Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-2/Chapter 35

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
ƿ CAP. 35. QUOMODO TERMINATUR QUAESTIO ‘QUIA EST’ ET QUOMODO PROPOSITIO PER SE SECUNDO MODO, DUBITABILIS TAMEN, POTEST EVIDENTER COGNOSCI?.
Ostenso quomodo terminatur quaestio ‘si est’ et quomodo terminatur quaestio ‘quid est’, videndum est quomodo terminatur quaestio ‘quia est’; et hoc est in sciendo quomodo propositio per se secundo modo, dubitabilis, potest evidenter cognosci.
Et est primo sciendum quod quandoque passio praedicatur de subiecto suo primo sine omni determinatione, specificatione seu modificatione; quandoque praedicatur de subiecto suo primo cum aliqua determinatione seu modificatione; quandoque praedicatur de inferiori ad subiectum suum primum; quandoque de superiori; et quandoque praedicatur de concreto sui primi subiecti; vel de aliquo de quo dicitur illud concretum.
Exemplum primi ‘omnis triangulus habet tres’ etc.; exemplum secundi ‘quandocumque luna est in tali situ, tunc eclipsatur’; exemplum tertii ‘omnis isosceles habet tres angulos’ etc.; exemplum quarti ‘aliqua figura habet tres angulos’ etc.; exemplum quinti ‘omne calidum est calefactivum’, si calor sit primum subiectum calefactivum; exemplum sexti ‘omnis ignis est calefactivus’. Primo autem videndum est quomodo propositio dubitabilis, in qua praedicatur passio de subiecto suo primo sine omni determinatione extremi vel compositionis, potest cognosci evidenter. Et primo supposita definitione huius nominis ‘passio’, quae posita est supra, videndum est quomodo potest evidenter cognosci propositio in qua praedicatur passio importans praecise illud idem in recto quod importat subƿiectum et aliquam formam inhaerentem sibi in obliquo; de qua dico quod nullo modo potest demonstrari de subiecto suo primo sine omni determinatione.
Sicut si ista propositio sit primo vera ‘omne corpus est colorabile’, ista nullo modo potest demonstrari, quia si posset demonstrari, oporteret quod ‘colorabile’ alicui primo inesset, per cuius notitiam posset intellectus devenire in notitiam istius propositionis.
Sed hoc non est verum: quia si sic, cum talis propositio non posset esse nisi universalis affirmativa, oporteret quod hoc praedicatum ‘colorabile’ prius et notius competeret alicui alteri subiecto.
Et tunc vel definitioni subiecti vel alicui alteri. Non alteri a definitione, manifestum est; nec ipsi definitioni, quia numquam potest talis propositio in qua ‘colorabile’ praedicatur de definitione corporis evidenter cognosci nisi per experientiam cognoscatur quod omne corpus est colorabile, et per consequens una non potest dici medium demonstrandi aliam. Dicendum est ergo quod omnes tales propositiones ‘omne corpus est colorabile’, ‘aqua est calefactibilis’ et huiusmodi, si sint primae, non sunt demonstrabiles, sed tantum per experientiam adquiritur evidens earum notitia, sicut inductive patet. Et si dicatur quod omnis effectus potest demonstrari per suam causam, respondendum est quod quamvis omnis passio, importans effectum alicuius causae inhaerentem alteri cum alio cointellecto, sit demonstrabilis per medium importans illam causam, tamen non est demonstrabilis talis passio sine determinatione sumpta de quolibet subiecto, nec est demonstrabilis de aliquo subiecto quocumque modo.
Verbi gratia sit ‘colorabile’ passio ipsius corporis tamquam subiecti primi et sint qualitates primae causae colorum inhaerentium corporibus. Istis positis ista non potest demonstrari ‘omne corpus est colorabile’, sed prima notitia ipsius accipietur per sensum et experientiam.
Ex hoc enim quod videmus corpus colorari accipimus quod omne corpus est colorabile; et ultra, ex hoc quod videmus quod tale corpus ad praesentiam ƿ ignis vel solis habet talem colorem et ad praesentiam aliorum corporum habentium alias qualitates habet alium colorem, et sic de aliis, accipimus per experientiam quod tales qualitates sunt causae talium colorum, et ita possunt esse principia rectificantia aliquas demonstrationes, quas tamen non intrant.
Unde arguitur sic ‘omne corpus approximabile in tali distantia igni est colorabile ab illo; lapis est huiusmodi; ergo lapis est colorabilis ab igne’. Et per talem modum contingit demonstrare per omne genus causae.
Cum hoc tamen stat quod talis passio, quae praecise importat idem in recto quod importat subiectum et formam inhaerentem sibi in obliquo, non sit demonstrabilis de subiecto suo primo sine omni addito.


Notes