Authors/Ockham/Scriptum in libros sententiarum/Book I/D2/Q3

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search



Latin English
ƿ [QUAESTIO III UTRUM ALIQUID REALE POSSIT DISTINGUI SECUNDUM RATIONEM AB ALIQUO REALI]
1 Ad evidentiam praedictorum quaero utrum aliquid reale possit distingui secundum rationem ab aliquo reali. Quod sic:
2 Secundum Philosophum, I Physicorum et in diversis locis[1] aliqua sunt idem subiecto et tamen non sunt idem ratione; aliqua autem sunt idem et subiecto et ratione. Igitur aliqua, quorum quodlibet est reale, sunt idem ratione, et per consequens eadem ratione aliqua realia possunt distingui ratione.
3 Ad oppositum:
4 ƿ Probatum est prius[2] quod sicut nulla ratio potest distingui realiter, ita nihil reale potest distingui ratione ab aliquo reali.
5 [RESPONSIO AUCTORIS]
6 Ad quaestionem respondeo, secundum praedicta in praecedenti quaestione[3], quod nihil reale potest distingui nec esse idem ratione cum aliquo reali, ita quod sicut distinctio rationis et identitas rationis se habent ad entia rationis, ita differentia realis et identitas realis se habent ad entia realia, et hoc forte non excludendo distinctionem formalem et identitatem ubi debet poni[4]. Ideo dico quod nulla res nec a se ipsa nec a quaeumque alia potest distingui vel esse eadem secundum rationem.
7 Hoc adhuc probo sic: si eadem res vel a se ipsa vel ab alia re differret ratione, hoc non esset nisi propter diversas rationes fabricatas circa eandem rem vel easdem res, vel quia aliter et aliter concipitur eadem res ab intellectu. Sed primum non sufficit, quia sicut intellectus potest formare diversas rationes circa eandem rem, ita causa realis potest formare diversas res realiter distinctas circa eandem rem; sed non obstante quod circa eandem rem et in eadem re fiant res diversae realiter distinctae nunquam dicetur ƿ quod illa res realiter distinguitur a se ipsa, sed quod praecise illae res factae vel aggregata ex illa una re et duabus rebus factis distinguuntur realiter; sicut si in lacte fiant albedo et dulcedo, nunquam propter hoc dicetur quod lac distinguitur a se ipso realiter, sed quod albedo distinguitur realiter a dulcedine, et aggregatum ex lacte et albedine distinguitur realiter ab aggregato ex lacte et dulcedine; sicut unum compositum ex hac materia et hac forma distinguitur realiter ab uno composito ex hac eadem materia et una alia forma, et nunquam vere dicetur quod haec materia distinguitur realiter a se ipsa. Igitur quantumcumque intellectus fabricet diversas rationes circa eandem rem nunquam dicetur quod haec res distinguitur ratione a se ipsa, sed quod haec ratio distinguitur ratione ab illa ratione, et quod aggregatum ex hac re et hac ratione distinguitur aliquo modo ratione ab aggregato ex hac re et illa ratione. Et ita nunquam aliqua res distinguitur a se ipsa ratione propter diversitatem rationum quae non sunt ipsa, sicut nec distinguitur realiter a se ipsa propter diversitatem rerum quarumcumque quae non sunt ipsa. Nec secundum sufficit, quia si aliqua res sit aliter et aliter conceptibilis, aut illud quod concipitur est idem omnibus modis sive concipiatur uno modo sive alio, ita quod illud quod est obiectum nullo modo - nec secundum rem nec secundum rationem - multiplicatur, quamvis ipsi modi concipiendi qui non sunt ipsa res concepta multiplicentur; aut ipsum ƿ obiectum aliquo modo multiplicatur saltem secundum rationem, ita quod sint plura obiecta formalia, secundum modum loquendi aliquorum[5]. Si primo modo, arguo sicut prius, quod ipsa res non distinguitur ratione a se ipsa, sed quod illi modi concipiendi, sive distinguantur realiter sive ratione, distinguuntur re vel ratione et ipsa res nullo modo.
8 Hoc confirmatur, quia sicut idem sine multiplicatione a parte obiecti potest aliter et aliter concipi ab intellectu, ita idem sine omni multiplicatione a parte obiecti potest aliter et aliter videri oculo corporali, et aliter et aliter audiri, et universaliter a quocumque sensu sentiri. Et eodem modo potest eadem res inanimata alteri rei inanimatae aliter et aliter approximari, et tamen propter istam alietatem non dicetur res distingui a se ipsa nec re nec ratione. Non re, certum est; nec ratione, quia etiam secundum istos[6] distinctio rationis non causatur nisi ab intellectu, igitur non a sensu nec ab aliqua re inanimata; igitur eodem modo propter hoc quod res aliter et aliter concipitur non dicetur ipsa res distingui nec re nec ratione. Si detur secundum, quod obiectum ipsum aliquo modo multiplicatur ita quod sint plura obiecta formalia: aut illa multitudo est ex natura rei aut tantum per actum intellectus. Si primo modo, igitur non distinguitur ratione sed ex natura rei. Si ƿ secundo modo, arguo sicut prius, quod per nullam operationem intdlectus - quam faciat quomodocumque, sive ratione sive realiter - potest eadem res ratione distingui a se ipsa.
