Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-2/Chapter 30
From The Logic Museum
< Authors | Ockham | Summa Logicae | Book III-2
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
CAP. 30. QUALITER PROPOSITIO IN QUA PRAEDICATUR DIFFERENTIA DE SPECIE ABSOLUTA DEMONSTRARI POTEST. | |
Quamvis propositio in qua praedicatur genus absolutum de specie mere absoluta composita ex conceptibus simplicibus demonstrari non possit nec a priori nec a posteriori, tamen propositio in qua praedicatur differentia de specie tali a posteriori demonstrari potest. | |
Nam differentia, sicut dictum est prius, importat unam partem in obliquo et ideo quia per effectus demonstrari potest talem rem habere talem partem, ideo per effectus demonstrari potest differentia talis de specie tali. | |
Verbi gratia si aliquis habeat notitiam propriam animae sensitivae et per conƿsequens sciat quid significat hoc vocabulum ‘sensitivum’ et videat aliquod corpus cuius habeat notitiam simplicem et propriam talibus corporibus, et tamen ignoret an habeat animam sensitivam, iste per aliquos effectus competentes cuilibet tali corpori potest demonstrative probare quod omne tale corpus habet animam sensitivam et per consequens quod est sensitivum. | |
Et per talem modum probavit Aristoteles per transmutationem et motum quod in istis generabilibus et corruptibilibus est materia distincta a forma et per consequens quod sunt materialia, cum tamen ‘materiale’ sit differentia essentialis eorum. | |
Per talem etiam modum potest demonstrative probari quod in homine sunt plures formae, si in eo sint plures formae; quamvis forte hoc non sit facile multis, immo forte quamvis de multis nulli sit hoc possibile pro statu isto. | |
Oportet tamen scire quod propositio in qua praedicatur differentia de notitia distincta et perfecta, quando scilicet nihil cogniti latet cognoscentem, nullo modo est demonstrabilis, quia forte talis notitia est notitia definitiva. | |
Sed quidquid sit de hoc, dico quod de talibus conceptibus specificis substantiarum, quales nos de facto habemus, potest differentia demonstrari a posteriori, licet non a priori. Quod saltem verum est quod differentia non potest demonstrari a priori de specie cui primo competit, sive possit demonstrari per medium sumptum a causa extrinseca de aliquo contento sub specie prima sive non. | |
Et illud quod dictum est de differentia quae praedicatur in recto de specie intelligendum est de illis quae praedicantur in obliquo de specie et significant partes essentiales rei. Unde sicut a posteriori demonstrari potest quod animal est materiale, ita a posteriori demonstrari potest quod animal componitur ex materia. | |
Et ita de aliis, proportionaliter, est dicendum. |
|