Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-2/Chapter 38

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
ƿ CAP. 38. DE PASSIONE IMPORTANTE IDEM IN RECTO QUOD SIGNIFICAT SUUM SUBIECTUM ET IN OBLIQUO REM ALIAM: QUOMODO DEMONSTRATUR DE SUO SUBIECTO?. Chapter 38. Is an important attribute that signifies the same thing directly that its subject signifies in the oblique the same thing?
Sicut dictum est de passione quae importat in recto illud idem quod significat suum subiectum et in obliquo rem inhaerentem illi, quod non potest demonstrari de subiecto suo primo sine omni determinatione addita, et tamen cum determinatione addita potest demonstrari de suo subiecto primo, et absolute, sine omni determinatione, potest demonstrari de inferioribus ad subiectum primum per illud subiectum primum tamquam per medium, ita dicendum est, proportionaliter, de passione importante idem in recto quod significat suum subiectum et in obliquo rem aliam, quae est effectus vel causa, vel aliam attributionem habens ad rem importatam per subiectum suum primum: quia talis passio sine omni determinatione de subiecto suo primo demonstrari non potest. Just as it was said about aa attribute which directly signifies that which its subject also signifies in the oblique a thing inherent to it, which cannot be demonstrated from its first subject without any added determination, and yet with an added determination it can be demonstrated from its first subject, and absolutely, without any determination, it can be demonstrated from things inferior to the first subject through that first subject as through a medium, so it must be said, proportionally, about an attribute which implies the same thing in the direct that its subject signifies in the oblique is another thing, which is an effect or cause, or having another attribution to the thing implied by its first subject: because such an attribute cannot be demonstrated from its first subject without any determination.
Sed talis propositio praecise potest evidenter sciri per experientiam, sive experientia accipiatur per notitiam intuitivam sensitivam sive per notitiam intuitivam intellectivam tantum. But such a proposition can be precisely and clearly known through experience, whether the experience is received through intuitive, sensitive knowledge or through intuitive, intellectual knowledge only.
Unde ista ‘calor est calefactivus’ nullo modo potest per syllogismum demonstrari, sed eius notitia prima per experientiam capietur. Nisi enim aliquis experiretur quod ad praesentiam caloris sequitur calor in alio, numquam plus sciret quod calor est productivus caloris quam quod albedo est productiva albedinis. Hence, the statement ‘heat is heating’ cannot be demonstrated by any means by syllogism, but its first knowledge must be acquired by experience. For unless someone experienced that the presence of heat results in heat in another, he would never know any more that heat is productive of heat than that whiteness is productive of whiteness.
Et similiter tales ‘anima est susceptibilis disciplinae’, ‘anima est beatificabilis’, ‘anima est peccabilis’ et huiusmodi demonstrari non possunt. Et ita tales passiones de suis subiectis primis demonstrari non possunt sine omni determinatione addita.
Tamen cum determinatione addita possunt demonstrari, sicut demonstrari potest quod calor approximatus ligno calefacit ipsum si non impediatur.
Et consimiliter est de aliis. Possunt etiam demonstrari de multis inferioribus, saltem de illis quae non oportet praescire ante cognitionem universalis.
ƿ Quamvis autem non possint demonstrari de subiectis suis primis, tamen quando subiectum primum alicuius passionis talis est nomen formae informantis reliquum, tunc possunt demonstrari de illo de quo primo praedicatur concretum illius subiecti.
Verbi gratia, sit calefactivum prima passio caloris et sit ignis illud de quo primo praedicatur calidum, quod est concretum caloris, ita quod nihil sit nec esse possit calidum nisi ignis. Quo posito dico quod de igne potest demonstrari ‘calefactivum’ per concretum caloris tamquam per medium, sic arguendo ‘omne calidum est calefactivum; omnis ignis est calidus; ergo omnis ignis est calefactivus’.
In isto enim syllogismo maior est prior et notior conclusione, eo quod per medium terminum exprimitur in obliquo illud quod importatur per subiectum primum ‘calefactivum’, non sic per subiectum conclusionis.
Similiter minor est notior, quia posset esse nota etiam tempore ante conclusionem.
Oportet autem scire quod talis passio, quae primo competit nomini formae, quandoque praedicatur de toto composito ex forma et subiecto et quandoque de subiecto, sicut ‘esse susceptibile disciplinae’ praedicatur de anima intellectiva et de toto composito ex corpore et anima intellectiva, puta de homine; sed ‘calefactivum’ praedicatur de igne qui non componitur ex subiecto caloris et ex calore, et forte quandoque praedicatur de utroque vel de nomine utriusque.
Quando autem talis passio praedicatur de toto sive de nomine totius, tunc debet demonstrari de illo per concretum significans totum in recto et formam in obliquo. Sicut esse susceptibile disciplinae debet demonstrari de homine per ‘animatum’, quod debet significare hominem in recto et animam in obliquo, sic arguendo ‘omne animatum anima rationali est susceptibile disciplinae; omnis homo est huiusmodi; igitur omnis homo est susceptibilis disciplinae’.
Quando autem illa passio non praedicatur de toto sed de subiecto, tunc debet fieri demonstratio per concretum importans subiectum in recto et formam in obliquo, sicut exemplificatum est de calefactivo.
ƿ Et quod dictum est de passione competenti primo nomini formae, idem, proportionaliter, dicendum est de passione competenti primo nomini materiae vel subiecti, quia per concretum illius potest fieri demonstratio de nomine totius tamquam per medium.
Et sicut tales passiones possunt demonstrari de illis de quibus praedicantur concreta quae praecise important totum vel subiecta formarum talium, ita possunt tales passiones demonstrative probari de conceptibus compositis vel connotativis, de quibus necessario praedicantur prima subiecta, si possint tales propositiones esse dubiae.
Propter quod de illo subiecto quod nos habemus pro statu isto de Deo possunt demonstrative probari tales passiones ‘creativum’, ‘immortale’, ‘aeternum’ et huiusmodi, et erit medium talium demonstrationum signum simplex et proprium et absolutum Dei, quale medium nos pro statu isto habere non possumus, propter quod nec tales demonstrationes sunt nobis possibiles.
Si tamen beatus, qui primo in via dubitavit istam ‘Deus est creativus’ vel istam ‘Deus est’ vel aliam consimilem, retineat easdem cognitiones et apprehensiones quas prius et formet unam propositionem in qua idem sit praedicatum quod in ista quam nos habemus ‘Deus est creativus’ et subiectum sit aliqua cognitio absoluta, simplex et propria Deo, et illud idem subiectum praedicet de isto subiecto nostrae propositionis ‘Deus est creativus’, dico quod concludet istam conclusionem quam nos habemus ‘Deus est creativus’.
Et erit iste syllogismus sibi demonstrativus, quia per praemissas evidenter sibi notas adquiret notitiam conclusionis prius sibi dubiae.


Notes