse hominem est scitum a te; omnis asinus contingenter potest esse albus; igitur omnis asinus potest esse homo'.
Si autem utraque sumatur in sensu divisionis, si maior fuerit de contingenti, sequitur conclusio de possibili quando minor infert suam de inesse; quando non infert suam de inesse, non valet. Si autem illa de contingenti fuerit minor, non valet; sicut non sequitur 'omne album scitur a te esse homo; omnis asinus contingenter est albus; igitur omnis asinus potest esse homo'. ƿ

Notes

  1. Quia scilicet propositio de impossibili aequivalet propositioni de necessario, ut dictum est supra, cap. 40, lin. 4-5 et cap. 50, lin. 3-4. || |- valign = top ||
  2. Supra, cap. 44.
  3. Supra, cap. 54 lin. 26-33.