Authors/Ockham/Scriptum in libros sententiarum/Book I/D1/Q6

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
ƿ[QUAESTIO VI UTRUM VOLUNTAS CONTINGENTER ET LIBERE FRUATUR FINE ULTIMO]
Quinto quaero utrum voluntas contingenter et libere fruatur fine ultimo.
Quod non: Quia voluntas naturaliter inclinatur ad volendum finem ultimum, sicut unumquodque naturaliter inclinatur in suam perfectionem, igitur non potest in oppositum, quia in quocumque fit oppositum illius ad quod naturaliter inclinatur violentatur; sed voluntas non potest violentari; ergo etc.
Ad oppositum: Voluntas est receptiva nolitionis et volitionis respectu cuiuscumque obiecti; sed nullius est receptiva nisi cuius est activa; ergo active potest in volitionem respectu cuiuscumque obiecti, et etiam in nolitionem; ergo libere et contingenter.
[OPINIO SCOTI]
Ad quaestionem dicitur[1] quod voluntas non necessario fruitur fine ultimo ostenso in universali; secundo, quod nec fine ultimo ostenso in particulari sed obscure; tertio, quod nec fine ultimo ostenso clare in particulari.
ƿPrimum probatur primo sic[2]: “necessitas naturalis non stat cum libertate, quia natura et voluntas sunt principia activa habentia oppositum modum principiandi, igitur cum modo principiandi voluntatis non stat modus principiandi naturae; sed voluntas libere vult finem; igitur non potest necessitate naturali velle finem, nec per consequens aliquo modo necessario. Assumptum, scilicet quod voluntas libere velit finem, probatur, quia eadem est potentia quae vult finem et illud quod est ad finem, igitur eundem modum agendi habet, quia diversi modi operandi arguunt diversas potentias. Libere autem operatur circa ea quae sunt ad finem, ergo et circa finem”.
“Praeterea[3], secundum Augustinum I Retractationum, cap. 9[4]: 'Nihil est tam in potestate voluntatis quam ipsa voluntas', quod non intelligitur nisi quantum ad actum elicitum. Si igitur actus voluntatis sit in potestate voluntatis mediante actu alterius potentiae, multo fortius est in potestate voluntatis immediate; sed in potestate voluntatis est velle vel non velle finem mediante actu intellectus, quia in potestate voluntatis est avertere intellectum a consideratione finis”; ergo etc.
“Confirmatur ista ratio, quia illud quod non impeditum necessitatur ad agendum de necessitate removet prohibens actionem si potest. Ergo si voluntas non impedita necessitatur ex ƿnatura sua ad volendum ultimum finem, removet necessario omne prohibens illam volitionem si potest. Prohibens autem hanc volitionem est non-consideratio finis, et hanc potest voluntas removere, faciendo intellectum stare in consideratione finis. Igitur voluntas de necessitate faciet intellectum stare in consideratione finis. Maior patet, quia quod ex se necessitatur ad agendum nunquam prohibetur nisi per aliquid repugnans vincens virtutem eius activam. Sicut patet de gravi: prohibetur enim a descensu propter aliquid repugnans vincens eius inclinationem, et pari necessitate removet impedimentum si potest”.
Item, arguitur secundo principaliter sic[5]: “omne agens de necessitate agit secundum ultimum potentiae suae, quia sicut non est in potestate eius actio ita nec modus agendi, scilicet intense vel non intense agere, igitur voluntas de necessitate volet semper finem quantum potest, cuius oppositum experimur”.
Tertio sic[6]: “potentia libera per participationem non magis tendit in obiectum perfectum quam in aliud obiectum, ergo nec potentia libera per essentiam. Non autem est differentia inter finem volitum et alia volita nisi ex parte obiecti perfectioris. Antecedens patet, quia visus, qui est potentia libera per participationem quatenus actus eius subest imperio voluntatis, non magis necessario videt pulchrum quam minus pulchrum; et ideo ab utroque aequaliter avertit et utrumque aeque contingenter videt”.
ƿSecundo dicitur[7] quod non necessario fruitur fine in particulari obscure apprehenso.
