Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-2/Chapter 23

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
ƿ CAP. 23. DE SCIENTIA ET DEMONSTRATIONE PROPTER QUID ET QUOT SUNT QUAESTIONES.
Post scientiam et demonstrationem quia sequitur videre de scientia et demonstratione propter quid. Ad cuius habendam notitiam oportet primo scire quod, sicut tactum est prius, omne demonstrabile est dubitabile et per consequens quaeribile. Non tamen e converso omne dubitabile est demonstrabile nec per consequens omne quaeribile est demonstrabile.
Unde ut sciatur quid est demonstrabile demonstratione propter quid et quid non, oportet primo scire quot sunt dubitabilia et quaeribilia ad demonstrationem pertinentia. Et est sciendum, secundum Aristotelem, quod quatuor sunt genera quaeribilium sicut quatuor sunt genera vere scitorum, hoc est, evidenter cognitorum.
Omnis enim demonstrator, si dubitet aliquid quod debet scire, aut dubitat de aliqua propositione in qua praedicatum importat aliam rem --- vel eandem rem alio modo --- ab illo quod importatur per subiectum.
Sicut potest dubitare de tali propositione ‘luna est eclipsabilis’, et tunc potest tripliciter quaerere circa talem propositionem.
Primo enim potest quaerere an talis propositio sit vera. Secundo potest quaerere, supposito quod sit certum apud eum quod est propositio vera, quid est medium per quod potest fieri notum quod illa propositio est vera.
Et istos duos modos quaerendi comprehendit Aristoteles sub quaestione ‘quia est’, ita quod haec coniunctio ‘quia’ non est ibi nota quaerendi, quasi per hanc coniunctionem ‘quia’ fiat quaestio, sed magis est nota terminandi et respondendi.
Scito autem quod haec propositio est vera, sive scito quod luna eclipsatur, et scito quod est aliquod medium per quod certificari potest quod luna eclipsatur, et scito quid est illud medium, puta scitur aliquis effectus vel aliquid ƿ aliud per quod certificari potest quod luna eclipsatur, contingit ulterius quaerere quare vel propter quid luna eclipsatur.
Unde potest aliquis scire evidenter quod luna eclipsatur, et per consequens habet aliquod medium, hoc est, habet aliquid per quod scitur quod luna eclipsatur et tamen potest ignorare causam quare luna eclipsatur, et ita potest quaerere quare luna eclipsatur.
Et tunc quaeritur medium propriissimum per quod sciri potest quod luna eclipsatur. Et ista est alia quaestio, scilicet ‘propter quid’. Et istae sunt duae quaestiones ponentes in numerum, quia videlicet quaerunt de rebus diversis, quia praedicatum et subiectum important diversas res, vel saltem eandem rem alio modo. Aliter potest demonstrator dubitare de aliquo an sit, puta potest dubitare an Deus sit vel esse possit, et tunc quaerit an sit medium deveniendi in notitiam huius et quid est medium deveniendi in notitiam.
Hoc autem scito, quaerit ulterius: quid est? Sicut scito quod Deus est, quaerit: quid est Deus?
Et tunc quaeritur medium propriissimum per quod sciri potest quod res est. Et istae duae quaestiones non ponunt in numerum, quia praedicatum et subiectum non significant distinctas res distinctis modis.
Ex praedictis patet quod omnis quaestio vel quaerit si est medium deveniendi in notitiam primi quaesiti, sicut quaestio quia est et quaestio si est, vel quaerit quid est illud medium, sicut quaestio quid est et quaestio propter quid est.
Ex quo patet quod omnis quaestio est quodammodo quaestio medii. Sed sciendum est quod medium hic non accipitur pro medio syllogistico, sicut dicit
Lincolniensis, sed vocatur hic medium omne illud per quod devenit ratio in notitiam prius ignoti. Et ita experientia ƿ potest hic vocari medium, quia quandoque aliquis per experientiam cognoscit illud quod prius ignoravit. Oportet etiam scire quod quandoque omnes istae quatuor quaestiones eriguntur super aliquam conclusionem vel terminos illius conclusionis demonstrabilis, de quibus non est necesse praecognoscere quia est. Et in isto casu verum est quod dicit Lincolniensis, scilicet quod ‘‘quaerentes duo ut fines, scilicet si est et quia est, non quaerimus ut illud super quod fit discursus sive decursus in fines, nisi medium syllogisticum ordinatum in esse debito ad extrema. In isto enim casu omnes quaestiones quaerunt medium syllogisticum per quod demonstrari potest conclusio.