9 Ideo dico quod excepta distinctione vel non-identitate formali quae est ex natura rei et quae est difficillima ad intelligendum et quae non est ponenda nisi ubi fides compellit[7], nihil distinguitur ab aliquo nisi sicut ens reale ab ente reali; et omnis talis distinctio est distinctio realis, nec plus dependet ab intellectu quam ipsa entitas dependet ab intellectu. Vel distinguitur sicut ens rationis ab ente rationis; et omnis talis distinctio est distinctio rationis, quae identitatem realem simpliciter excludit, sicut ens rationis non potest esse ens reale. Vel distinguitur sicut ens reale ab ente rationis vel e converso; et ista distinctio stricte et proprie nec est realis nec rationis, sicut nec ipsa distincta nec sunt entia realia nec entia rationis, sed est quasi media, quia unum extremum est ens reale et aliud est ens rationis; qualiter autem debeat vocari non curo ad praesens, quia hoc est in voluntate loquentium. Vel distinguitur sicut aggregatum ex re et ratione ab ente reali vel ente rationis, vel a consimih aggregato, et ista distinctio - sicut nec praecedens nec est proprie et stricte realis nec rationis, propter eandem ratioƿ nem. Et sicut dico de distinctione reali et rationis, eodem modo proportionaliter dico de identitate reali et rationis sibi opposita.
10 [INSTANTIAE]
11 Sed contra praedicta potest argui multipliciter, quod aliqua possunt esse eadem res et tamen distingui rationc. Et hoc probatur multipliciter:
12 Primo sic[8]: secundum Commentatorem, XII Metaphysicae, commento 39[9] : “In eis quae sunt forma non in materia, dispositio et dispositum reducuntur ad unum in esse et duo in consideratione”. Igitur dispositio et dispositum sunt unum in esse et per consequens sunt una res, et tamen sunt duo in consideratione, et per consequens si sint duo, sunt distincta et non nisi ratione; igitur aliqua duo distincta ratione sunt una res.
13 Praeterea, Commentator, ibidem[10]: “Intellectus est natus dividere adunata in esse in ea ex quibus componitur”. Igitur aliqua sunt unum in re et tamen intellectus dividit ea, quod non est possibile sine distinctione rationis; igitur etc.
14 Item, ibidem[11]: “Multiplicitas in Deo non est nisi in intellectu, non in esse”. Igitur in Deo sunt multa quae sunt unum in esse et tamen multa in intellectu.
15 ƿ Praeterea, IV Metaphysicae[12]: Ens et unum dicunt eandem rem, et tamen distinguuntur aliquo modo et non nisi ratione.
16 Eodem modo potest argui de vero et bono, de subiecto et passione[13].
17 Similiter, principium et finis in puncto aliquo modo distinguuntur, et sunt una res.
18 Similiter, currere et cursus sunt una res, et tamen aliquo modo distinguuntur.
19 Similiter, III Physicorum[14]: Actio et passio sunt unus motus, et tamen aliquo modo distinguuntur. Similiter, secundum Aristotelem et Commentatorem, I Physicorum[15]: Materia est eadem secundum substantiam et plura secundum esse.
20 Praeterea, ideae in mente divina realiter sunt ipsa divina essentia, et tamen distinguuntur, quia aliter non essent plures ideae, non magis quam plures essentiae.
21 Praeterea, quod idem possit differre a se ipso videtur, quia Sortes in foro distinguitur aliquo modo a Sorte in theatro. Similiter, secundum Porphyrium[16], Sortes puer differt a se ipso sene. Igitur eodem modo eadem res concepta sub una raƿ tione distinguitur a se ipsa concepta sub alia ratione, et non nisi ratione; igitur etc.
22 Praeterea, tertio, videtur quod aliquid distinguitur ab aliquo nec sicut res a re, nec sicut ens rationis ab ente rationis etc, quia tenebra distinguitur a luce et ab aliis rebus et tamen nullo praedictorum modorum. Similiter, negatio differt ab affirmatione et tamen nullo praedictorum modorum.
23 Quarto, videtur quod attributa divina sint ipsa divina essentia, et tamen - per praedicta - distinguuntur ratione, quia aliqua est perfectio simpliciter quae in quolibet melius est ipsum quam non ipsum[17]. Tunc quaero: aut ipsa perfectio simpliciter est omnibus modis divina essentia aut non. Si sic, igitur non esset nisi tantum una perfectio simpliciter; similiter, tunc nihil aliud esset dicere quod sapientia est perfectio simpliciter quam quod sapientia est divina essentia. Si autem non sunt idem omnibus modis - et non potest esse nisi divina essentia realiter, quia tunc esset aliqua perfectio simpliciter quae non esset realiter divina essentia igitur est aliquid quod est realiter divina essentia et tamen non est omnibus modis divina essentia; igitur distinguitur saltem ratione.
