Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-2/Chapter 36

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
CAP. 36. QUOMODO PASSIO EST DEMONSTRABILIS DE SUBIECTO SUO PRIMO MEDIANTE ALIQUA DETERMINATIONE?.
Quamvis autem passio talis non possit demonstrari de subiecto suo primo sine omni additione, specificatione, modificatione vel determinatione, poterit tamen demonstrari de subiecto suo primo mediante aliqua determinatione.
Sicut si ‘illuminabile’ sit prima passio lunae, quamvis haec non possit demonstrari ‘luna est illuminabilis’, haec tamen poterit demonstrari ‘si luna sit in tali situ, luna erit actu illuminata a sole’; et arguitur sic ‘quando inter lunam et solem nullum est medium opacum, luna erit illuminata a sole; sed quando luna est in tali situ, nullum erit medium inter lunam et solem; igitur tunc luna erit illuminata’.
Et talis demonstratio rectificabitur per illud principium ‘luna est illuminabilis a sole’, quae per solam experientiam sciri potest si ‘illuminabile’ sit passio lunae tamquam primi subiecti.
Et tamen illud principium demonstraƿtionem non intrabit. Et sicut talis passio potest demonstrari de subiecto suo primo cum tali determinatione, ita potest demonstrari de inferioribus ad suum subiectum primum.
Et per consimilem modum contingit demonstrare per omnes causas, secundum quod docet
Aristoteles II Posteriorum, et aliqualiter patebit inferius.


Notes