Authors/Ockham/Scriptum in libros sententiarum/Book I/D2/Q4

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search



Latin English
[QUAESTIO IV UTRUM UNIVERSALE SIT VERA RES EXTRA ANIMAM]
1 Circa identitatem et distinctionem Dei a creatura est quaerendum an Deo et creaturae sit aliquid commune univocum praedicabile essentialiter de utroque. Sed quia ista quaestio et multa dicta et dicenda in quaestionibus sequentibus dependent ex notitia naturae univoci et universalis, ideo ad evidentiam dictorum et dicendorum quaeram primo aliquas quaestiones de natura universalis et univoci.
2 Circa quod Primo quaero utrum illud quod immediate et proximo denominatur ab intentione universalis et univoci sit aliqua vera res extra animam, intrinseca et essentialis illis quibus est commune et univocum, distincta realiter ab illis. Quod sic:
3 Primo, quod sit vera res, essentialis et intrinseca illis quibus est communis, quia secundum Commentatorem, V Meƿ taphysicae, commento 7[1], “isti duo homines, universalis et particularis, scilicet cui accidit musica, sunt unum essentialiter”. Sed illud quod est unum essentialiter cum aliquo ente reali extra animam est vera res et essentialis tali rei; igitur homo universalis est vera res extra animam et essentialis illis quibus est communis.
4 Secundo, quod sit res distincta realiter videtur, quia impossibile est eandem rem esse corruptibilem et incorruptibilem; sed universalia sunt incorruptibilia et illa quibus sunt communia sunt corruptibilia; igitur non sunt eadem res cum singularibus. Ad oppositum: Commentator, XII Metaphysicae, commento 22[2]: “Unum et ens sunt ex rebus universalibus, quae non habent esse extra animam”. Igitur secundum eum universalia non habent esse extra animam; sed nihil quod non habet esse extra animam est idem realiter cum ente extra animam; igitur etc.
5 [OPINIO DOCTORT SUBTILI IMPOSITA]
6 Ad istam quaestionem est una opinio[3] quod quodlibet universale univocum est quaedam res exsistens extra animam realiter in quolibet singulari et de essentia cuiuslibet singularis, ƿ distincta realiter a quolibet singulari et a quolibet alio universali, ita quod homo universalis est una vera res extra animam exsistens realiter in quolibet homine, et distinguitur realiter a quolibet homine et ab animali universali et a substantia universali; et sic de omnibus generibus et speciebus sive subalternis sive non subalternis. Et ita secundum istam opinionem quot sunt universalia praedicabilia in quid et per se primo modo de aliquo singulari per se in genere tot sunt in eo res realiter distinctae quarum quaelibet realiter distinguitur ab alia et ab illo singulari, et omnes illae res in se nullo modo multiplicatae, quantumcumque singularia multiplicentur, sunt in quolibet individuo eiusdem speciei.
7 Pro ista opinione arguitur multipliciter. Primo per rationes. Primo sic[4]: definitio primo est substantiae, secundario accidentis, secundum Philosophum, VII Metaphysicae[5]; sed definitio non est primo substantiae singularis, secundum ipsum ibidem[6]; igitur est alia substantia a singulari, quae est primo definibilis; sed illa non est separata a sensibilibus, ƿ quia talis non est definibilis, secundum ipsum Philosophum ibidem; igitur est de essentia singularis.
8 Hoc confirmatur, quia aliquid in genere substantiae est definibile secundum omnes, sed individuum non est definibile, quia si sic, quaero quid poncretur in eius definitione? Non nisi substantia, secundum Philosophum, VII Metaphysicae[7]; ergo aliqua substantia poneretur in eius definitione; sed non substantia singularis, quia aut ipsamet substantia singularis definibilis, quod est impossibile, quia idem non definit se, nec alia, quia nulla substantia singularis vere praedicatur de alia substantia singulari; igitur oportet quod aliqua substantia universalis ponatur in eius definitione, et per consequens habetur propositum.
9 Confirmatur, quia substantia definitur definitione proprie dicta, quae est data per genus et differentiam; tunc quaero: aut genus est res aut intentio? Si res et non singularis res, quia nullum singulare est genus, igitur est res universalis et est de essentia speciei definitae, quia aliter illa species definiretur per additamentum, quia per aliquid quod esset extra essentiam suam; igitur praeter rem singularem est aliqua alia res universalis de essentia ipsius rei singularis. Si autem genus et differentia sint quaedam intentiones, contra: substantia non definitur nisi ƿ per substantias, secundum Philosophum, VII Metaphysicae[8]; igitur genus et differentia sunt substantiae. Similiter, tunc substantia definiretur per additamentum, quia per intentiones quae non sunt de essentia rei.
10 Tertio confirmatur, quia definitio vere praedicatur primo de definito, sed non praedicatur primo de aliquo individuo, quia tunc de nullo alio ab individuo praedicaretur; nec praedicatur primo de aliquo extrinseco ipsi individuo, quia nihil tale est vere animal rationale; igitur praedicatur per se de aliquo quod non est aliquod individuum, est tamen intrinsecum cuilibet individuo; sed nihil est tale nisi res universalis distincta realiter ab individuo et intrinseca sibi.
11 Secundo arguitur sic: scientia realis est de veris rebus extra animam, quia per hoc distinguitur scientia realis a scientia rationali; sed nulla scientia est primo de rebus singularibus; igitur sunt aliquae res extra animam praeter res singulares. Minor est manifesta secundum Philosophum, I Posteriorum[9] et VII Metaphysicae[10].
12 Tertio sic: haec vox ‘homo’ primo significat aliquam rem extra animam, quia omnis vox univoca habet primo unum significatum, quia per hoc distinguitur a voce aequivoca quae aeque primo plura significat; sed non primo significat aliquam ƿ intentionem, quia tunc esset nonien secundae intentionis. Similiter, tunc haec esset vera sine omni distinctione ‘intentio secunda est homo’, quia vox semper ex institutione sua habet supponere pro suo significato. Sed manifestum est quod ista vel est simpliciter falsa vel distinguenda; igitur haec vox ‘homo’ non significat primo intentionem, igitur significat aliquam rem extra animam, et non significat primo rem singularem, quia non prius significat unam quam aliam, igitur significat aliquam aliam rem a singulari, et non extrinsecam illi singulari; igitur etc.
