Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-1/Chapter 50
< Authors | Ockham | Summa Logicae | Book III-1
Jump to navigation
Jump to search
| Latin | English |
|---|---|
| Cap. 50. De mixtione necessarii et impossibilis | |
| De mixtione necessarii et impossibilis dicendum est post haec. Et est sciendum quod cum, sicut dictum est prius[1], quaelibet propositio de impossibili aequivaleat alicui propositioni de necessario, ad sciendum quando mixtio necessarii et impossibilis valet et quando non, oportet scire aequipollentiam propositionis de impossibili et propositionis de necessario, et quando uniformis de necessario valet et quando non. De uniformi dictum est prius[2] de aequipollentia autem inter propositionem de necessario et impossibili dictum est alibi[3], ideo ad praesens haec de ista mixtione sufficiant. |