Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-2/Chapter 14
From The Logic Museum
< Authors | Ockham | Summa Logicae | Book III-2
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
CAP. 14. QUAE PROPOSITIONES DICUNTUR ESSE IMMEDIATAE ET DE MODIS PRIORITATIS. | |
Ex hoc autem quod principia debent esse prima, sequitur quod debent esse immediata et indemonstrabilia. | |
Propositio autem immediata est illa qua non est altera prior per quam possit demonstrari. Oportet autem scire quod quamvis omnia principia quae sunt prima, sunt immediata et e converso, ita quod isti termini ‘principia prima’, ‘principia immediata’ sunt convertibiles, tamen isti termini diversas possunt habere definitiones exprimentes quid nominis, propter quod non sunt termini synonymi, et ideo sine nugatione possunt poni a parte eiusdem extremi. | |
Et quia omne primum est prius alio, ex hoc quod principia sunt prima, sequitur quod sunt priora conclusione. Est autem advertendum quod aliter accipitur prioritas in rebus extra animam quae non sunt signa et in terminis incomplexis et in propositionibus. | |
Nam inter res dicitur una prior alia: vel quia praecedit eam tempore, vel quia potest esse sine ea et non e converso, vel quia est perfectior ea. Inter terminos autem incomplexos dicitur unus prior alio quia est communior eo, vel quia respectu esse exsistere ab uno ad alium est bona consequentia et non e converso. | |
Inter propositiones autem una dicitur prior alia: vel quia una est magis explicativa eiusdem rei vel plurium rerum quam alia, vel quia una est ex terminis communioribus quam alia, vel quia una consequentia ƿ naturali infert aliam et non e converso. | |
Sicut ista ‘omnis triangulus habet tres’ etc. est prior ista ‘omnis isosceles habet tres angulos’, tum quia prima habet terminum communiorem, tum quia prima consequentia naturali infert secundam et non e converso. | |
Similiter ista ‘omnis res composita ex materia et forma est corruptibilis’ est prior ista ‘omne corpus est corruptibile’, quia prima explicat aliquas res quas secunda non explicat et non e converso, sicut definitio explicat plures res quam definitum. | |
Ista autem prioritas non habet locum in propositionibus illis quarum una accipit definitum et alia definitionem exprimentem quid nominis tantum; et hoc, quia significatum vocabuli non potest sciri sine definitione exprimente quid nominis, si habet quid nominis. | |
Potest autem sciri significatum vocabuli sine definitione exprimente quid rei, quamvis habeat definitionem exprimentem quid rei, et ideo illa prioritas in propositionibus quarum una accipit definitum et alia definitionem exprimentem quid rei habet locum. | |
Propter quod arguendo a definitione exprimente quid nominis ad definitum est petitio principii, non autem arguendo a definitione exprimente quid rei ad definitum. |
|