13 Quarto sic; intellectus potest intelligere hominem non intelligendo aliquem hominem singularem; sed intelligendo hominem intelligit veram rem; igitur est aliqua vera res tunc intellecta, distincta a quolibet homine singulari.
14 Quinto sic[11]: primum obiectum adaequatum potentiae realis est vera res; sed primum obiectum adaequatum cuiuscumque potentiae - sive sensitivae sive intellectivae - non est aliqua res singularis, quia tunc nihil apprehenderetur ab illa potentia nisi illa res singularis vel sub ratione illius singularis, quorum utrumque est manifeste falsum; igitur aliqua alia res a re singulari est primum obiectum adaequatum potentiae realis. Maior est manifesta, maxime de potentia sensitiva, quia nihil est apprehensibile a potentia sensitiva nisi vera res; igitur nihil est obiectum - nec adaequatum nec non-adaequatum - nisi vera res.
15 ƿ Sexto sic: primum subiectum passionis realis est vera res; sed nulla res singularis est primum subiectum cuiuscumque passionis, quia tunc illa passio nulli competeret nisi illi de quo dicitur illa res singularis, secundum artem Philosophi, I Posteriorum[12], et per consequens non competeret alicui alteri rei singulari eiusdem rationis, quod est manifeste falsum; igitur passio realis primo competit alteri rei a re singulari. Maior patet, quia subiectum non est imperfectius sua passione; igitur si passio sit realis subiectum erit reale.
16 Confirmatur per Philosophum, II De anima[13]: Diaphaneitas inest aeri et aquae non per rationem aquae tantum, nec ratione aeris tantum, sed ratione naturae communis. Igitur illa natura est in utroque, igitur est aliqua natura communis in utroque differens ab utroque.
17 Secundo confirmatur, l De generatione[14]: Quando ex aere fit aqua manet eadem diaphaneitas secundum numerum. Et non ratione materiae, quia tunc semper maneret sicut materia semper manet, nec ratione formae singularis, quia nulla talis est eadem; igitur ratione formae communis; igitur est aliqua forma communis differens a qualibet forma singulari.
18 Septimo sic: agens naturale in agendo intendit veram rem; et non intendit rem singularem, quia qua ratione intenderet ƿ unam et aliam, cum aequaliter respiciat aliam quamlibet rem singularem eiusdem rationis sicut illam, et per consequens intenderet infinita, et ita frustraretur intentione sua cum nunquam possit producere infinita; igitur intendit aliquam rem distinctam a singularibus.
19 Octavo sic: aut genus generalissimum est vera res aut tantum conceptus mentis. Si sit vera res, et certum est quod nulla res singularis est generalissimum, quia nulla talis res singularis praedicatur de omnibus contentis sub genere generalissimo, de quibus tamen ipsum genus generalissimum vere praedicatur; igitur est alia res. Si sit conceptus mentis, igitur cum conceptus possint esse plures, sequeretur quod plura possent esse genera generalissima substantiae.
20 Item, nono, secundum Porphyrium[15]: “Collectivum multorum est species in unam naturam”; igitur species dicit unam naturam praeter illa multa collecta. Similiter, ibidem: “Participatione speciei plures homines sunt unus homo”; sed non sunt unus homo singularis; igitur est aliquis universalis praeter particulares.
21 Item, decimo, secundum Philosophum in Praedicamentis[16]: “Eorum quae sunt, quaedam dicuntur de subiecto et ƿ non sunt in subiecto”. Et talia non sunt accidentia, quia secundum ipsum, ibidem[17], accidentia sunt in subiecto. Igitur cum sint, sunt substantiae; sed non substantiae singulares, quia secundum ipsum, ibidem[18], illae “nec sunt in subiecto nec dicuntur de subiecto”; igitur etc.
22 Item undecimo, ibidem, cap. ‘De substantia’[19]: quaedam est substantia prima, et quaedam secunda. Substantiae primae sunt substantiae singulares; igitur praeter substantiam singularem est alia substantia quae est secunda substantia, scilicet genus vel species. Et confirmatur, quia ibidem[20] dicit quod substantiarum secundarum magis est substantia species quam genus. Igitur genera et species sunt substantiae, et non substantiae singulares, quia tunc essent substantiae primae; igitur sunt aliae.
23 Praeterea, duodecimo, I Perihermenias[21]: “Rerum quaedam sunt universales, quaedam particulares”. Sed unum dividentium non est reliquum; igitur res universales non sunt res particulares, nec e converso; igitur sunt aliae.
24 Decimo tertio sic: I Topicorum[22]: “Idem dicitur tripliciter: idem genere, idem specie, idem numero”. Ex hoc arguitur: hic est triplex identitas realis; sed identitas specifica non convenit primo individuo, nec identitas generis; igitur aliquibus aliis rebus.
25 ƿ [CONTRA OPINIONEM DOCTORI SUBTILI IMPOSITAM]
26 Ista opinio est simpliciter falsa et absurda, ideo arguo contra eam. Primo sic: nulla una res numero - non variata nec multiplicata - est in pluribus suppositis vel singularibus sensibilibus, nec etiam in quibuscumque individuis creatis simul et semel; sed talis res, si poneretur, esset una numero; igitur non esset in pluribus singularibus et de essentia illorum. Maior est manifesta, quia hoc est proprium soli divinae essentiae quod ipsa sine omni divisione et multiplicatione est in pluribus suppositis distinctis realiter. Minorem, quod talis res est una numero, probo sic: quandocumque sunt duae res aeque simplices realiter distinctae, quarum neutra maiorem pluralitatem rerum sibi intrinsecam includit quam alia, vel utraque illarum rerum est una numero vel neutra, quia non est maior ratio quod una illarum sit una numero quam alia. (§ Vel si una illarum includit maiorem pluralitatem quam alia, ita quod non sint aeque simplices, si illa quae maiorem pluralitatem includit et est minus simplex est una numero, illa quae minorem pluralitatem sibi intrinsecam includit et est magis simplex erit una numero§). Sed res universalis et singularis per te[23] sunt duae res distinctae realiter et aeque ƿ simplices, (§ vel res universalis est magis simplex, §) nec maiorem pluralitatem rerum intrinsecam sibi includit res universalis quam res singularis; igitur si res singularis est una numero, res universalis erit una numero. Prima pars minoris istius syllogismi, (§ scilicet quod res universalis et singularis sunt duae res distinctae realiter, §) est concessa ab opinione. Secundam partem, (§ scilicet quod res universalis non includit maiorem pluralitatem rerum quam res singularis, §) probo: quia si universalis res includit maiorem pluralitatem rerum sibi intrinsecam, aut igitur maiorem pluralitatem rerum universalium vel rerum singularium. Non rerum universalium, quia accipio unam illarum rerum universalium (§ inclusarum et quaero: §) aut includit maiorem pluralitatem quam res singularis aut non. Si sic, quaero de una illarum inclusarum sicut prius, et ita stabitur quod aliqua res universalis non includit maiorem pluralitatem rerum quam res singularis vel erit processus in iniinitum. Si non, igitur illa res universalis, quae non includit maiorem pluralitatem rerum, erit una numero sicut res singularis, et per consequens eadem ratione quaelibet alia res universalis erit una numero. Nec potest includere maiorem pluraliƿ tatem rerum singularium, quia tunc non distingueretur a rebus singularibus nisi sicut totum a parte, quod est impossibile, etiam secundum istos, quia secundum istos singulare includit essentialiter ipsum universale et aliquid plus, et per consequens singulare est totum et universale pars, secundum istos. Similiter, ex hoc sequitur propositum, quia si quaelibet pars sit una numero, totum erit unum numero.