Tertium probatur, scilicet quod voluntas etiam elevata per caritatem non necessario fruitur ultimo fine clare viso. Primo sic[8]: “quando principium elicitivum non necessario elicit, habens illud principium non necessario agit; sed principium elicitivum eodem modo se habens quo prius quando eliciebat contingenter actum nullo modo elicit necessario; ergo nec agens habens illud principium necessario aget. Voluntas autem habens eandem caritatem quam modo habet, contingenter prius eliciebat actum fruendi, modo igitur non necessario elicit actum illum, cum nulla sit facta mutatio ex parte eius. Hoc patet in raptu Pauli[9]: si prius habuit aequalem caritatem cum ea quam habuit in raptu illo, nulla erat mutatio ex parte voluntatis nec principii elicitivi; nulla ergo necessitas eliciendi tunc magis quam nunc, nec per consequens necessitas agendi”.
“Vel[10] formatur sic ratio: necessitas agendi non potest esse nisi per aliquid intrinsecum activo principio; per hoc autem quod intellectus modo videt obiectum, nihil novum est intrinsecum principio activo in fruitione; igitur nec nova necessitas agendi. Maior probatur: alioquin necessitas agendi non esset per rationem principii activi, et ita per nihil, vel per principium extrinsecum”, et per consequens per illud esset agere. Minor patet, quia visio vel non est causa fruitionis vel non principalis, Sed “necessitas[11] ƿagendi non est nisi per aliquid principio activo principali intrinsecum; nam secundarium non dat activitatem principali, sicut nec determinat ipsum ad agendum, sed e converso principale agens ex se secundum modum sui utitur secundario, ita quod si nihil in principali excludat contingentiam, tota actio erit contingens”.
“Item[12], aut finis movet aut potentia movet. Si finis, patet quod non est necessitas, quia ille finis ad nullum actum creatum necessario movet. Si voluntas, - et illa non habet differentiam ex parte obiecti nisi approximationem maiorem vel minorem tunc arguo: diversa approximatio passi ad agens non causat necessitatem sed tantum intensiorem actionem, sicut patet de calido respectu calefactibilium plus et minus approximatorum. Diversa autem praesentia obiecti, puta visi et non-visi, non videtur esse nisi approximatio diversa eius circa quod debet esse actus voluntatis ad voluntatem. Ergo illud non diversificat necessitatem et non-necessitatem, sed tantum facit intensiorem et minus intensum actum”.
[IMPUGNATIO RATIONUM SCOTI]
Quamvis istae conclusiones, ut credo, sint tenendae, tamen rationes non videntur probare sufficienter, ideo arguo contra eas.
Contra primam[13], cuius virtus stat in hoc quod eadem potentia non habet diversum modum principiandi, arguo: quia ƿista propositio, si intelligat quod eadem res operativa indistincta omni modo ex parte rei non habet respectu distinctorum distinctos modos principiandi, est simpliciter falsa, quia voluntas divina necessario est principium spirandi Spiritum Sanctum, secundum istos[14] et ipsa eadem est principium creandi creaturas contingenter.— Ita dicerent illi[15] de alia opinione quod eadem voluntas est principium naturale et necessarium volendi finem ultimum, et eadem est principium contingens et liberum volendi ea quae sunt ad finem.
Si dicatur[16] quod principiare contingenter et necessario possunt competere eidem respectu diversorum, non autem principiare naturaliter et libere, hoc non valet, quia non plus repugnant principiare naturaliter et libere diversa quam principiare necessario et contingenter diversa. Similiter, hoc dato, habetur propositum quod non est inconveniens quin voluntas necessario feratur in finem, et tamen contingenter in illud quod est ad finem, ita quod ex talibus modis principiandi diversis non potest oppositum probari, (§ quamvis secundum istos[17] in utrumque feretur libere. §)
Praeterea, sicut postea declarabitur[18], intellectus et voluntas nullo modo distinguuntur ex parte rei, et tamen secundum istum[19] intellectus necessario causat intellectionem, et contingenter et libere voluntas causat volitionem.
ƿPraeterea, quod non tantum idem principium possit esse causa diversorum specie, ita quod aliquorum sit causa naturalis et aliquorum libera, sed quod respectu eorundem specie potest esse causa naturalis et libera, videtur, quia voluntas, secundum istum Doctorem[20], contingenter et libere causat dilectionem sui ipsius in se ipsa, et ipsa eadem voluntas naturaliter et necessario causat dilectionem sui ipsius in alia voluntate. Assumptum patet, quia secundum istum Doctorem[21] obiectum est causa partialis non tantum actus intelligendi sed etiam actus volendi. Sed obiectum distinctum a voluntate mota non causat illum actum illius voluntatis contingenter et libere, quia tunc ille actus esset in potestate sua, et per consequens posset non diligi ab illa voluntate secundum libitum suum, quod est manifeste falsum. Ergo necessario causatur ab ea.
