Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-2/Chapter 32
From The Logic Museum
< Authors | Ockham | Summa Logicae | Book III-2
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
CAP. 32. DE DEFINITIONE DATA PER ADDITAMENTUM: QUOMODO SCITUR DE DEFINITO?. | |
Definitio data per additamentum non solum explicat essentiam rei, sed etiam simul cum hoc explicat aliquid aliud a re, et hoc vel affirmative vel negative. | |
Et ideo talis definitio non solum componitur ex aliquo praedicabili per se primo modo, sed etiam componitur ex aliquibus praedicabilibus secundo modo, quae sunt passiones definiti. Et ideo ad sciendum quomodo talis definitio scitur de definito, viƿdendum est quomodo diversae partes diversimode sciuntur de eodem. | |
Unde illa pars quae explicat essentiam rei, quae est genus, non potest sciri de definito per syllogismum sed per notitiam intuitivam alicuius rei tantum, sicut dictum est prius. Aliae autem partes definitionis diversimode sciuntur de diversis definitis, secundum quod diversae passiones diversimode sciuntur de diversis subiectis. | |
Sicut enim quaedam passiones demonstrantur de subiectis et quaedam non possunt demonstrari de subiectis suis primis, sed tantum possunt per experientiam sciri de subiectis, ita quaedam partes talis definitionis possunt demonstrative probari de definitis et quaedam non possunt demonstrari de eis; et sicut quaedam passiones possunt probari a priori de subiectis et quaedam a posteriori, ita quaedam partes talis definitionis possunt probari de definitis a priori et quaedam a posteriori. | |
Verbi gratia, si haec sit definitio albedinis ‘color disgregativus visus’, prima particula, quae est genus albedinis, nullo modo potest demonstrari de albedine, sed tantum potest fieri evidenter nota per notitiam intuitivam et non per syllogismum; secunda autem particula tantum potest fieri nota per experientiam. | |
Si enim nullus experiretur albedinem disgregare visum, nullus sciret an albedo esset disgregativa visus. Similiter, si haec sit definitio angeli ‘substantia incorruptibilis’, prima pars non potest demonstrari de angelo; secunda posset aliquo modo demonstrari, sic ‘omne carens parte sive omne simplex est incorruptibile; angelus est simplex; igitur angelus est incorruptibilis’, vocando ‘incorruptibile’ illud quod non potest desinere esse per separationem unius partis ab alia. | |
Constat itaque ex praedictis quod nulla definitio alicuius mere absoluti, affirmativi et simplicis potest de definito demonstrari, quia semper una pars est indemonstrabilis de definito tali. |
|