27 Confirmatur, quia secundum istos, quidquid includitur in universali includitur in quolibet contento per se sub illo universali; igitur quidquid includitur essentialiter in homine includitur essentialiter in Sorte, quia quidquid est de essentia hominis est de essentia Sortis; igitur nunquam universale includit maiorem pluralitatem rerum (§ singularium nec universalium §) quam singulare, et per consequens est aeque simplex, et per consequens unum numero, si singulare sit unum numero.
28 Si dicatur quod includit multas res, non tamen tamquam sibi intrinsecas, et propter hoc non est una numero, contra: talis inclusio vel continentia non excludit unitatem numeralem; sic enim Deus et materia et quaelibet causa continet multas res realiter distinctas, et tamen quaelibet talis res est una numero.
29 Si dicatur quod illa res universalis est realiter communicabilis multis et est realiter in multis, non sic autem res singularis; et ideo quamvis non includat intrinsece maiorem pluralitatem rerum, non tamen est una numero sicut res singularis, contra: quaero, quomodo est communicabilis multis et quomodo est in multis? Aut per identitatem cum multis et per sui realem multiƿ plicationem praeter multiplicationem illorum in quibus est, aut ipsa in se non multiplicata nec variata communicatur multis et est in eis a quibus semper remanet realiter distincta. Si primo modo, igitur non est distincta a singularibus sed dicit ipsas res singulares, si communicatur eis per identitatem. Similiter, hic est oppositum in adiecto quod communicetur eis per identitatem, quia hoc est idem dicere quod ipsaemet res communicantur sibi ipsis. Similiter, si multiplicantur praeter multiplicationem individuorum, igitur realiter tot essent universalia quot singularia, et ita nullum illorum esset universale. Oppositum etiam istius dicunt[24], dicendo quod est simpliciter alia res non variata in se, exsistens tamen in multis realiter. Si dicatur secundo modo, (§ scilicet quod ipsa non variata in se nec multiplicata communicatur multis et distincta remanet realiter ab illis, §) talis communicabilitas vel exsistentia in multis non excludit unitatem numeralem; tum quia materia una numero est successive in diversis realiter, nec magis est una numero quia successive exsistens in diversis quam si simul sine variatione sui exsisteret in eisdem; tum quia si forma eadem perficeret simul plures materias non minus esset una numero; tum quia, secundum fictionem Commentatoris[25], quamvis intellectus possibilis sit in multis hominibus nihilominus est unus numero quia distinƿ guitur realiter a quocumque illorum, nec multiplicatur in se quamvis homines quibus unitur multiplicentur; igitur eodem modo, quamvis ille homo communis, qui ponitur distingui realiter, sit in multis hominibus singularibus a quorum quolibet distinguitur realiter, si tamen in se non multiplicetur, sed solum homines singulares in quibus est multiplicentur, erit simpliciter unus numero; tum quia essentia divina, quamvis communicetur distinctis suppositis etiam per identitatem, quia tamen ipsa in se non multiplicatur sed sola supposita quibus communicatur multiplicantur, est una numero; igitur multo fortius si iste homo communis communicetur multis ut sit in multis a quorum quolibet realiter distinguatur, si ipse tamen in se non multiplicetur sed solum multiplicentur homines singulares in quibus est, erit simpliciter unus numero.
30 Confirmatur ista ratio, quia omnis res faciens cum alia re numerum, ita quod sit verum dicere quod sunt multae res, vel erit una res numero vel multae res numero, quia impossibile est habere duas res vel tres res nisi sint multa quorum quodlibet sit unum numero. Sed per te res singularis et res universalis sunt multae res et plures; igitur res universalis vel est una res numero vel multae res numero, et quodcumque detur, habetur propositum.
31 Si dicatur quod maior non est universaliter vera quia unum numero - sicut nec numerus - non invenitur in oninibus rebus sed tantum in continuis, Contra: ista responsio concedit propositum, quia ita vere et proprie potest dici modo suo quod illa res universalis est una numero sicut quod essentia divina est una numero, et sicut intellectus possibilis qui fingitur a Comƿ mentatore est unus numero, et sicut quicumque angelus est unus numero, et anima intellectiva secundum rei veritatem est una numero; et ita per consequens, cum omnis res una numero sit vere res singularis, onmis res universalis erit vere res singularis. Tota ratio praecedens confirmatur sic: omnis res faciens numerum cum alia re realiter distincta est una res numero vel plures res numero; sed talis res universalis, si ponatur, vere facit numerum cum re singulari; igitur ipsa est una res numero vel plures res numero; sed non est plures res numero, quia tunc esset plura singularia, quia secundum istos et secundum veritatem omnis res una numero est singularis; igitur plures res numero sunt plura singularia; sed nulla res universalis est plura singularia secundum istos[26], quia secundum istos distinguitur realiter ab omnibus singularibus, igitur est una numero. Maior istius rationis est manifesta, quia omnes res facientes numerum sunt numeratae, et per consequens quaelibet illarum est una secundum numerum. Minor etiam est manifesta, quia per istos res singularis et res universalis sunt plures res realiter distinctae, sicut Sortes et illa universalis quam significat homo sunt plures res, et non infinitae, igitur finitae; igitur duae vel tres vel quattuor vel in aliquo certo numero; et non possunt dici nisi duae, certum est; patet inductive. Igitur hic sunt duae res tantum; igitur ita vere erit hic binarius sicut iste homo et iste angelus faciunt binarium; igitur ita vere utraque illarum rerum, demonƿ strando istam rem universalem et istam rem singularem, est una numero sicut tam iste homo quam iste angelus est unus numero.
