Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-2/Chapter 34

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
CAP. 34. QUOMODO DEFINITIONES CONNOTATIVORUM POSSUNT COGNOSCI DE DEFINITIS?.
Declarata praemissa divisione definitionum connotativorum, videndum est quomodo istae definitiones possunt cognosci de definitis.
Et est dicendum quod generaliter definitio exprimens quid nominis non potest demonstrari de definito, sed ista praesupponitur omni demonstrationi et omni syllogismo. Et si talis definitio sit definitio vocalis vel signum ad placitum institutum, tantum scitur per doctrinam, in addiscendo scilicet ab aliis loquentibus significata vocabulorum vel instituendo talia signa ad significandum.
Et ideo de tali definitione non est magna difficultas, quamvis propter ignorantiam talium definitionum innumerae difficultates et infinita opinionum contrarietas tam in philosophia quam in theologia consurgant.
Sed de alia definitione est maior difficultas. Et est sciendum quod tales definitiones possunt esse diversae. Quandoque enim praeter definitionem exprimentem quid nominis potest ƿ a qualibet causa sumi definitio, si ibi sint quatuor causae, et si sint ibi tantum causa finalis et efficiens, potest ab utraque illarum sumi definitio. Et illae definitiones quae sumuntur a causa finali et formali vocantur definitiones formales, illae autem quae sumuntur a causa efficiente et materiali vocantur definitiones materiales.
Et sic se habent quod definitio materialis potest demonstrari quandoque per definitionem formalem. Verbi gratia praesupponatur significatum vocabuli istius termini ‘domus’, et per consequens praesupponatur definitio exprimens quid nominis; qua nota, adquiratur sine demonstratione definitio sumpta a causa finali domus, ut sciatur quod ‘domus est cooperimentum prohibens nos a frigore, ventis, pluvia et caumatibus’.
Quo facto potest demonstrari quod domus componitur ex lignis, lapidibus, et sic de aliis, per tale argumentum ‘omne prohibens a frigore, pluvia etc. componitur ex lignis etc.’, --- quae ex hoc scitur quod talia possunt resistere pluviae etc. ---; ‘sed domus est cooperimentum prohibens nos etc.; ergo domus componitur ex talibus’.
Ista conclusio ignota fit nota non per experientiam sed per propositiones notas, dispositas in modo et in figura, et ita una definitio demonstratur per aliam de definito. Sed hoc numquam verum est nisi quando definitum est connotativum, cuiusmodi sunt omnia nomina artificialium.
Et similiter si ista oratio ‘syllogismus faciens scire’ non esset definitio indicans quid nominis demonstrationis, per istam definitionem sumptam a causa finali demonstrationis posset demonstrari ista definitio ‘ <demonstratio est> ex primis et veris et immediatis’.
Et ideo quia auctores aliquando utuntur hoc nomine ‘demonstratio’ non tamquam nomine connotativo, dicunt quod Aristoteles per unam definitionem demonstrationis demonstrat aliam de demonstratione.
ƿ Ex praedictis patet quod praeter definitionem exprimentem quid nominis possunt eiusdem passionis et eiusdem nominis esse plures definitiones, quarum una est indemonstrabilis et alia demonstrabilis.
Propter quod ex omni tali demonstratione potest elici definitio et ex omni tali definitione potest haberi demonstratio. Sed praeter istas definitiones est una definitio complectens utramque, quae non differt a demonstratione nisi situ.
Verbi gratia sit haec demonstratio ‘omne cooperimentum prohibens nos a pluvia et ventis etc. componitur ex lignis, lapidibus etc.; domus est cooperimentum prohibens etc.; ergo domus componitur ex talibus’.
In ista demonstratione ponuntur duae definitiones, quarum una est medium et alia est praedicatum conclusionis, quae coniungantur ad invicem sic ‘domus est quoddam cooperimentum compositum ex lignis et lapidibus, prohibens nos a pluvia, frigore etc.’.
Patet quod quidquid ponitur in demonstratione, ponitur in hac definitione, sed diverso ordine. Nam in demonstratione praeponitur definitio sumpta a fine, in ista autem definitione completa praeponitur definitio sumpta a partibus domus.
Oportet autem scire quod quando duae definitiones coniunguntur ad invicem ut faciant definitionem unam completam, non sunt secundum se totas coniungendae, quia tunc in illa tota definitione esset nugatio; sed posita una definitione, coniungenda est tota alia praeter illud quod iam acceptum est, sicut patere potest in praedicta definitione domus.
Sciendum est etiam quod in hac parte non tantum vocatur ‘materia’ vel ‘causa materialis’ aliqua pars distincta realiter a forma et componens cum ea ipsam recipiendo, sed causa materialis vocatur hic pars integralis rei, quo modo ligna et lapides vocantur materia domus et duae praemissae et conclusio vocantur materia syllogismi vel demonstrationis.


Notes