Si dicatur quod voluntas non causat volitionem in alia voluntate immediate sed tantum mediante actu cognoscendi, hoc non sufficit, quia non videtur de intentione istius Doctoris[22] quod actus intelligendi sit proprie causa effectiva actus volendi. Et tamen aliquid aliud a voluntate est causa activa partialis actus volendi, igitur illa causa partialis erit obiectum. Similiter, hoc dato, saltem habetur propositum quod voluntas est causa contingens et libera actus diligendi se ipsam, et quod eadem voluntas est causa naturalis et necessaria vel actus volendi in alia voluntate vel actus intelligendi vel speciei intelligibilis, si ƿrequiritur ante intellectionem et actum voluntatis. Et quodcumque istorum detur, habetur propositum quod idem respectu unius potest esse principium naturale et respectu alterius principium liberum.
Si dicatur quod obiectum non est causa effectiva proprie et per se sed quodam speciali modo causandi, - ista responsio est contra principia istius Doctoris[23], qui probat quod obiectum est causa partialis intellectionis per hoc quod non potest poni intellectio sine obiecto; ergo videtur ponere quod obiectum est proprie causa. Similiter, aeque faciliter posset poni quod calor non causat effective proprie sed quodam speciali modo causandi.
Praeterea, secunda ratio[24] non concludit, quia dicerent leviter ad beatum Augustinum quod intelligit de actu voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem, non autem de actu volendi respectu finis.
Praeterea, confirmatio[25] illa non videtur concludere, quia non est inconveniens quod aliquid sit in potestate voluntatis mediante actu aliquo, et tamen quod immediate non sit in sua potestate quin si illud aliud ponatur necessario tendat in illum actum. Assumptum patet, quia voluntate tendente in aliquod antecedens necessario tendit in consequens scitum esse consequens, ita quod stante prima volitione (§ et actu primo intellectus §) voluntas necessitatur ad secundam, nec potest non elicere secundam nisi destruat ƿprimam. — Ita dicerent alii[26] quod stante intellectione finis voluntas necessitatur ad volendum finem, ita quod non potest non velle finem nisi destruat intellectionem finis.
Si dicatur quod quamvis stante una volitione necessario sequatur alia volitio, tamen hoc non est possibile de intellectione, quia non est similis ordo volitionis ad intellectionem seu intellectionis ad volitionem qualis est unius volitionis ad aliam, contra: hoc non sufficit, quia voluntas poterit sic disponi quod habeat aliquem actum in sua potestate, quod nulla facta variatione praevia illi actui potest libere illum actum elicere vel non elicere, et sola intellectione de novo superveniente voluntas necessario eliciet illum actum, ita quod non habet eum in sua potestate sic quod omnibus praeviis remanentibus in eadem dispositione possit libere elicere vel non elicere. Igitur non est inconveniens quod aliquis actus sit in potestate voluntatis mediante actu intellectus et tamen actu intellectus posito in esse cum ceteris dispositionibus non sit simpliciter in potestate voluntatis. Assumptum patet: quia ponatur quod aliquis velit efficaciter sanitatem sed ignoret an potio amara sit necessario requisita ad sanitatem consequendam vel non; hoc posito ille poterit libere velle habere potionem amaram et non velle. Ipso autem incipiente credere quod nullo modo poterit habere sanitatem sine potione amara - stante illa credulitate et volitione efficaci priori sanitatis - necessario sequetur volitio potionis amarae, et ita necessario sicut ad praesentiam ignis sequitur calor in ligno.
ƿEx isto patet quod illa propositio quod 'illud quod non impeditum necessitatur ad agendum de necessitate removet prohibens actionem si potest’ non est universaliter vera, quia, sicut declaratum est[27] voluntas habens certum dictamen quod nullo modo potest consequi sanitatem sine potione amara, et habens volitionem efficacem sanitatis, necessitatur ad volendum potionem amaram, ita quod illis stantibus non potest non velle potionem amaram; et tamen non necessitatur ad amovendum omne prohibens, quia prohibens illam volitionem est nolitio sanitatis, et tamen illam potest libere amovere vel non amovere. Ideo dico quod illa propositio est vera de causa totali, qualis causa totalis potest esse creatura, ita quod si aliqua creatura omni alia creatura circumscripta necessitatur ad agendum, removet omne prohibens si potest. Non autem est vera de causa partiali, ita quod una creatura concurrit cum alia ad causandum, quamvis aliquando sit propositio vera.