24 ƿ [RESPONSIO AD INSTANTIAS]
25 Ad primum istorum[18] dico quod intentio Commentatoris est quod possunt esse aliqua nomina vel conceptus quae differant sicut subiectum et praedicatum, quae nata sunt esse in intellectu obiective, quia solus intellectus potest facere propositionem praeter propositionem prolatam et scriptam et alias huiusmodi; et ita in intellectu distinguuntur, quae tamen reducuntur ad unum in esse, sicut duo signa reducuntur ad unum signatum, quae tamen non sunt realiter illud unum signatum. Ita in proposito: omnia praedicabilia de Deo non significant nisi praecise unum in Deo omnibus modis idem, quae tamen non sunt synonyma, quia habent distincta significata vel connotata non in Deo sed extra Deum. Et quod haec sit intentio Commentatoris patet, quia dicit ibidem[19]: “Sic est intelligendum cum dicimus ipsum, scilicet Deum, esse vivum et habentem vitam, scilicet idem in subiecto et duo secundum modum; non quia significant idem omnibus modis, sicut significant nomina synonyma, neque sicut principale et sumptum, quia sumptum significat illud quod significat principale et aliquid magis. Vita enim significat aliquid ƿ non in subiecto, vivum autem signiiicat aliquid in subiecto, scilicet formam in materia et habitum in subiecto. Hac igitur sunt dispositiones significationum nominum in eis quae sunt forma in materia”. Ex ista auctoritate patet quod loquitur de distinctione nominum significantium et identitate significati. Et vult dicere quod nomina significantia quaedam sunt nomina synonyma, qualiter non se habent nomina dicta de Deo quorum unum praedicatur de alio; quaedam sunt nomina se habentia sicut concretum et abstractum, quae si verificentur in rebus compositis, concretum significat illud quod significat abstractum et aliquid aliud realiter differens, sicut ponit ibidem exempla. Si autem praedicantur de Deo, non significant aliquid distinctum in Deo, et hoc est quod subdit ibidem dicens[20]: “Quando autem fuerit considerata dispositio et dispositum in eis quae non sunt in materia, reducuntur ad unam intentionem omnibus modis, et nullus modus est quo praedicatum distinguitur a subiecto extra intellectum, scilicet in essentia rei”. Ex ista auctoritate patet quod non intelligit aliquam distinctionem nisi inter praedicatum et subiectum; sed praedicatum et subiectum sunt nomina vel conceptus quidam qui non sunt realiter Deus; igitur nulla quae sunt realiter ipse Deus sunt distincta in intellectu. Et ideo dicit signanter quod ‘reducuntur ad unam intentionem omƿ nibus modis’, ita sicut signa reducuntur ad unum signatum omnibus modis, quod nec distinguuntur re nec ratione. Et ita per dispositionem et dispositum non intelligit Commentator aliquid in Deo realiter, sed praedicatum et subiectum quae supponunt vere et proprie pro Deo.
26 Si dicatur quod secundum Commentatorem, ibidem[21], dispositio et dispositum non sunt nomina synonyma, igitur quamvis haec nomina ‘vivum’ et ‘vita’ et huiusmodi, quae sunt communia rebus creatis in quibus est distinctio realis importata per concretum et abstractum, propter talem distinctionem non essent nomina synonyma, tamen ista nomina ‘Deus’ et ‘deitas’ erunt synonyma, quia nulla penitus distinctio importatur per ista nomina nisi sit aliqua non-identitas in Deo:
27 Praeterea, ibidem[22]: “Essentia si fuerit accepta secundum quod est posita et fuerit disposita aliqua dispositione, tunc dispositio et dispositum unum erit in praedicatione et duo in intentione, quia praedicatum differt a subiecto”. Sed tamen secundum eum, ibidem[23], aliter est in Deo et in rebus compositis. Et cum praedicatum aequaliter differt a subiecto in una propositione et in alia, si praedicatum et subiectum sint praecise nomina vel conceptus, igitur oporteret secundum eum quod in ipsa re aliter sit ƿ distinctio in rebus separatis a materia et in rebus compositis, ita quod in separatis sit tantum distinctio rationis et in aliis distinctio realis:
28 Praeterea, ibidem[24]: “Cum intellectus componit aliquam propositionem ex dispositione et disposito in talibus rebus”, scilicet separatis a materia, “tunc non intelligit ex eis nomina synonyma ita quod propositio sit secundum nomen non secundum intentionem, sed intelligit ea esse differentia secundum assimilationem, secundum quod in talibus accipit duo quorum proportio ad invicem alterius ad alterum sit sicut proportio praedicati ad subiectum”:
29 Ad primum istorum[25] potest dici uno modo quod illa nomina quae habemus de Deo, scilicet Deus et deitas, non sunt synonyma, quia nomina aliqua sunt quibus correspondent aliqui conceptus simplices vel aliquis conceptus simplex. Et si idem conceptus simplex correspondeat, possunt dici nomina synonyma. Aliquibus autem nominibus correspondent compositi conceptus, et talia nomina non oportet quod sint synonyma, et hoc propter distinctionem repertam in illis conceptibus compositis cuius una pars potest alicui competere cui alia pars non competit. Et ita est de Deo et deitate: secundum enim quod a nobis imponuntur, ƿ eis correspondent duo conceptus compositi proprii deo, quia nullus conceptus simplex nobis possibilis est proprius Deo, et una pars illius conceptus competit alicui cui alia pars non potest competere. Sicut