Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-3/Chapter 5
< Authors | Ockham | Summa Logicae | Book III-3
Jump to navigation
Jump to search
| Latin | English |
|---|---|
| CAP. 5. DE REGULIS QUAE NON DESERVIUNT RESPECTU QUORUMCUMQUE PRAEDICATORUM. | |
| Consequentiis tenentibus per regulas quae non deserviunt respectu quorumcumque praedicatorum deserviunt regulae tales: Ab uno relativorum quae sunt simul natura ad reliquum negative cum distributione est consequentia bona; sicut sequitur `nullus filius est, igitur nullus pater est'. | |
| Intelligenda est haec regula sicut prius. | |
| Alia regula est: a nomine partis distributo ad nomen totius distributum negative est bona consequentia. Et intelligendum est de parte sine qua totum esse non potest; sicut sequitur `nulla anima intellectiva est, igitur nullus homo est', sed non sequitur `nullus pes est, igitur nullus homo est'. | |
| Et istae regulae intelligendae sunt sicut consimiles affirmativae. Alia regula est: si concretum negatur universaliter a concreto, et abstractum ab abstracto; sicut sequitur `nullum album est coloratum, igitur nulla albedo est color'. | |
| Et tenet haec regula qualitercumque se habeant concreta; unde sicut sequitur `nullum album est coloratum, igitur nulla albedo est color', ita sequitur `nullum musicum est calidum, igitur nulla musica est calor'. | |
| Istae regulae intelligendae sunt sicut priores. | |
| Alia regula est quod a negatione prioris distributi ad negationem posterioris distributi est bona consequentia; sicut sequitur `nulla substantia est, igitur nullum accidens est'. Sed ista est consequentia ut nunc, quia per potentiam divinam posset accidens esse, quamvis nulla substantia creata esset. | |
| Sed respectu aliorum praedicatorum non valet; non enim sequitur `nulla substantia creata inhaeret, igitur nullum accidens inhaeret'. Alia regula est quod a negatione subiecti ad negationem denominantis est bona consequentia respectu quorumcumque praedicatorum; sicut sequitur `nullum corpus est, igitur nullum album est'. |
|