Per hoc patet ad probationem illius propositionis quando accipitur[28] quod 'illud quod ex se necessitatur ad agendum nunquam prohibetur nisi per aliquid repugnans vincens virtutem eius activam'. Ista propositio non est vera nisi de causa totali, ita quod una creatura sufficit sine alia, sicut patet per exemplum de gravi. Unde sicut una causa partialis impeditur per solam non-assistentiam alterius causae partialis, ita aliquando causa una partialis alia sibi assistente necessario causat, (§ necessitate tamen condicionata, ƿvidelicet si non velit destruere aliquam causam concurrentem, §) et eadem amota aliquando contingenter causat.
Ex isto patet quod non tantum idem respectu diversorum potest habere diversos modos causandi, sed idem respectu eiusdem diversis temporibus et aliter dispositum potest habere diversos modos causandi. Sicut voluntas carens volitione efficaci sanitatis vel carens opinione firma qua opinatur se non posse consequi sanitatem sine potione amara contingenter appetit potionem amaram, (§ et tamen posita volitione efficaci sanitatis et firma opinione intellectus quod non potest aliter consequi sanitatem, non simpliciter contingenter vult potionem amaram sed necessario, tali scilicet necessitate ,quod non potest non velle nisi velit destruere vel volitionem efficacem sanitatis vel illam opinionem intellectus. §)
Sed contra praedicta potest instari, sicut instant isti[29] contra alios: quia impossibile est extremum respicere aliud extremum quacumque necessitate quin tanta necessitate respiciat quodcumque necessario requisitum inter illa extrema, alioquin necessarium dependeret necessario a non necessario. Ergo qua necessitate voluntas tendit in potionem amaram, ea necessitate tendit in volitionem sanitatis sine qua non tendit in potionem amaram:
Praeterea, quidquid necessario quiescit in aliquo sibi praesente, necessario tenet illud sibi praesens si habet et potest; igitur si voluntas necessario tendit in potionem amaram et quasi quiescit in ƿea, necessario tenet eam si potest; sed non sine volitione sanitatis; igitur necessario tenet volitionem sanitatis:
Ad primum[30] istorum dico quod antecedens est verum quando illud extremum est causa utriusque, et extremi et requisiti, et necessitate absoluta respicit extremum ita quod naturaliter non potest poni nisi ponatur illud aliud extremum. Quando autem non est causa utriusque tunc non est proprie extremum ita quod illud requisitum sit medium. Vel si sit causa utriusque et potest simpliciter ex puris naturalibus poni sine illo alio extremo, tunc non oporteret. Et ita est in proposito quod voluntas est causa et volitionis sanitatis et volitionis potionis amarae, et ex puris naturalibus potest fieri sine utraque. Et quando dicitur quod tunc 'necessarium necessario dependeret a non necessario', dico quod necessarium simpliciter non potest dependere a non necessario. Sed isto modo nulla creatura est necessaria, nec aliquis effectus sic necessario dependet a quacumque causa. Non est tamen inconveniens aliquem effectum necessario elici ab aliqua causa ita quod non sit pro tunc simpliciter in sua potestate nisi mediante alio non necessario, quod scilicet est in sua potestate.
Ad secundum[31] dico quod quando aliquid necessario tendit vel quiescit in aliquo, necessario tenet se in illo si potest, quando nulla alia creatura quae est in sua potestate concurrit; quando autem concurrit aliqua creatura quae est in sua potestate non oportet.
ƿPer praedicta responderent alii ad aliam rationem[32], concedendo quod consideratione finis exsistente aequali semper aequaliter voluntas appeteret finem, sicut volitione sanitatis exsistente aequali aequaliter appetitur potio amara, si opinio firma sit acqualis. Unde illa propositio 'omne agens de necessitate agit secundum ultimum suae potentiae' est vera de causa agente necessario omni alio circumscripto et de causa agente necessario nullo concurrente quod sit in sua potestate, non autem de agente necessario quando concurrit aliquid quod est in sua potestate.
Ad aliud argumentum[33] dicerent faciliter quod non est simile, quia potentia libera per participationem aequaliter secundum indifferentiam et contingentiam respicit omnia sua obiecta. Quia si non, non tantum esset libera per participationem, sed respectu alicuius esset libera per essentiam; sed potentia libera per essentiam non sic aequaliter secundum indifferentiam et contingentiam respicit omnia sua obiecta, sed aliqua contingenter et aliqua necessario.