32 (§ Item, confirmatur, quia duo universalia, scilicet homo universalis et angelus universalis, sunt se ipsis vel per aliqua intrinseca sibi duae res realiter distinctae et non sunt plures quam duae, igitur utraque illarum vere est una res et non plures, et per consequens utraque illarum est una numero.
33 Confirmantur omnia praedicta, quia quaero significatum istius vocabuli ‘unum numero’, et oportet dicere quod vel significat illud quod est unum et non plura, et tunc habetur propositum, quia quaelibet res universalis est una et non plures; vel significat illud quod est unum et non plura nec est in pluribus, et tunc intellectus quantumcumque esset unus et non plures, si tamen esset in pluribus, non esset unus numero; et similiter essentia divina, cum sit in pluribus, non esset una numero; et eodem modo, si haec forma esset in pluribus compositis per potentiam divinam non esset una numero; quae omnia falsa sunt. Vel oportet dicere quod significat illud quod est unum continuum et non plura continua, et tunc angelus non esset unus numero nec divina essentia nec aliqua anima intellectiva nec aliqua res simplex; quae absurda sunt. Et ita ex omnibus praedictis patet manifeste quod si sit talis res universalis, ipsa vere erit una numero, sicut angelus vel anima vel aliqua res non continua. §)
34 ƿ Secundo arguo sic: omnis res prior alia re realiter distincta ab illa potest esse sine ea, sed per te ista est prior et est realiter distincta; igitur potest esse sine re singulari. Aliter arguo sic: quando aliqua res realiter distincta ab aliis rebus potest esse sine qualibet divisim, et hoc per naturam, et non dependet essentialiter ab aliqua illarum, potest esse sine qualibet illarum coniunctim, et hoc per potentiam divinam; sed sine quolibet homine singulari, secundum istos, potest realiter exsistere illa res universalis quae significatur per hominem; igitur per potentiam divinam posset esse illa res universalis sine omni re singulari. De ista ratione et de illa propositione in qua fundatur, alias patebit[27].
35 Confirmatur ista ratio, quia individuum aliquid addit supra naturam, secundum istos, et hoc aliquid faciens per se unum cum illa re universali, quia si non, tunc esset aliquid quod nec esset substantia nec accidens; igitur non videtur includere contradictionem quod illud additum conservetur a Deo sine omni natura universali adveniente, quod videtur absurdum.
36 Tertio sic: individuum alicuius speciei potest creari de novo quantumcumque maneant alia individua eiusdem speciei prius creata vel producta; sed creatio est simpliciter de nihilo, ita quod nihil essentiale et intrinsecum rei simpliciter praecedat in esse reali; igitur nulla res non variata praeexsistens in quocumque individuo est de essentia istius individui de novo creati, quia si sic, aliquid essentiale isti rei praecederet, et per consequens non crearetur. Igitur non est aliqua res universalis de essentia istorum ƿ individuorum, quia si sic, illa praeexsisteret omni individuo post primum productum, et per consequens omnia producta post primum productum non crearentur, quia non essent de nihilo.
37 Praeterea, omnis res singularis potest adnihilari sine adnihilatione vel destructione alterius rei singularis a qua in nullo dependet; igitur potest iste homo adnihilari a Deo nullo alio homine adnihilato vel destructo. Sed in adnihilatione nihil intrinsecum rei remanet nec in se nec in alio quocumque in esse reali; igitur non est aliqua talis res communis utrique, quia tunc illa adnihilaretur, et per consequens nullus alius homo remaneret secundum totam essentiam suam et ita quilibet homo saltem corrumperetur, quia adnihilata quaeumque parte destruitur totum.
38 Si proterviatur contra istas rationes quod aliquid creatur vel adnihilatur quando quidlibet in illo quod est unum numero in illo creatur vel adnihilatur, non tamen oportet quod natura communis sibi et aliis creetur tunc vel adnihiletur, contra: creatio est simpliciter de nihilo, ita quod nihil intrinsecum et essentiale rei praecedat; Similiter in adnihilatione nihil remanet; igitur si aliquid essentiale rei creabili et adnihilabili praecedat et remaneat non adnihilabitur nec creabitur.
39 Confirmatur, quia ita essentialis est individuo illa res universalis sicut quaecumque res particularis, ita enim essentialiter, secundum eos, Sortes est homo sicut habet hanc materiam et hanc formam; igitur sicut Sortes non potest adnihilari nec creari ƿ nisi tam haec materia quam haec forma creetur vel adnihiletur, ita Sortes non poterit creari vel adnihilari nisi haec res sibi essentialis prius sit nihil vel postea sit simpliciter nihil.
40 Similiter, ista natura communis est magis essentialis et intrinseca isti individuo quam quaecumque materia vel potentia materiae formae materiali; sed si forma materialis producatur in materia prima et de potentia materiae, non creatur, vel si remaneat materia vel potentia materiae, non adnihilatur secundum istos; igitur multo fortius si haec res intrinseca isti individuo praecedat vel sequatur, non creatur vel non adnihilatur.
41 Similiter, eadem facilitate dicam quod ista res poterit creari si illud additum naturae prius non sit purum nihil, dum tamen ipsa natura prius sit purum nihil, cum utrumque sit sibi essentiale.
42 Quinto arguo sic: aut iste homo universalis seu communis est de essentia Sortis, aut non. Si non, et certum est, secundum istos, quod Sortes non est de essentia illius hominis communis, quia tunc iste homo communis non maneret sine Sorte, quod negant; igitur sunt duo quorum neutrum est de essentia alterius.