Deus dicit aliquod ens intellectuale vel intelligens et sic de aliis quae competunt Deo, ita quod quodlibet est in plus et totum in aequale[26]; deitas autem dicit omnia illa magis in abstracto, et de illis aliquod abstractum competit alicui cui non competit concretum et e converso, (§ ut descriptio exprimens quid nominis deitatis sit ista: ens quod est sapientia, bonitas et huiusmodi §). Aliter potest dici secundum ultimam auctoritatem allegatam[27], quod talia nomina quae imponuntur secundum assimilationem concreti et abstracti ubi significant realiter distincta non sunt nomina synonyma, quia praecise imponuntur secundum assimilationem istorum quae non sunt nomina synonyma. Et hoc est quod dicit[28], “quod in talibus accipit duo”, scilicet nomina, “quorum proportio ad invicem alterius ad alterum est sicut proportio praedicati ad subiectum”. Et quomodo hoc sit intelligendum subdit dicens[29]: “Intellectus enim potest intelligere ƿ idem his duobus modis secundum similitudinem ad propositionem categoricam in rebus compositis sicut intelligit multa secundum similitudinem”, hoc est, intellectus potest formare duos conceptus in quibus quasi intelligitur Deus, quia aliter a nobis non potest intelligi, et hoc secundum similitudinem ad duos conceptus, quorum unus est concretus et alius abstractus, formatos de re composita, ita quod nisi inveniret in rebus compositis concretum et abstractum distingui quoad signatum, non formaret tales conceptus de Deo nec imponeret talia nomina nisi sicut nomina synonyma. Et ratio huius potest esse quia aliquis potest scire significatum utriusque vocabuli et tamen ignorare utrum unum praedicetur de reliquo, sicut aliquis ignorans utrum ens simpliciter primum sit simplex vel compositum potest scire quid intelligitur per hoc nomen ‘deitas’ et etiam quid intelligitur per hoc nomen ‘Deus’ et tamen dubitare an deitas sit Deus, sicut potest dubitare an albedo sit alba. Sic etiam potest aliquis scire quid importatur per hoc nomen ‘intellectio angelica’ et quid importatur per hoc nomen ‘intelligentia’, et tamen cum hoc ignorare an intelligentia sit intellectio, quia philosophi[30] posuerunt quod sic, quod tamen secundum rei veritatem est simpliciter falsum. Et ideo talia nomina taliter disposita non sunt nomina synonyma, quia de nominibus synonymis non potest sciri quid significant et tamen ignorare utrum unum vere praedicetur de reliquo; patet inductive.
30 ƿ (§ Verumtamen sciendum quod synonyma sunt duplicia[31]. Quaedam sunt synonyma quia simpliciter idem significant et connotant, ita quod nihil significatur nec connotatur per unum quin eodem modo significatur et connotatur seu consignificatur per reliquum, et sic apud Philosophum[32] deitas et Deus, homo et humanitas, et multa talia sunt synonyma; sed sic non accipio hic synonyma, quamvis alibi[33] sic accipiam. Aliter dicuntur aliqua synonyma primo modo, et praeter hoc tam imponentes quam utentes omnes postea intendunt quod simpliciter idem significant et connotant modo praedicto; et isto modo homo et humanitas, Deus et deitas non sunt synonyma, et hoc quia ƿ relinquunt in dubio quantum est ex impositione istorum nominum an haec sit vera homo est humanitas’ vel falsa, et ita de aliis §).
31 Ad secundum[34] patet quod illa essentia non potest aliter disponi nisi sicut illud de quo aliquid praedicatur disponitur ipso praedicato vel illud pro quo aliquod subiectum supponit disponitur ipso praedicato. Et tunc dico quod dispositio et dispositum erunt unum in praedicatione, hoc est dictu, pro eodem simpliciter supponent, et tamen erunt duo intentione, quia illa se ipsis erunt duo formaliter, quomodo subiectum et praedicatum sunt duo, ita quod nunquam formaliter et realiter sunt unum sed supponent pro uno, sicut haec vox ‘homo’ et haec vox ‘risibilis’ sunt unum in praedicatione, hoc est, non sunt una res realiter sed in illa praedicatione supponunt pro una re realiter. Et quando dicitur, secundum ipsum[35], quod aliter est in rebus abstractis et compositis, dico quod verum est quantum ad illud pro quo termini supponunt.
32 Ad aliud[36] patet quomodo talis propositio est non tantum secundum nomen, scilicet synonymum, sed secundum intentionem et assimilationem, modo declarato[37]. Ad secundum principale[38] dico quod adunata in re sunt aliqua multa distincta realiter, facientia tamen unum in ƿ re, sicut se habent materia et forma, subiectum et accidens, et huiusmodi; et de talibus verum est quod intellectus potest separare vel dividere ea, hoc est, potest intelligere unum non intelligendo reliquum, quamvis unum non sit in re sine reliquo, vel, secundum intentionem Commentatoris, aliquando unum non possit esse sine reliquo, et de talibus loquitur Commentator. Unde dicit[39]: “Intellectus natus est dividere adunata in esse - id est quae faciunt unum in esse sive in re - in ea ex quibus componitur, quamvis non dividantur in esse; sicut dividit materiam a forma et formam a composito ex materia et forma”. Intelligit igitur tantum de rebus distinctis, et hoc est bene possibile. Quod tamen a et b sunt una res, et a non distinguatur realiter a b, et tamen quod intellectus dividat a a b, intelligendo a non intelligendo b, vel e converso, est impossibile.
