Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-2/Chapter 37
From The Logic Museum
< Authors | Ockham | Summa Logicae | Book III-2
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
CAP. 37. QUOMODO PASSIO POTEST DEMONSTRARI DE INFERIORIBUS AD SUUM SUBIECTUM PRIMUM SINE OMNI DETERMINATIONE?. | |
Et ista passio, licet non possit demonstrari de subiecto suo primo sine omni determinatione, potest tamen demonstrari de inferioribus ad subiectum suum primum sine omni determinatione. | |
Quando enim utraque praemissarum potest esse evidenter nota ante conclusionem, et ipsis notis potest accipi evidens notitia conclusionis, tunc potest talis conclusio per illas praemissas demonstrari, quod de tali conclusione potest accidere. | |
Potest enim evidenter sciri quod omne corpus est alterarabile, quamvis nesciatur quod omnis leo est alterabilis; et similiter potest evidenter sciri quod omnis leo est corpus, non obstante quod nesciatur quod omnis leo est alterabilis. | |
Et tamen istis praemissis notis potest fieri nota ista conclusio ‘omnis leo est alterabilis’, quamvis prius fuerit ignota, et ideo ista conclusio per istas praemissas est demonstrabilis. Et in tali demonstratione non erit medium neque definitio subiecti neque definitio passionis, sed primum subiectum talis passionis erit medium demonstrandi passionem de qualibet specie inferiori. | |
Et per talem modum possunt multae passiones de Deo demonstrari. Unde haec potest esse demonstratio ‘omne ens est unum; Deus est ens; ergo Deus est unus’. | |
Et sic de consimilibus; quamvis talis passio quae importat illud idem quod subiectum in recto et rem inhaerentem sibi in obliquo non possit Deo competere, eo quod nulla res Deo inhaeret, quamvis multae aliae passiones sint Deo attribuendae. |
|