43 Tunc quaero: aut faciunt aliquid per se unum; et si sic, igitur Sortes non est individuum sed erit pars alicuius per se unius; similiter tunc non plus essentialiter esset homo quam materia est forma cum qua facit per se unum. Si non faciant per se unum et unum non est accidens alterius, igitur utrumque erit per se subsistens, et ita erit idea Platonis, et erit unum per se subsistens, ƿ coexsistens tamen multis, et multa alia absurda - quae nullus sanae mentis caperet - sequuntur si illa res universalis non est de essentia Sortis nec facit cum aliquo per se unum.
44 Si dicatur quod illa res universalis est de essentia Sortis et non est tota essentia Sortis, quia tunc non esset res alia a Sorte, igitur est pars essentialis Sortis:
45 Ex isto sequuntur multa absurda. Primum, quod tunc Sortes non magis esset res singularis quam universalis, quia totum non magis denominatur ab una sua parte essentiali quam ab alia, sicut compositum non magis dicitur esse forma quam materia nec e converso, quamvis forma sit pars principalior.
46 Secundum, quia tunc res singularis vere esset materia rei universalis, et res universalis esset forma vel e converso, quia aut illa res singularis addita et universalis sunt eiusdem rationis aut alterius; non eiusdem, quia tunc non magis esset una universalis quam alia: si alterius, et omnia quae sunt alterius rationis, si faciant per se unum, se habent sicut forma et materia, igitur res universalis et singularis se habent sicut materia et forma. Si dicatur quod hoc non est verum nisi quando utraque illarum rerum est singularis, hoc non valet, quia eadem facilitate dicam quod quando utraque rerum est singularis non oportet quod sic se habeat quod una sit materia et alia forma.
47 Tertio sequitur quod quodlibet accidens esset vere et realiter compositum ex diversis rebus realiter distinctis, scilicet ex natura universali tali et ex aliquo sibi addito. Et universaliter sequeƿ retur quod essent tot res realiter distinctae in quolibet singulari quot sunt universalia praedicabilia univoce de eodem. (§ Item, tunc Sortes esset alterius rationis a Platone, quia illa addita universalibus essent diversarum rationum§).
48 Sexto arguo sic[28]: omnis res extra animam in genere substantiae est susceptiva contrariorum; igitur si sit aliqua substantia universalis, vere erit susceptiva contrariorum; sed nullum universale est susceptivum contrariorum; igitur nullum tale universale est res realis in genere substantiae. Antecedens patet per Philosophum, in Praedicamentis[29], dicentem quod hoc est proprie proprium substantiae. Quod autem nullum tale sit susceptivum contrariorum probo, quia tunc sicut individua contraria possunt esse in diversis individuis eiusdem speciei specialissimae, ita illa communia contraria essent in eodem universali simul, quod est impossibile. Consequentia patet, quia illa individua contraria non possunt exsistere nisi sua communia universalia exsistant; igitur oportet quod illa communia contraria sint in aliquo susceptivo primo; sed non sunt primo in aliquo singulari nec in aliquibus singularibus; igitur sunt primo in aliquo universali vel in aliquibus universalibus; sed non oportet quod sint simul in aliquibus universalibus, quia possibile est quod illa singularia in quibus sunt ƿ accidentia singularia sint eiusdem speciei specialissimae. Verbi gratia, ista anima intellectiva respectu alicuius conclusionis habet scientiam, et alia anima intellectiva respectu eiusdem conclusionis habet errorem; tunc scientia in communi, quae praecise respicit hanc conclusionem, et error in communi sibi contrarius non sunt subiective in diversis universalibus ad istas animas intellectivas; igitur erunt subiective in eodem universali, et per consequens aliqua contraria sunt simul in eodem subiecto primo.
49 Confirmatur, quia secundum istos contrarietas primo reperitur inter universalia, igitur et repugnantia et oppositio; igitur contraria universalia nullo modo poterunt esse in eodem subiecto primo, (§ quod tamen sequeretur si praedicta opinio esset vera §).


50 Similiter, sequeretur quod res universalis esset primo et per se transmutabilis, quia illud quod primo et per se recipit aliquam rem subiective vere transmutatur; sed secundum istam opinionem oportet ponere quod natura universalis primo recipit et per se accidens universale, quia est primum subiectum suum; igitur primo transmutatur. Consequens falsum, quia - secundum omnes - actus, operationes et transmutationes primo sunt singularium et non universalium.
51 Similiter, sequeretur quoddam absurdum in theologia, quod aliquid intrinsecum et essentiale Christo esset damnatum et miserum tam miseria culpae quam miseria poenae, quia illa natura communis Christo et aliis hominibus informatur et beatitudine in communi et miseria in communi tam culpae quam poenae.
52 ƿ (§ Similiter, tunc eadem res esset simul in diversis locis §). Multa alia absurda sequuntur ad istam opinionem quae non - sicut nec praedicta, propter suam irrationabilitatem et absurditatem - essent contra cam adducenda nisi quia fuit opinio multorum et adhuc forte ponitur a multis[30].
53 Confirmatur istud ultimum, quia quando in aliquo sunt duo realiter distincta informata contrariis, illud totum non plus denominatur ab uno illorum contrariorum quam a reliquo; igitur si natura humana universalis exsistens de essentia Christi informatur miseria tam culpae quam poenae, et certum est quod aliquid quod est de essentia Christi informatur beatitudine, igitur Christus non magis denominabitur formaliter beatus quam miser, quod est absurdum.
54 Confirmatur, quia omne essentiale in Christo est unitum Verbo divino; sed nihil unitum Verbo divino est damnatum vel miserum, igitur nulla talis natura universalis quae sit receptiva contrariorum, puta beatitudinis et miseriae, est in Christo.
55 Si dicas: non est intentio Philosophi[31] quod omnis substantia est susceptiva contrariorum sed tantum prima substantia, contra: sicut sunt universalia substantiarum, ita sunt universalia accidentium; igitur albedo et nigredo in communi sunt in aliquo subiecto primo vel in aliquibus, sed non sunt primo in singularibus; igitur sunt primo in universalibus, igitur etc.
56 ƿ Assumptum patet, quia sicut accidens singulare ad subiectum singulare, sic accidens commune ad subiectum commune; igitur sicut accidens singulare est in subiecto singulari, ita commune in communi, et per consequens si singulare sit susccptivum contrariorum, species specialissima erit susceptiva contrariorum.