Per praedicta patet quod rationes pro tertio articulo non sufficienter concludunt, quia posset dici quod visio divinae essentiae est causa partialis fruitionis, qua posita necessario voluntas elicit fruitionem et sine ea tantum contingenter. Et ita quantum ad primam rationem[34] diceretur quod habens idem principium elicitivum semper eodem modo elicit nisi concurrat ƿaliquod aliud elicitivum in uno tempore et non in alio; si autem aliud principium elicitivum concurrat non oportet. Sicut voluntas necessario elicit actum appetendi potionem amaram concurrentibus volitione efficaci sanitatis" et opinione firma se non posse consequi sanitatem sine potione amara, l§ et illis non concurrentibus non necessario elicit. §)
Per idem ad aliud[35]: quod necessitas agendi potest esse per aliud principium activum concurrens.
Et si dicatur quod unum principium activum non tribuit alteri modum agendi, sicut nec tribuit sibi activitatem, ergo idem principium activum respectu eiusdem semper habebit eundem modum agendi, dico quod sicut una causa partialis non tribuit alteri activitatem quasi una recipiat aliquid ab alia, et tamen sine illa non potest agere, ita aliquando una causa partialis non tribuit alteri modum agendi quasi illa aliquid recipiat ab ea, et tamen cum illa potest agere uno modo et sine illa alio modo. Nec est causa alia quaerenda nisi quia natura illarum causarum partialium est talis. — Sed unde constat nobis quod natura illarum est talis ? Hoc est per experientiam: quia experimur quod libere et contingenter ante volitionem efficacem sanitatis possumus appetere potionem amaram vel non appetere, non autem stante illa volitione cum firma opinione aliter non posse consequi. — Si tamen concederetur quod idem principium activum respectu effectus eiusdem speciei semper haberet eundem modum agendi, adhuc argumenta praedicta non concluderent, quia tunc oporteret dicere quod, cum sit mamfestum per experientiam quod aliquando ad ƿactum aliquem intellectus et actum voluntaris sequitur necessario et naturaliter aliquis actus voluntatis, quod ille actus causatur sufficienter ab illis actibus praecedentibus sine activitate voluntatis. Et ita esset ibi nova necessitas agendi, non in principio activo quod prius contingenter agebat, sed in uno novo principio activo quod est causa sufficiens effectus ponendi sine activitate illius principii praecedentis contingenter agentis.
Per praedicta posset dici ad ultimum[36] - quamvis non secundum intentionem illorum[37] contra quos arguit - quod diversa talis praesentia obiecti cogniti, puta visi et non-visi, non est tantum diversa approximatio, sed est praesentia unius causae partialis cum qua voluntas est nata agere necessario et sine illa vel nihil agere vel contingenter; vel est praesentia unius causae sufficientis sine activitate voluntatis, sicut credo secundum veritatem ponendum est altero praedictorum modorum de volitione sanitatis et opinione firma quod non potest haberi sanitas sine porione amara respectu volitionis potionis amarae.
[SOLUTIO AUCTORIS]
Ad quaestionem primo praemittam aliquas distinctiones; secundo ponam conclusiones.
ƿ[DISTINCTIONES PRAEVIAE]
Prima distinctio est de contingenti: quod dupliciter accipitur - ad praesens - frui aliquo contingenter sicut et producere aliquid contingenter. Uno modo quod simpliciter potest frui et non frui, vel producere et non producere. Et isto modo quidquid producit quemcumque effectum, producit contingenter, quia potest Deus facere quod non producat. Alio modo accipitur pro illo quod producit aliquem effectum, et nullo variato ex parte sua nec ex parte cuiuscumque alterius habet in potestate sua ita non producere sicut producere, ita quod ex natura sua ad neutrum determinatur. Et eodem modo dicendum est de contingenter frui. Et isto secundo modo intelligitur quaestio.