33 Ad tertium[40] dico quod multiplicitatem esse in Deo potest intelligi multipliciter: vel quod sit in Deo realiter et subiective aliqua multiphcitas, et hoc est impossibile secundum intentionem Commentatoris; aut quod sit multiplicitas in Deo per praedicationem, quia ‘esse in’ uno modo, secundum Damascenum in Logica sua[41], est ‘dici de’, et isto modo multiplicitas est in Deo, hoc est, sunt multa praedicabilia de Deo. Et ideo sunt tantum in intellectu, scilicet obiective (§ secundum unam opiƿ nionem[42], vel subiective secundum aliam, §) et non in deo, scilicet realiter et subiective.
34 Ad aliud[43] quod ens et unum, si supponant personaliter, potius sunt una res et una natura quam dicant eandem naturam; et si sic supponant,non aliter distinguuntur ens et unum quam ens et ens, unum et unum. Si autem supponant simpliciter vel materialiter, sic non sunt una res nec una natura, sed dicunt eandem naturam et distinguuntur inter se sicut duo conceptus vel duo nomina quae non sunt synonyma, quia aliter et aliter significant eandem rem et naturam, modo prius exposito[44]. Et hoc est quod dicit Commentator, IV Metaphysicae, commento 3[45], quod “necesse est ut ens et unum significent eandem naturam, non diversas naturas”. Et post subdit dicens: “quod significant unam essentiam sed modis diversis”. Et post subdit: “dicere ‘iste homo’ significat unum hominem per consignificationem, et cum propalatur hoc nomen ‘unum’ non erit differentia inter duas significationes nisi quia in illo significatur unum per consignificationem, et in hoc per propalationem”. Ecce quod intelligit de nominibus, quod significant eandem naturam, non quod sint eadem natura; qualiter autem non sint nomina synonyma potest patere ex dictis in praecedentibus quaestionibus et partim ex ista quaestione[46].
35 ƿ Per idem dico ad illud de vero et bono[47], (§ quod si in ista propositione ‘bonum et verum sunt idem realiter’ termini supponant personaliter est propositio vera; si supponant simpliciter, est simpliciter falsa. §)
36 Per idem ad illud de principio et fine in puncto[48], quod principium et finis, si supponant personaliter, hoc est, pro illo quod realiter est principium et finis, nullo modo distinguuntur in re nec ratione; si autem supponant pro conceptibus vel nominibus, hoc est, simpliciter vel materialiter, sic distinguuntur, nec sunt una res sic accepta sed significant eandem rem, et ideo de eadem re verificantur; connotant tamen distinctas res, scilicet distinctas medietates. Hoc dictum sit si punctus sit alia res a linea sicut communiter ponitur, de quo alias[49].
37 Ad aliud de currere et cursu[50] per idem, quod si supponant personaliter potest aliquo modo concedi quod sunt una res; nec ratione distinguuntur nec aliquo modo distinguuntur, non plus quam currere et currere vel cursus et cursus. Si autem supponant simpliciter vel materialiter, sic non sunt una res sed significant eandem rem et distinguuntur inter se, nec unum realiter nec secundum rationem est idem alteri, non plus quam Sortes est idem Platoni.
38 ƿ Ad aliud de actione et passione alias patebit[51]. Ad aliud[52] dico, sicut patebit alias, quod ideae in mente divina non sunt realiter ipsa divina essentia.
39 Ad aliud[53] dico quod nihil differt a se ipso, et ideo de virtute sermonis non debet concedi quod Sortes in foro differt a se ipso in theatro vel in choro, quia sive Sortes sit in foro sive in choro, cum non sit simul in utroque, est falsa implicatio si utrumque remaneat affirmatum. Si autem secundum negatum sit, tunc si Sortes sit in foro erit haec vera ‘Sortes in foro differt a Sorte in choro’, quia valet istam ‘Sortes in foro non est Sortes in choro, quia non est in choro’. Et verum est tunc quod Sortes in foro non est realiter Sortes in choro; sed ex hoc non sequitur quod idem differt a se ipso nisi idem esset Sortes in foro et Sortes in choro. Eodem modo, non est dicendum quod lac album distinguitur a lacte dulci. Tamen pro intentione loquentium[54] dico quod intendebant non quod tales propositiones de virtute sermonis sunt verae, sed quia per ista nomina importantur aliqua diversa. Et certum est quod chorus et forum distinguuntur realiter. Et eodem modo, si auctores dicant tales propositiones ‘lac album et lac dulce distinguuntur’, intelligendum est quod intelligunt quod ista nomina important aliqua distincta, quia important albedinem et ƿ dulcedinem. Aliter possimt intelligere quod illa aggregata distinguuntur, sed hoc non est de virtute sermonis, quia de virtute sermonis ‘lac album’ - et maxime in tali propositione - non habet suppositionem pro aggregato tali sed praecise pro subiecto.