57 [OPINIO AUCTORIS]
58 Ideo dico aliter ad quaestionem quod nulla res realiter distincta a singularibus rebus et intrinseca eis est universalis vel communis eis, quia talis res non esset ponenda nisi ad salvandam praedicationem essentialem unius de altero, vel ad salvandam scientiam de rebus, et definitiones rerum, quas rationes innuit Aristoteles[32] pro opinione Platonis. Sed primum non valet, quia eo ipso quod ponitur intrinseca rei et distincta a re singulari realiter, oportet quod sit pars rei; sed pars non potest praedicari essentialiter de re, sicut nec materia nec forma praedicatur essentialiter de composito; igitur si praedicatur essentialiter de re, oportet quod non supponat pro se sed pro re singulari. Sed talis suppositio potest salvari ponendo quod praedicetur aliquid quod non est tota res nec pars rei; igitur propter talem praedicationem salvandam non oportet ponere tale praedicatum esse aliam rem et tamen intrinsecam rei. Verbi gratia, quod ista praedicatio ‘homo est animal' vel ‘Sortes est ƿ animal sit essentialis et per se primo modo et in quid, ita potest salvari ponendo praedicatum nec esse subiectum realiter nec partem subiecti realiter sicut ponendo quod praedicatum sit pars essentialis subiecti. Quia si ponatur quod praedicatum sit pars essentialis subiecti, quaero: quid denotatur per propositionem? Aut quod subiectum sit essentialiter praedicatum ipsum, et hoc est impossibile quia totum nunquam est essentialiter nec realiter sua pars. Aut denotatur quod illud quod est vere homo, est aliquid quod est vere animal, hoc est dictu quod illud pro quo supponit ‘homo' est illud idem pro quo supponit ‘animal’, quantumcumque praedicatum quod supponit non sit illud pro quo supponit in illa propositione. Sed hoc totum potest aeque bene salvari ponendo quod praedicatum non sit subiectum nec pars sua sicut ponendo quod sit pars sua, quia aeque possibile est quod aliquid extrinsecum alicui supponat pro illo sicut quod pars sua supponat pro eo; igitur propter istam praedicationem salvandam non oportet ponere praedicabile commune de aliquo esse sibi intrinsecum.
59 Confirmatur, quia in ista propositione ‘homo est animal' aut termini supponunt pro se ipsis aut non. Si sic, tunc esset haec propositio falsa, quia termini isti sunt distincti nec unus est alius, et secundum opinionem prius recitatam et secundum veritatem, si non supponunt pro se ipsis, igitur pro aliis a se, et ita potest competere alicui extrinseco supponere pro alio a se sicut intrinseco, igitur etc.
60 Nec propter secundum[33] oportet ponere, propter idem, quia ad habendam scientiam realem sufficit habere propositiones per se ƿ primo modo et secundo modo, quae possunt haberi sine tali alia re, sicut declarabitur in respondendo ad aliqua argumenta et probatum est in priori ratione[34], igitur etc. Nec oportet ponere talem rem propter tertium[35], propter idem, sicut postea patebit[36].
61 Hoc potest persuaderi aliquibus rationibus logicalibus. Primo, quia illud quod ab aliquo genere universaliter negatur non est res per se contenta sub illo genere; sicut si haec sit vera ‘nullum animal est a' a non erit per se contentum sub animali; sed a tali genere, puta genere generalissimo substantiae, quodlibet tale universale universaliter negatur. Nam haec est simpliciter vera 'nulla substantia est a' - sit a illud universale quod significatur per animal (§ vel supponat pro illo universali §) - et ita de quocumque alio; igitur nullum universale est aliqua res realiter contenta sub genere substantiae. Maior patet, quia genus vere praedicatur de omni contento per se sub illo genere. Minor patet, quia accipio rem importatam per animal, secundum te, et sit a; tunc haec est vera: nulla substantia est a, quia nulla substantia incorporea est a; similiter, nulla substantia corporea est a. Haec ultima patet, quia nullum corpus inanimatum est a; similiter, nullum corpus animatum est a. Haec ultima patet, quia nullum corpus animatum insensibile est a; similiter, nullum corpus animatum sensibile est a. Haec ultima patet, quia nullus homo est a, nullus ƿ asinus est a, et sic de omnibus specicbus contentis sub corpore animato sensibili, igitur nullum corpus sensibile est a. Et tenet hoc argumentum per illam regulam Philosophi, II Topicorum[37]: A quocumque negatur quaelibet species alicuius generis, ab eodem negatur illud genus. Igitur si haec sit vera ‘nulla substantia est a' a non est per se res contenta sub illo genere generalissimo.
62 Praeterea, ab inferiori per se ad superius est bona consequentia, (§ quando scilicet superius et inferius supponunt pro rebus contentis, quamvis non sequatur quando supponunt pro seipsis; §) ergo sequitur: homo est species, igitur animal est species. Quaero igitur, quomodo supponit ly animal: aut personaliter, et tunc haec est falsa, etiam secundum istos, quia nullum animal est species; aut simpliciter, et tunc est falsa, quia tunc animal supponit pro re communi, secundum istos, puta pro se, et illa res communis non est species specialissima sed genus.
63 Praeterea, sequitur: omne animal est corruptibile per se et generabile per se, igitur haec res, demonstrando rem universalem importatam per hominem, est per se corruptibilis, et eodem modo de omnibus universalibus specialissimis contentis sub animali. Consequens est falsum, ergo antecedens, et per consequens haec esset falsa omne animal est per se corruptibile’, quam tamen nullus negat, quia eadem ratione haec esset neganda omne corpus est mobile’, et per consequens haec ‘omnis homo est per se risiƿ bilis’, et universaliter omnis propositio in qua praedicatur passio de suo subiecto cum nota perseitatis esset falsa, quod est absurdum. Prima consequentia patet, quia a superiori distributo ad quodlibet per se inferius, (§ quod est res contenta sub illo §), est bona consequentia. Si dicatur quod superius non distribuitur pro omnibus per se inferioribus sed solum pro singularibus, non pro universalibtis, contra: omne superius distribuitur pro illis ad quae immediatius se habet; igitur cum illa universalia per te sint immediatiora superiori, pro eis primo distribuetur.
