Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-2/Chapter 10
From The Logic Museum
< Authors | Ockham | Summa Logicae | Book III-2
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
CAP. 10. DE MODO SCIENDI PER EXPERIENTIAM ET QUALITER HABETUR EXPERIMENTUM. | |
Quia dictum est quod aliqua principia et aliquae conclusiones sciri possunt per experientiam, de isto modo deveniendi ad notitiam principii vel conclusionis est breviter disserendum. | |
Unde sciendum est quod sensu apprehendente aliquod sensibile, potest virtus phantastica idem imaginari, et non solum phantastica sed etiam intellectus potest idem apprehendere, quo apprehenso potest inƿtellectus aliquas propositiones contingentes evidenter cognoscere. | |
Sicut apprehenso per sensum calore, potest intellectus eundem calorem cognoscere, et scire quod illud est calidum, et quod illo approximato alteri calefacit illud aliud quod non esset calidum nisi sibi primum calidum approximaretur. | |
Et ita intellectus evidenter cognoscit hanc propositionem ‘hoc calidum calefacit’. Ista autem propositione nota et scita, et scito quod quando aliquid convenit uni individuo potest consimile competere alteri individuo eiusdem speciei, accipit istam propositionem universalem ‘omnis calor est calefactivus’, cum non sit maior ratio quod unus calor sit magis calefactivus quam alius. Ista propositio sic nota per experientiam est unum universale, quia est propositio universalis; quae si non possit aliter cognosci quam sic per sensum, erit principium artis et scientiae. Si autem possit cognosci isto modo, et praeter hoc possit cognosci sine sensu per propositiones notas, necessarias, dispositas in modo et figura, erit conclusio scientiae et demonstrationis. | |
Est autem sciendum quod quandoque talis propositio habet pro subiecto speciem specialissimam, aliquando habet pro subiecto aliquod communius. Illa quae habet pro subiecto speciem specialissimam potest evidenter cognosci per notitiam unius singularis, sicut evidenter scito quod hic calor calefacit, potest evidenter cognosci quod omnis calor est calefactivus. | |
Unde notitia evidens unius talis singularis contingentis ‘hic calor calefacit’ sufficit sine aliis singularibus ad habendum notitiam evidentem de universali. | |
Si autem illa universalis habeat pro subiecto aliquid communius specie specialissima, requiritur semper vel frequenter quod aliqua singularis cuiuscumque speciei contentae sub illo cognoscatur, et ita ad cognoscendum talia requiruntur plura singularia. | |
Oportet etiam scire quod, ut frequenter, ad cognoscendum univerƿsale requiruntur multa singularia, quamvis subiectum talis universalis sit species specialissima, quia, ut frequenter, non potest evidenter cognosci aliqua singularis contingens sine multis apprehensionibus singularium. | |
Unde non est facile scire quod haec herba sanavit talem infirmum, nec quod iste syrupus sanavit talem infirmum, et sic de multis aliis, quia non facile capitur experimentum, eo quod idem effectus specie potest esse a multis causis distinctis specie. |
|