40 Et si dicatur quod tunc pro eodem supponerent lac et lac album, et per consequens idem esset dicere ‘lac album est substantia’ et ‘lac est substantia’:
41 Praeterea, haec est vera ‘lac album est aggregatum per accidens’; aut igitur ly lac habet suppositionem simplicem aut personalem aut materialem. Non simplicem nec materialem, quia nec conceptus nec illa vox est aggregatum per accidens ex subiecto et accidente; igitur habet suppositionem personalem; igitur quando supponit personaliter, supponit pro tali aggregato:
42 Ad primum istorum dico quod quamvis supponant pro eodem, quia tamen non necessario supponunt pro omni eodem, et quia aliquid importatur per unum - quamvis pro illo non supponat - quod non importatur per reliquum, ideo magna est diversitas ponendo unum vel reliquum.
43 Ad secundum respondeo quod haec propositio ‘lac album est aggregatum per accidens ex subiecto et accidente’ non est vera de virtute sermonis, quia talia non habent de virtute vocis supponere nisi praecise pro subiecto, quia si possent supponere pro aggregato, tunc sequeretur lac album est aggregatum per accidens, igitur lac est aggregatum per accidens’, quia omne lac album est lac. Et tunc arguatur in tertia figura sic: lac album est ƿ aggregatum per accidens; omne lac album est lac; igitur lac est aggregatum per accidens’. Conclusio est falsa, et non minor, igitur maior.
44 Item, quando supponit terminus personaliter, particularis et indefinita convertuntur, igitur ista convertuntur ‘aliquod lac album est aggregatum per accidens’, et ‘lac album est aggregatum per accidens’; sed ista est falsa ‘aliquod lac album est aggregatum per accidens’, igitur et reliqua. Ex isto patet quod talium terminorum ‘homo albus’, ‘lac album’ et huiusmodi non sunt aliqua supposita per se, puta talia ‘iste homo albus’, ‘hoc lac album’ et huiusmodi, et aliqua per accidens, puta ‘Sortes’ et ‘Plato’ et huiusmodi, quia terminus supponens personaliter, si sit communis, supponit pro suis suppositis, sed iste terminus ‘homo albus’ non supponit nisi pro Sorte et Platone et huiusmodi, igitur non habet alia supposita.
45 (§ Sciendum est tamen quod ‘per se suppositum’ dupliciter accipitur. Uno modo pro aliquo per se contento sub aliquo communi, quod commune vere praedicatur de pronomine demonstrante praecise illud suppositum, sicut Sortes continetur sub homine, et de pronomine demonstrante praecise Sortem vere praedicatur homo, nam haec est vera ‘hic est homo’, demonstrando Sortem. Et isto modo talis terminus ‘homo albus’ sive ‘album’ et huiusmodi non habent supposita nisi ipsa subiecta, et non habent talia duplicia supposita, scilicet aliqua per se et aliqua per accidens. Et sic loquor hic de supposito per se et per accidens. Aliter dicitur ƿ suppositum per se alicuius, quando scilicet de tali supponente personaliter verificatur illud commune, et illud inferius significat aliquid de significatis illius communis - et non omnia si illud commune significet plura - et etiam connotat aliquid connotatum per illud commune, et si illud commune connotat plura diversis modis, quod potest sciri per definitionem exprimentem quid nominis ipsius, quod illud inferius eisdem modis connotet illa plura connotata, quamvis non semper oporteat quod connotet omnia connotata; et tamen de pronomine demonstrante illud non praedicatur illud commune. Et sic iste terminus ‘hoc album’ est per se suppositum albi et non iste terminus ‘Sortes’, quia iste terminus ‘hoc album’ connotat et significat sicut iste terminus ‘album’ et tamen haec est falsa ‘hoc est album’ demonstrando istum terminum ‘hoc album’, quia iste terminus non est albus. Et isto modo dixi alias[55] posse salvari ‘per se primo modo’ in multis propositionibus. Et sic potest concedi quod terminus communis habet aliqua supposita per se et aliqua per accidens; sed hoc nihil est ad propositum nostrum hic§).