64 Praeterea, genus univoce praedicatur de re universali et re singulari, quia si non, praedicatur de eis aequivoce, quod negant; igitur aequaliter distribuitur pro una re et pro alia, quia sine ratione dicitur quod distribuitur pro una re per se contenta sub et non pro alia. Eadem enim facilitate dicam quod distribuitur praecise pro rebus universalibus tamquam pro illis quae immediate continentur sub genere et non pro singularibus. Similiter, qua ratione unum universale non distribuitur pro talibus contentis, nec aliud; igitur ens non distribuitur pro aliis universalibus sed tantum pro singularibus, et per consequens de virtute sermonis haec esset falsa ‘aliquod ens est universale’, quod negatur.
65 Praeterea, si haec sit vera ‘species specialissima est substantia’, aut substantia supponit simpliciter aut personaliter; si simpliciter, tunc haec erit falsa, quia tunc species specialissima esset genus generalissimum; si personaliter, adhuc erit falsa, quia tunc ƿ supponit pro suppositis et pro singularibus, et per consequens species specialissima esset aliquod singulare. Ideo dico quod nulla talis res est quae sit universalis et intrinseca illis quibus est communis.
66 [AD ARGUMENTA OPINIONIS DOCTORI SUBTILI IMPOSITAE]
67 Ad primum argumentum alterius opinionis[38]: quando accipitur quod definitio est primo substantiae, dico quod definitionem esse alicuius ‘primo’ potest intelligi dupliciter. Vel quod sit illius de quo definitio primo et adaequate praedicatur, ita quod definitum et definitio convertantur; et isto modo definitio non est primo substantiae, quia de nulla substantia talis definitio primo et adaequate praedicatur. Sed definitio isto modo primo est alicuius termini unius convertibilis cum definitione, quamvis iste terminus non sit realiter illa definitio. Quid autem sit ille terminus post dicetur[39]. Aliter potest intelligi definitionem esse alicuius ‘primo’, quia scilicet aliquid est cuius partes primo per talem definitionem exprimuntur. Et hoc potest intelligi dupliciter, quia ‘primo’, sicut quodlibet superlativum, potest teneri positive vel negative. Si primo modo, adhuc dico quod definitio nulhus est primo, quia nullum est primo definibile, quia nihil est cuius partes debeant exprimi nisi singulare, et partes unius singularis non prius exprimuntur per definitionem quam alterius. Secundo modo dico quod definitio primo est substantiae, quia partes substantiae primo per definitionem exprimuntur. Et quando diƿ citur[40] quod ‘definitio non est primo substantiae singularis’, dico quod hoc est verum primo modo, quia de nulla substantia singulari definitio primo vel adaequate praedicatur. Tamen isto ultimo modo dico quod definitio primo est substantiae singularis, quia illius partes primo per definitionem exprimuntur, nec talis definitio de aliquo alio supposito per se vere praedicatur[41]. Verbi gratia, haec est una definitio ‘animal rationale’. Ista definitio primo est istius termini ‘homo’, quia de isto termino primo et adaequate praedicatur, quia de nullo praedicatur nisi de quo praedicatur iste terminus ‘homo’; et de omni de quo praedicatur iste terminus ‘homo’ quando habet suppositionem personalem vere praedicatur ista definitio si supponat personaliter; et ideo haec definitio et definitum convertuntur, quia hoc est ‘aliqua esse convertibilia quod de quocumque praedicatur unum et reliquum et e converso, si supponant personaliter, quia de convertibilibus semper est necesse quod aliquid praedicetur de uno supponente aliter quam personaliter quod non praedicatur de reliquo et e converso. Verbi gratia, homo et risibile convertuntur, et tamen risibile est passio hominis et homo non est passio hominis. Sic igitur haec definitio ‘animal rationale’ est primo istius termini ‘homo’, cuius tamen partes non exprimuntur per definitionem. Secundo modo ista ƿ definitio nullius est primo, quia per istam definitionem non exprimuntur nisi partes Sortis et Platonis; sicut enim nihil est animal rationale nisi Sortes et Plato, et sic de aliis singularibus, ita nullius alterius partes per istam definitionem exprimuntur, et tamen non prius exprimuntur partes Sortis quam Platonis nec e converso; igitur nullius partes primo exprimuntur, ita scilicet quod partes alicuius prius exprimantur quam partes cuiuscumque alterius. Tertio modo partes Sortis primo per istam definitionem exprimuntur, et similiter partes Platonis, quia nullius alterius partes prius exprimuntur. Et ideo sic intelligendo primum definitum, dico quod Sortes est primum definitum, et similiter Plato, et sic de quolibet homine, quia de quolibet tali vere praedicatur haec definitio; nec de aliquo alio supponente pro se vere praedicatur sed tantum de illis quae supponunt pro hominibus singularibus. Unde si in ista propositione ‘homo est animal rationale’ ‘homo’ supponeret pro aliquo alio quam pro homine singulari, ista esset simpliciter falsa; et ita nihil imaginabile est animal rationale nisi iste homo vel ille, et sic de aliis singularibus; et per consequens, eadem ratione nullius partes reales per istam definitionem exprimuntur nisi partes istius hominis et illius, et sic de aliis singularibus.
68 Si dicatur: definitio et definitum sunt eadem res, sed iste terminus ‘homo’ non est eadem res cum ista definitione, igitur iste terminus non primo definitur:
69 Praeterea, nullius singularis partes exprimuntur primo per definitionem, quia definitio est principium cognoscendi perfecte ƿ illud cuius partes primo per definitionem exprimuntur; sed nullius singularis partes perfecte cognoscuntur per definitionem, quia non plus unius quam alterius, et ita vel nullius vel cuiuslibet; sed certum est quod non cuiuslibet, igitur nullius:
70 Praeterea, Philosophus dicit[42] quod definitio primo est substantiae, et dicit quod substantia singularis non definitur, et non aequivocat, igitur alia substantia quae non est singularis definitur:
71 Ad primum istorum dico quod nunquam definitio et definitum sunt eadem res; sicut enim non sunt idem terminus, ita non sunt eadem res; hoc tamen non obstante pro eadem re supponunt et praecise pro eadem re; nec aliqua res significatur primo et principaliter per unum quin significetur per reliquum; nec aliquid extrinsecum connotatur per alterum eorum. Et isto modo intelligunt auctores[43] si dicant quod definitio et definitum sunt una res, quia scilicet habent unum significatum, quam intentionem auctores etiam aliqui moderni[44], quamvis aliqui eorum non advertant, satis exprimunt quando dicunt frequenter quod definitio et definitum important eandem rem et quod significant eandem rem, et per consequens non sunt eadem res, sicut ƿ nec duo signa vel importantia sunt unum significatum vel importatum.