Secunda distinctio est de libere frui. Quia libertas uno modo distinguitur a coactione, et sic accipitur impropriissime, quia isto modo libertas potest competere intellectui. Alio modo opponitur servituti creaturae rationalis, et hoc vel servituti culpae vel servituti poenae. Et hoc modo beati sunt liberiores quam viatores, quia magis liberi a servitute culpae et poenae. Alio modo opponitur necessitati secundum quod necessitas opponitur contingenti secundo modo dicto in priori distinctione[38]. Et sic libertas est quaedam indifferentia et contingentia, et distinguitur contra principium activum naturale. Et sic utuntur philosophi libertate et voluntate, et isto modo distinguuntur principia activa II Physicorum[39] et IX Metaphysicae[40]. Hoc etiam patet per Damasceƿnum[41] qui probat quod bruta non habent liberum arbitrium, quia magis aguntur quam agunt. Aut igitur intelligit quod aguntur secundum substantias eorum, et hoc nihil ad propositum, quia illo modo homines et angeli non haberent liberum arbitrium, quia aguntur illo modo. Aut intelligit de actibus eorum, et tunc quod aguntur aut quia actus eorum sunt ab extrinseco et non ab intrinseco, et hoc non [est ad propositum], quia ita poterit poni quod appetitus sensitivus causat in se ipso effective actus suos sicut potest poni de intellectu vel de gravi vel de quocumque alio movente se. Aut intelligit quod ideo non habent liberum arbitrium quia aguntur, id est quia non habent actus in sua potestate nec dominium super actus suos, et habetur propositum: quod illa quae habent liberum arbitrium habent dominium et potestatem super actus suos; sed hoc non est sine indifferentia et contingentia; ideo etc.
Tertia distinctio est quod sicut, secundum Anselmum[42], est affectio commodi et affectio iusti, ita est quoddam nolle incommodi et quoddam nolle iniusti. Et hoc est verum quando velle et nolle eliciuntur secundum dictamen rationis.
Quarta distinctio est quod sicut quoddam est velle respectu incomplexi, et hoc proprie vocatur amor, et quoddam est respectu complexi, large accipiendo complexum, sicut velle habere beatitudinem vel velle non esse vel aliquid tale, ita est ƿquoddam nolle respectu incomplexi, et potest vocari odium vel detestatio, et est quoddam nolle respectu coniplexi, sicut nolle esse vel nolle habere divitias vel nolle habere honores, et tamen non odit propter hoc divitias nec honores, nisi accipiendo large 'odire'.
[CONCLUSIONES]
Prima igitur conclusio erit ista quod voluntas contingenter et libere - modo exposito - fruitur fine ultimo ostenso in universali, quia scilicet diligere beatitudinem potest et non diligere, et potest appetere sibi beatitudinem et non appetere.
Ista conclusio persuadetur primo sic: illud potest esse nolitum a voluntate quod potest intellectus dictare esse nolendum; sed intellectus potest credere nullam beatitudinem esse possibilem, quia potest credere tantum statum quem de facto videmus esse sibi possibilem; ergo potest nolle omne illud quod isti statui quem videmus repugnat, (§ et per consequens potest nolle beatitudinem. §) Maior est manifesta, quia quamvis - sicut alias declarabitur[43] - voluntas non necessario conformetur iudicio rationis, potest tamen conformari iudicio rationis tam recto quam erroneo.
Confirmatur ista ratio, quia potest nolle illud in quo credit se non posse quietari; sed potest credere se non posse quietari in quocumque sibi possibili; igitur potest nolle omne sibi possibile, - et certum est quod potest nolle omne sibi impossibile ergo quidlibet potest nolle.
ƿPraeterea, quicumque potest efficaciter velle antecedens, potest velle consequens scitum vel opinatum esse consequens; sed aliquis potest efficaciter velle non esse, et potest sciri evidenter quod non esse beatum est consequens ad non esse; ergo potest vellc non esse beatus, et per consequens nolle beatitudinem. Assumptum patet, quia multi utentes ratione - tam fideles credentes vitam futuram quam infideles nullam vitam futuram credentes interfecerunt se ipsos et exposuerunt se morti; ergo volebant non esse.
Confirmatur ratio, quia etiam aliqui fideles credentes se posse consequi beatitudinem si non peccarent elegerunt peccare, scientes se vel credentes propter tale peccatum poenam aeternam habituros; quod non esset nisi tunc habuissent 'nolle’ respectu beatitudinis non in generali tantum sed etiam in particulari.
Secunda conclusio est quod aliquis potest nolle beatitudinem in particulari. Et potest probari per rationes praecedentes.
Tertia conclusio est quod aliquis potest nolle beatitudinem in particulari creditam esse possibilem, ita quod potest nolle habere beatitudinem. Haec conclusio persuadetur, quia quidquid potest esse dictatum a recta ratione potest cadere sub actu voluntatis; sed recta ratio potest dictare quod iste carebit semper beatitudine; ergo potest velle carere semper beatitudine, ergo potest nolle eam sibi.
Confirmatur, quia damnatus, tam poena sensus quam poena damni, posset, si sibi relinqueretur, conformare se divinae ƿvoluntati, tam scitae quam creditae, in volito; sed voluntas divina vult istum semper carere beatitudine; ergo potest hoc esse volitum a voluntate tali, et per consequens eadem ratione a voluntate viatoris.
