Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-2/Chapter 11

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
CAP. 11. DE PRAESCIENTIA CONCLUSIONIS IN DEMONSTRATIONE.
Sicut autem conclusio debet esse dubitabilis, ita debet esse talis quod eius notitia prima evidens possit accipi per propositiones necessarias evidenter notas et dispositas in modo et in figura. Hoc patet, quia demonstratio est syllogismus faciens scire; sed non potest facere scire praescitum, ergo conclusio quam debet facere sciri non est necessario praescita; et potest sciri virtute demonstrationis, ergo prima eius notitia potest adquiri per praemissas demonstrationis.
Verumtamen aliquando praescitur conclusio ipsis praemissis, quod dupliciter contingere potest: quandoque enim est praecognita per experientiam, quandoque per alias praemissas.
Non enim est inconveniens quod eadem conclusio per diversa principia demonstretur. Et si quaeratur an notitia accepta per experientiam alicuius conclusionis et notitia eiusdem accepta per demonstrationem sint eiusdem speciei; et similiter, notitia accepta per diversas praemissas sit eiusdem speciei, potest probabiliter dici quod si talis notitia praecise sit notitia conclusionis et nihil aliud, non est inconveniens ponere quod talis notitia sit eiusdem speciei specialissimae. Nulla enim apparet ƿ necessitas ponendi illas notitias specie diversificari, nisi quia causantur a distinctis causis.
Sed hoc non obstat, quia non est impossibile effectus eiusdem speciei a causis specie distinctis causari.


Notes