46 Similiter, sequeretur ‘homo albus est aggregatum per accidens, igitur homo est aggregatum per accidens’, per illam regulam[56] ‘a determinabili sumpto cum determinatione non distrahente nec diminuente ad ipsum determinabile per se sumptum ƿ est consequentia bona’; et hoc quando termini habent suppositionem personalem et arguitur affirmative, quia si habeant aliam suppositionem vel arguatur negative, non oportet quod sequatur. Dico tamen pro intentione loquentium[57] quod tales conceduntur non de virtute sermonis, sed quia termini important aliqua duo quae per accidens aggregantur et ex usu loquentium supponunt pro talibus aggregatis per accidens, (§ quamvis non de virtute sermonis §). Et isto modo intelligendo possunt tales concedi: lac album distinguitur a lacte dulci, lac album non est lac dulce, immo lac album non est dulce nec lac. Et ita patet manifeste quod talibus concessis sub isto intellectu nunquam sequitur idem differre a se, sed quod duo diversa realiter distinguuntur. Et sub isto intellectu intelligit Porphyrius quod Sortes puer differt a se sene[58], quia scilicet aliquam diversitatem habet quando est puer et quando est senex, et ita tota vel aggregata distinguuntur et non idem a se. Eodem modo dico quod omnes tales propositiones (eadem res concepta sub ratione una distinguitur a se ipsa concepta sub alia ratione’, ‘res sic concepta distinguitur a se ipsa aliter concepta’, et universaliter omnes tales simpliciter falsae sunt de virtute sermonis. Ad aliud[59] patet super Prologum[60] quomodo tenebra et privatio, et universaliter negatio, distinguuntur a rebus positivis, ƿ quia scilicet sunt conceptus distincti, ipsamet positiva et nihil aliud importantes.
47 Ad ultimum[61] dico quod ‘perfectio simpliciter’ dupliciter accipitur. Uno modo proprie pro aliqua una re perfecta nullam includente imperfectionem essentialiter, nec necessario aliquam imperfectionem annexam habente; et isto modo nulla est perfectio simpliciter’ nisi essentia divina. Nec sic aliqua ‘perfectio simpliciter’ potest competere alicui creaturae, quia talis perfectio simpliciter’ unica est omni creaturae repugnans. Aliter accipitur perfectio simpliciter’ large et improprie pro omni conceptu ad quem consequentia formali non sequitur illud esse imperfectum de quo illud verificatur; sicut non sequitur formaliter a est sapiens, igitur a est imperfectum; nec sequitur a est bonum, igitur a est imperfectum, et sic de multis talibus. Et tales ‘perfectiones simpliciter’ sunt multae et sunt attributa divina et possunt competere creaturae et sunt conceptus quidam communes Deo et creaturae. Et sic intelligit Anselmus[62] quod ‘in quolibet est melius ipsum quam non ipsum’, quia scilicet ex tali non sequitur formaliter illud esse imperfectum de quo verificatur, et ex quo libet sibi incompossibili sequitur formaliter ipsum esse imperfectum. Sicut ex hoc quod a est sapiens non sequitur formaliter quod a est imperfectum, et ex quolibet cui repugnat formaliter esse sapiens sequitur formaliter ipsum esse imperfectum de quo verificatur, et ita aliquid esse melius.
48 ƿ Ad argumentum principale[63] dico quod Philosophus non accipit ‘esse unum ratione vel ‘distingui ratione’, sicut modo loquimur in proposito, sed illa dicit esse unum ratione quae habent unam rationem, hoc est, unam definitionem exprimentem quid nominis, et illa distinguuntur ratione quae non habent unam definitionem; et ita talia verba nihil sunt ad propositum.


Notes

  1. 1 Aristot., Physica, I, c. 7, t. 60 (190a 15-18); Topica, I, c. 7 (103a 6-39).
  2. 1 In praecedenti quaestione, supra, p. 56.
  3. 2 Ibidem.
  4. 3 Scilicet inter essentiam divinam et relationes, ut dictum est in quaestione prima, supra, pp. 14ss.
  5. 1 Cf. Scotus, Ordinatio, I, d. 2, p. 2, qq. 1-4, nn. 391-393 (ed. Vaticana, II, 350ss.).
  6. 2 Cf. Scotus, loco cit., n. 395 (ed. Vaticana, II, 352s.); Godefridus de Fontibus, Quodl., VII, q. 1 (ed. cit., 266).
  7. 1 Videsis q. 1, supra, pp. 17ss., et Scotum, loco cit., nn. 388-410 (ed. Vaticana, II, 349-361).
  8. 1 Sic arguit Godefridus de Fontibus, Quodl., VII, q. 1 (ed. Cit., 276).
  9. 2 Averroes, In Aristot. Metaph., XII, t. 39 (ed. Iuntina, VIII, f. 151vb).
  10. 3 Averroes, ibidem; apud Godefridum, loco cit.
  11. 4 Averroes, ibidem; cf. Godefridus, loco cit.
  12. l Aristot., Metaph., IV, c. 2, t. 3 (1003b 22-23).
  13. 2 cf. Godefridus, loco cit., p. 269.
  14. 3 Aristot., Physica, III, c. 1, t. 8 (201 a 19-23); eandem auctoritatem adducit pro se Thomas Aquinas, Summa theol., I, q. 28, a. 3, ad 1.
  15. 4 Aristot., Physica, I, c. 7, tt. 57-70 (189b 30 - 191a 22); Averroes, in hunc locum (ed. Iuntina, IV, 17ra-20ra).
  16. 5 Porphyrius, Liber Praedicabilium, cap. ‘De differentia’ (versio Boethii, PL 64, 115 D).
  17. 1. Cf Anselmus, Monologion, c. 15 (PL 158, 163)
  18. 1 Supra, p. 79, lin. 7-13.
  19. 2 Averroes, In Aristot. Metaph., XII, t. 39 (ed. Iuntina, VIII, f. 151 v).
  20. 1. Averroes, loco cit. (ed. Iuntina, VIII, f. 151vb).