Praeterea, quicumque vult efficaciter aliquid, vult omne illud sine quo credit nullo modo se posse consequi illud volitum; sed aliquis fidelis credit se nullo modo posse consequi beatitudinem sine bona vita, et tamen non vult bonam vitam et sanctam servare; ergo non vult efficaciter beatitudinem, et per consequens cadem ratione potest non velle eam.
Quarta conclusio est quod videns divinam essentiam et carens fruitione beatifica potest nolle illam fruitionem. Haec probatur, quia, sicut prius dictum est[44], quaelibet voluntas potest conformari voluntati divinae in volito; sed Deus potest velle ipsum pro semper carere fruitione beatifica; ergo etc.
Praeterea, quidquid potest esse volitum vel nolitum pro uno tempore, et pro semper; sed voluntas talis potest nolle habere beatitudinem pro aliquo tempore determinato, puta quamdiu Deus vult eam non habere fruitionem beatificam; ergo potest nolle eam simpliciter.
Quinta conclusio est quod talis videns divinam essentiam, carens per potentiam divinam absolutam dilectione Dei, - de quo patebit in quarto[45] potest nolle Deum. Haec probatur sic vel persuadetur: omne incommodum potest esse obiectum nolitionis, sive sit vere incommodum sive aestimatum, sicut omne ƿcommodum - sive verum sive aestimatum - potest esse obiectum volitionis; sed deus potest tali esse incommodum, saltem aestimatum; igitur Deus potest esse obiectum nolitionis. Assumptum patet, quia talis posset puniri a Deo tam poena damni quam poena sensus.
Confirmatur, quia Christus, non obstante quod fuerit beatus, fuit punitus et sustinuit poenas corporales; sed omne punitivum vel afflictivum alicuius potest esse incommodum illi, vel verum vel aestimatum; ergo potest Deus habere rationem incommodi, veri vel aestimati, respectu talis.
Contra praedicta sunt multa dubia, de quibus patebit in quarto libro in materia de beatitudine ideo transeo pro nunc.
[RESPONSIO AD FORMAM QUAESTIONIS]
Ex praedictis potest responderi ad formam quaestionis, quod finis ultimus potest accipi dupliciter: vel pro beatitudine creata possibili voluntati, vel pro obiecto illius beatitudinis. Primo modo non est licitum voluntati frui ultimo fine, proprie loquendo de frui. Potest tamen contingenter et libere frui, quia potest non frui ex hoc ipso quod est illicitum; et potest frui, quia si voluntas potest frui aliquo creato minus bono, multo fortius bono summo creato sibi possibili. Si autem accipiatur frui large pro actu appetendi, sic dico quod finem ultimum, sive ostendatur in generali sive in particulari, sive in via sive in patria, potest absolute voluntas eum velle vel non velle vel nolle. Et sub hoc
1 Sent., IV, q. 14 D.
ƿsensu positae sunt conclusiones praecedentes. — Loquendo de fine secundo modo, sic dico quod in via potest esse obiectum nolitionis et volitionis. Si autem ostendatur nude et clare, et Deus suspendat activitatem voluntatis respectu volitionis, potest esse obiectum nolitionis. Si autem non suspendat activitatem voluntatis sed relinquat eam suae naturae, sic est magis dubium, de quo dicetur in quarto libro[46].
[RESPONSIO AD ARGUMENTUM PRINCIPALE]
Ad argumentum principale dico quod voluntas non naturaliter inclinatur in finem ultimum, nisi accipiendo inclinationem naturalem secundum quod fit secundum communem cursum. Et de tali inclinatione non est verum quod quidquid fit contra inclinationem violentatur. Et quando dicitur quod 'unumquodque inclinatur in propriam perfectionem', ista est neganda, stricte accipiendo inclinationem, nisi quando illud perfectibile est activum naturale, (§ cuiusmodi non est voluntas. §)

Notes

  1. 1 Opinio Scoti, Ordinatio, I, d. 1, p. 2, q. 2, nn. 82, 143-145 (ed. Vaticana, II, 62, 96s.).
  2. 1 Ibidem, n. 80 (II, 60).
  3. 2 ibidem, nn. 91-93 (II, 66ss.).
  4. 3 August., Retract., I, c. 8, n. 3 (PL 32, 596; CSEL 36, 40).
  5. 1 Scotus, Ordinatio, I, d. 1, p. 2, q. 2, n. 133 (ed. Vaticana, II, 88s.), textus cancellatus.