Verbi gratia si haec conclusio sit demonstrabilis ‘luna eclipsatur’ et de luna non potest esse quaestio, cum debeat praecognosci quia est, non potest fieri quaestio nisi utrum luna eclipsetur vel propter quid luna eclipsatur vel si est eclipsis vel quid est eclipsis.
Et omnes istae quaestiones quaerunt aliquo modo medium per quod demonstrari potest quod luna eclipsatur.
Et in isto casu quaestio quid est et propter quid est idem sunt. Et similiter medium et causa idem; hoc est, definitio passionis explicat causam per quam respondetur ad quaestionem factam per quid.
Et ita tunc medium et causa idem; hoc est, medium syllogisticum explicat causam propter quam ita est sicut denotatur per conclusionem.
Verbi gratia sit haec conclusio demonstrabilis ‘luna eclipsatur’. Isti conclusioni et demonstrationi per quam debet demonstrari praesupponendum est quia est et quid est de luna, et de eclipsi praesupponendum est quid est quod dicitur per nomen.
Unde praesupponitur ista definitio exprimens quid nominis ‘eclipsis est carentia luminis in aliquo receptivo ex interpositione corporis impedientis luminosum causare lumen in corpore receptivo luminis’.
ƿ Omnibus istis praesuppositis potest demonstrator dubitare an eclipsis sit in rerum natura vel esse possit. Et certificato quod sit, per experientiam, quia videmus defectum luminis in aliquo ex hoc quod lignum vel paries interponitur inter candelam et aliquid illuminabile; vel hoc facto noto, per aliquam aliam viam potest dubitari quid est carentia luminis etc..
Quod non est aliud quam dubitare cuiusmodi est illud corpus quod debet impedire influentiam lucis. Et notificato quod est corpus opacum vel aliquid tale, potest ulterius quaeri utrum luna sit eclipsabilis.
Et ostenso per experientiam vel per aliam viam quod sic, et ita dato aliquo medio per quod evidenter cognoscitur quod luna est eclipsabilis, potest quaeri ulterius quare luna est eclipsabilis.
Et cum constiterit quod luna est eclipsabilis propter hoc quod terra potest poni inter lunam et solem, cessat omnis quaestio circa istam conclusionem ‘luna eclipsatur’. Patet autem in isto processu quod definitio exprimens quid nominis passionis praesupponitur omni quaestioni et quod prima quaestio est quaestio si est de passione, quae quaerit medium, id est viam deveniendi in notitiam passionis, quod est possibilis, hoc est, quod esse de ea possibiliter praedicatur.
Secunda autem quaestio est quaestio quid est de passione, quia illud quod definitio sua exprimens quid nominis explicat in generali illa quaestio quaerit magis in speciali. Quod quidem quaesitum est generale ad illud propter quod luna eclipsatur, quia corpus opacum est commune ad terram.
Scito autem si est et quid est de passione in speciali, quaeritur ulterius an passio sit praedicabilis de isto subiecto et quid est medium deveniendi in notitiam illius. Quo scito quaeritur in speciali causa propter quam passio competit isti subiecto, et ita quid et propter quid quaerunt idem; sed quaestio quid est de passione quaerit magis in generali et quaestio propter quid quaerit magis in speciali, quamvis forte quandoque sit possibile quod utraque quaerat idem aeque ƿ in speciali.
Et propter ista vult Philosophus quod in tali processu quaestio quid est et propter quid est idem sunt et quod medium et causa idem, quia medium syllogisticum explicat causam frequenter in tali processu propter quam ita est a parte rei sicut denotatur esse per conclusionem demonstrationis.
In multis autem aliis casibus non sunt ista vera nec multa alia quae dicit Aristoteles circa istam materiam, nec in aliis vult ea intelligi generaliter.


Notes