Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-2/Chapter 29
From The Logic Museum
< Authors | Ockham | Summa Logicae | Book III-2
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
ƿ CAP. 29. DE DEFINITIONE EXPRIMENTE QUID REI, NON DATA PER ADDITAMENTUM. | |
Definitio exprimens quid rei, non data per additamentum, semper continet pro prima parte aliquod genus definiti et pro alia parte vel pro aliis partibus continet differentiam vel differentias essentiales vel aliquos obliquos significantes per se et primo partes rei. Et istae partes sunt diversae; nam genus importat totum, aliae partes significant partes distinctas rei. | |
Prima pars definitionis, puta genus, nec a priori nec a posteriori potest demonstrari de definito; sicut quod homo sit animal demonstrari non potest, sed propositio talis sine syllogismo accipitur, mediante notitia intuitiva. | |
Unde istis conceptibus ‘homo’ et ‘animal’ exsistentibus in intellectu et aliquo homine viso statim scitur quod homo est animal. Non quod isti conceptus praecedant notitiam intuitivam hominis, sed iste est processus quod primo homo cognoscitur aliquo sensu particulari, deinde ille idem homo cognoscitur ab intellectu, quo cognito habetur una notitia generalis et communis omni homini. | |
Et ista cognitio vocatur conceptus, intentio, passio, qui conceptus communis est omni homini; quo exsistente in intellectu statim intellectus scit quod homo est aliquid, sine discursu. | |
Deinde apprehenso alio animali ab homine vel aliis animalibus, elicitur una notitia generalis omni animali, et illa notitia generalis omni animali vocatur passio seu intentio animae sive conceptus communis omni animali. | |
Quo exsistente in anima potest intellectus componere istum conceptum cum conceptu priori, quibus compositis ad invicem mediante hoc verbo ‘est’, statim intellectus assentit illi complexo, sine omni syllogismo. | |
Et ita quaelibet talis propositio in qua praedicatur genus de definito propriissime dicto habetur sine syllogismo. Et hoc est universaliter verum de omni genere ƿ respectu speciei quae est mere absoluta, quia talis propositio statim scitur cognitis terminis perfecte. | |
Sed forte dices quod hic est syllogismus ex prioribus ‘omne animal est substantia; omnis homo est animal; igitur omnis homo est substantia’, igitur hic est demonstratio a priori: Praeterea, secundum dicta, quaelibet talis propositio esset per se nota, quia quaelibet talis propositio cognosceretur cognitis terminis, secundum istum processum. | |
Et ita ista esset per se nota ‘homo est animal’ et ista ‘albedo est qualitas’, et sic de aliis. | |
Quod videtur manifeste falsum, cum multae tales sint dubiae multis: Praeterea, viso aliquo a remotis, potest ignorari an sit animal, et possum ulteriori experientia certificari quod est animal; igitur quod homo sit animal, potest demonstrari: Ad primum istorum dicendum est quod non omnis syllogismus ex prioribus est demonstratio, quia non quilibet talis syllogismus facit scire. | |
Et hoc, quia conclusio non potest esse primo ignota et postea per illum syllogismum, tamquam per causam efficientem et sufficientem, fieri nota, quod tamen requiritur ad demonstrationem, ideo ille syllogismus non est demonstratio. | |
Ad secundum dicendum quod quaelibet talis propositio mentalis in qua subiciuntur et praedicantur tales conceptus mere absoluti est per se nota, quia statim sciuntur cognitis terminis. | |
Tamen non quaelibet propositio talis vocalis est per se nota, nam ex quo voces sunt ad placitum, voces mere absolutae possunt imponi eisdem de quibus habemus, vel alii habent, tales conceptus. | |
Et tunc aliquis, qui talem conceptum mentalem non habet, potest scire significata vocabulorum et simul cum hoc potest nescire eam, eo quod aliquos conceptus mentales non habet; sed habet conceptus mentales plures, quorum aliqui, si componantur ad invicem, totum resultans ex eis erit convertibile cum illa voce. | |
ƿ Et ita talis propositio vocalis non est per se nota, quia non quaelibet notitia qua scitur quid significant termini sufficit ad sciendum talem propositionem. Et sicut illa propositio vocalis non est per se nota, ita illa mentalis quae componitur ex conceptibus compositis non est per se nota, quia potest haberi, quamvis nesciatur. | |
Unde ego modo de facto scio quid significat hoc nomen ‘leo’ et scio quid significat hoc nomen ‘animal’ et tamen ignoro istam propositionem ‘leo potest esse animal’, quamvis credam eam esse veram. | |
Et habeo unam propositionem mentalem cuius subiectum est compositum ex multis notitiis incomplexis quarum nulla est simplex et propria leoni; sed propositionem mentalem cuius subiectum sit aliquod simplex mere absolutum proprium leonibus non habeo, quia si talem propositionem mentalem haberem, statim, sine syllogismo, scirem eam. | |
Sed numquid propositio mentalis in qua subicitur tale compositum et etiam propositio vocalis sunt demonstrabiles, ex quo sunt dubitabiles? | |
Potest dici quod large accipiendo demonstrationem, tales sunt demonstrabiles. Et hoc, quia conclusio potest esse ignota et dubia et postea, scita propositione maiore in qua praedicatur idem praedicatum de conceptu mentali adquisito per notitiam intuitivam rei et scita minore in qua praedicatur idem conceptus de subiecto conclusionis, potest conclusio fieri nota. | |
Et ita propositio talis, saltem large accipiendo demonstrationem, potest fieri nota per demonstrationem, ex quo potest concludi syllogismo faciente ipsam conclusionem esse evidenter notam quae prius erat dubia vel apparuit esse falsa. | |
Ad tertium concedo quod viso aliquo a remotis potest dubitari an sit animal et potest per aliquos effectus fieri notum quod est animal. Et tamen non erit demonstratio, quia demonstratio non est de singularibus, una autem tantum propositio singularis fit ibi nota. Et posito quod demonstratio esset de singularibus, adhuc non esset ibi demonstratio propositionis mentalis, habentis conceptum simplicem et ƿ mere absolutum et proprium pro subiecto, sed esset demonstratio propositionis habentis unum conceptum compositum pro subiecto. | |
Unde de talibus dico, proportionaliter, sicut dixi alias de illa propositione ‘Deus est’, quam format beatus videns essentiam divinam et de ista propositione quam nos habemus modo de facto, quia sicut sunt distinctae propositiones, ita illae propositiones quarum unam posset habere de leone ille qui videt vel vidit intuitive substantiam leonis et illa propositio quam modo de facto habeo de leone sunt distinctae propositiones, et una est demonstrabilis, large accipiendo demonstrationem, et alia nullo modo est demonstrabilis. | |
Similiter illa propositio quam format caecus a nativitate de coloribus, dicendo quod albedo est color, est distincta propositio ab illa quam ego formo in mente, dicendo quod albedo est color; et una est simpliciter indemonstrabilis et alia forte est demonstrabilis, large accipiendo demonstrationem. |
|