  6. 2 Ibidem, textus non cancellatus.
  7. 1 Ibidem, nn. 82 et 144 (II, 62, 97).
  8. 2 Ibidem, n. 136 (II, 91); cf. etiam textus interpolatus.
  9. 3 II Cor. 12, 2.
  10. 4 Scotus, loco cit.,n. 137 (11, 92s.).
  11. 5 Ibidem.
  12. 1 Ibidem, n. 138 (II, 93).
  13. 2 Supra, p. 487, lin. 1-.11
  14. 1 Scotus, Ordinatio, I, d. 10, q. unica, nn. 40-50 (ed. Vaticana, IV, 357-361); Quodl., q. 16, nn. 2-7 (ed. Wadding, XII, 446-452).
  15. 2 Scilicet Henricus Gandavensis (contra quem Scotus arguit), Quodl., III, q. 17 (I, Parisiis 1518, f. 78 G).
  16. 3 cf. Scotus, Ordinatio, I, d. 10, q. unica, n. 44 (ed. Vaticana, IV, 358).
  17. 4 Cf. Scotus, ibidem, n. 45 (IV, 358s.).
  18. 5 Sent., II, q. 24 K.
  19. 6 Scilicet secundum Scotum, Opus Oxoniense, II, d. 25, q. 1, n. 22 (ed. Wadding, VI-2, 888s.).
  20. 1 Cf. Scotus, Ordinatio, I, d. 12, q. 1, n. 17 (ed. Vaticana, V, 34).
  21. 2 Scotus, Opus Oxoniense, II, d. 25, q. I, n. 24 (ed. Wadding, VI-2, 889).
  22. 3 Cf. Scotus, ibidem, n. 21 (ed. Wadding, VI-2, 887).
  23. 1 Scotus, Ordinatio, I, d. 3, p. 3, q. 2, n. 523 (ed. Vaticana, III, 311s.).
  24. 2 Supra, p. 487, lin. 12-19.
  25. 3 Supra, pp. 487, lin. 20 - 488, lin. 10.
  26. 1 Cf. Thomas Aquinas, Summa theol., I-2, q. 10, art. 1-2; Henricus Gandavensis, Quodl., IV, q. 11 R-Z (I, Parisiis 1518, ff. 102r-103r).
  27. 1 Supra. p. 494, lin 17-25
  28. 2 Supra, p. 488, lin. 6-7.
  29. 1 Scotus, Ordinatio, I, d. 2, p. 2, q. 2, n. 93 (ed. Vaticana, II, 68, lin. 7-10) textus cancellatus.
  30. 1 Supra, p. 496, lin. 14-20.
  31. 2 Supra, pp. 496, lin. 21 - 497, lin. 2.
  32. 1 ‘Alii’ sunt Thomas Aquinas et Henricus Gandavensis, citati supra, p. 494, nota 1; alia ratio' est Scoti, citata supra, p. 488, lin. 11-15.
  33. 2 Supra, p. 488, lin. 16-23.
  34. 3 Supra, p. 489, lin. 2-16.
  35. 1 Supra, pp, 489, lin. 17 - 490, lin. 5.
  36. 1 Supra, p. 490, lin. 6-17.
  37. 2 cf. Henricus Gandavensis, Quodl.,XII, q. 5 (II, Parisiis 1518, f. 487 C-D); Thomas Aquinas, Summa theol., I, q. 82, a. 2; Godefridus de Fontibus, Quodl., VI, q. 9 (ed. M. DeWuif - J. Hoffmans, Les Philosophes Belges, III, 181).
  38. 1 Hic supra, lin. 7-11.
  39. 2 Aristot., Physica II, c. 5, t. 49 (196b 17-22).
  40. 3 Aristot., Metaph., IX, c. 5, t. 10 (1048a 5-9).
  41. 1 Damasc., De fide orthodoxa, II, c. 27 (PG 94, 962 A); versio Burgundionis, c. 41, n. 1 (ed. E. Buytaert, p. 153).
  42. 2 Anselmus, De casu diaboli, c. 12, n. 48 (PL 158, 344); De concordia praesc. Dei cum lib. arbitrio, cc. 12-13, nn. 133-134 (PL 158, 537-540).
  43. 1 Sent., IV, q. 14 D-H.
  44. 1 Supra, pp. 504, lin. 25 - 505, lin. 4.
  45. 2 Sent., IV, q. 14.
  46. 1 Sent., IV, q. 14 D.