  21. 1 Averroes, ibidem.
  22. 2 Averroes, ibidem.
  23. 3 Averroes, ibidem.
  24. 1 Averroes, ibidem.
  25. 2 Supra, p. 84, lin. 6-12.
  26. 1 Cf. Damascenus, Dialectica, c. 7: “Omnis praedicatio vel in plus fit vel in aequale; in minus autem nequaquam” (versio Roberti Grossatesta, ed. O. A. Colligan, p. 8); alias c. 15 (PG 94, 578 C).
  27. 2 Vide supra, p. 84, notam 1.
  28. 3 Averroes, loco cit.
  29. 4 Averroes, ibidem.
  30. 1 Cf. Averroes,/”Aristot. Metaph., XII, t. 51 (ed. Iuntina, VIII, f. 158ra).
  31. 1 Cf. Guillelmus de Ockham, Sent., III, q. 1 BB.
  32. 2 Cf. Aristot., Topica, VI, c. 10: “Synonyma enim sunt quorum una est secundum nomen definitio” (148a 14-25); Cf. Guillelmus de Ockham, Summa Logicae, p. I, c. 6: “Et dico quod concretum et abstractum sunt synonyma; sicut secundum intentionem Philosophi ista nomina sunt synonyma: Deus et Deitas, homo et humanitas, animal et animalitas” (ed. Ph. Boehner, p. 19).
  33. 3 Cf. Guillelmus de Ockham, Summa Logicae, p. I, c. 6: “Sed ne in aequivoco procedatur, sciendum est quod hoc nomen ‘synonymum’ dupliciter accipitur, scilicet stricte et large. Stricte dicuntur illa synonyma quibus omnes utentes intendunt uti simpliciter pro eodem; et sic non lo- quor hic de synonymis. Large dicuntur illa synonyma quae simpliciter significant idem omnibus modis, ita quod nihil aliquo modo significatur per unum quin per reliquum eodem modo significetur, quamvis non omnes utentes credant ipsa idem significare, sed decepti existimant aliquid significari per unum quod non significatur per reliquum; sicut si aliqui existi- marent quod hoc nomen ‘Deus’ importaret unum totum et ‘Deitas’ partem eius. Isto secundo modo intendo uti in isto capitulo et in multis aliis hoc nomine ‘synonyma’ (ed. cit., p. 19).
  34. 1 Supra, pp. 84, hn. 14 - 85, lin. 3.
  35. 2 Scilicet secundum Averroem, citatum supra, p. 84, nota 2.
  36. 3 Supra, p. 85, lin. 4-10.
  37. 4 Supra, pp. 82s.
  38. 5 Supra, p. 79, lin. 14-17.
  39. 1 Supra, p. 79, nota 3.
  40. 2 Supra, p. 79, lin. 18-20.
  41. 3 Non invenimus.
  42. 1 Has opiniones videsis infra, d. 2, q. 8 (pp. 266-292).
  43. 2 Supra, p. 79, lin.1-2.
  44. 3 Supra, pp. 86s.
  45. 4 Averroes, In Aristot. Metaph., IV, t. 3 (ed. Iuntina, VIII, f. 32r), ubi et sententiae quae sequuntur.
  46. 5 Supra, pp. 23, 82-87.
  47. 1 Supra, p. 80, lin. 3-4.
  48. 2 Supra, p. 80, lin. 5-6.
  49. 3 cf. Guillelmus de Ockham, Sent.9 I, d. 30, q. 2 C.
  50. 4 Supra, p. 80, lin. 7-8.
  51. 1 Supra, p. 80, lin. 9-12; cf. Guillelmus de Ockham, Sent., I, d. 30, q. 2 C.
  52. 2 Supra, p. 80, lin. 13-15; cf. Guillelmus de Ockham, Sent., I, d. 35, q. 5 E.
  53. 3 Supra, pp. 80, lin. 16 - 81, lin. 2.
  54. 4 Cf. Averroes, In Aristol. Metaph., IV, t. 3 (ed. Iuntina, VIII, 32r).
  55. 1 Cf. Guillelmus de Ockham, Summa Logicae, p. 1, c. 19: “Unde apud antiquos, sicut puerulus didici, supposita termini communis duplicia sunt, scilicet per se et per accidens. Sicut istius termini ‘album’ supposita per se sunt hoc album, illud album, supposita per accidens sunt Sortes et Plato et iste asinus” (ed. Ph. Boehner, p. 60).
  56. 2 Cf. Guillelmus de Ockham, Summa Logicae, p. 3, c. 6 (ed. Venetiis 1508, f. 75vb). [? p.1 c. 16
  57. 1 Cf. supra, p. 93, nota 4.
  58. 2 Supra, p. 80, lin. 18-19.
  59. 3 Supra, p. 81, lin. 3-7.
  60. 4 Guillelmus de Ockham, Scriptum in I Sent., Prol., q. 3 (Opera Theologica I, St. Bonaventure, N. Y. 1967, 140).
  61. 1 Supra, p. 81, lin. 8-19.
  62. 2 Vide supra, p. 81, notam 1.
  63. 1 Supra, p. 74, lin. 15-19.