72 Ad secundum[45] dico quod non est semper definitio principium perfecte cognoscendi quodlibet cuius est definitio, quia aliquando, sicut post declarabitur[46], illud cuius est definitio perfecte potest cognosci sine omni definitione; sed bene verum est quod habita definitione partes alicuius, cuius est definitio, possunt cognosci esse in illo cuius est definitio. Verbi gratia, cognitis diversis hominibus et diversis eos circumstantibus cognitis, tandem accipitur haec definitio ‘animal rationale’, sciendo scilicet quod omnis homo est animal rationale, qua definitione habita ab aliquo, si illi praesentetur aliquis homo cuius nullam notitiam prius habuit, virtute notitiae praedictae definitionis talis cognoscit quod iste homo, quem in se non cognovit nisi confuse quia non apprehendit distincte quamlibet partem eius, habet partes realiter distinctas, scilicet corpus et animam intellectivam. Et hoc non cognosceret nisi haberet et sciret quod dicta definitio est definitio communis omni homini, et ita definitio isto modo ducit in notitiam aliquo modo distinctam rei singularis cuius est primo, ultimo modo superius declarato[47], sed nonnisi coexsistente notitia confusa illius rei singularis. Non tamen proprie cognoscitur illa res singularis distincte per illam definitionem sed improprie, scilicet quia cognoscuntur de eo praedicabilia quae significant partes distinctas illius rei singularis; sed qualiter, postea dicetur[48].
73 Ad tertium[49] dico quod non est inconveniens Philosophum aequivocare in diversis locis, maxime quando in uno ƿ loco satis exprimit se aequivocare. Vel potest dici ad intentionem Philosophi et Commentatoris in VII Metaphysicae, in diversis locis[50], quod frequenter accipiant substantiam pro nomine vel termino significante substantiam. Et tunc dico quod definitio est primo substantiae, hoc est, primo et adaequate praedicatur de nomine vel termino communi importante praecise substantiam singularem; et isto modo, sicut dictum est[51], definitio non est primo substantiae singularis.
74 Ad primam confirmationem[52] dico quod nulla res in genere substantiae est definibilis primo modo sed tertio modo, et dico quod in eius definitione non debet poni substantia quaecumque sed debent poni termini praecise significantes substantias; et isto modo dicuntur praedicabilia substantialia, scilicet praedicabilia solas substantias importantia; et sic vocat Commentator praedicabilia substantialia, VII Metaphysicae, commento 11[53], ubi dicit quod tantum “sunt tria praedicabilia substantialia, scilicet genus, differentia et definitio”. Hoc est: quidquid est praedicabile de substantia, et non importat nisi substantiam, vel est genus, vel differentia, vel definitio, quae tamen, scilicet genus et differentia et definitio, non sunt substantiae sed tantum sunt signa importantia substantias; et ista ponuntur in definitione et non substantiae importatae per genus et differentiam, quia nulla ƿ importatur per hoc genus ‘animal’ nisi tantum aliquod singulare, et tamen nullum tale ponitur in definitione.
75 Ad secundam confirmationem[54] per idem: quod genus et differentia, quae ponuntur in definitione speciei, non sunt substantiae, sed praecise important substantias, nullum accidens connotando; non tamen sunt de essentia speciei. Sed propter hoc non sequitur quod definitio talis sit per additamentum, quia non dicitur definitio per additamentum quia aliquid ponitur in illa definitione quod non est de essentia definiti, sed quia ponitur ibi aliquid quod importat et significat aliquid extra essentiam definiti[55], sicut ista definitio ‘albedo est color disgregativus visus’ est per additamentum, quia iste terminus ‘visus’ hic positus est extra totam essentiam albedinis et importat aliquid extra totam essentiam albedinis. Et quando dicitur[56] quod ‘secundum Philosophum substantia non definitur nisi per substantias’, dico quod hoc est sic intelligendum: quod substantia non definitur nisi per praedicabilia importantia praecise substantias et non aliquod accidens.
76 Ad tertiam confirmationem[57] dico quod definitio praedicatur de definito primo modo dicto, non pro se sed pro definito tertio modo dicto, quia in ista propositione ‘omnis homo ƿ est animal rationale’ subiectum est definitum primo modo et non supponit pro se sed pro singulari, quod est definitum tertio modo.
77 Ad secundum argumentum principale[58] dico quod scientia realis non est semper de rebus tamquam de illis quae immediate sciuntur sed de aliis pro rebus tantum supponentibus. Ad cuius intellectum et propter multa prius dicta et dicenda, propter aliquos inexercitatos in logica, est sciendum quod scientia quaelibet sive sit realis sive rationalis est tantum de propositionibus tamquam de illis quae sciuntur, quia solae propositiones sciuntur. Propositio autem, secundum Boethium, I Perihermenias[59], habet triplex esse, scilicet in mente, in voce et in scripto, hoc est dictu: aliqua propositio est tantum concepta et intellecta, aliqua est prolata, et aliqua est scripta. Et ita si essent aliqua alia signa eodem modo instituta ad significandum, sicut voces et litterae, in illis esset propositio, sicut in istis. Et ideo sicut propositio prolata vere componitur ex vocibus, et propositio scripta vere componitur ex scriptis, ita propositio tantum concepta componitur ex conceptis sive intellectis (§ vel conceptibus sive intellectibus §) animae. Et ideo sicut omnis vox potest esse pars propositionis in voce, ita omne intellectum potest esse pars propositionis in mente (§ secundum unam opinionem, vel conceptus secundum aliam opinionem[60] §). Sicut autem vox quae est pars propositionis proƿ latae potest habere multiplicem suppositionem, - scilicet materialem et personalem et simplicem, sicut patet in istis propositionibus prolatis et auditis auribus carnalibus, ‘homo est vox dissylaba’ in qua illa vox tenetur materialiter, quia illa vox ibi secundum quod propositio est vera stat et supponit pro se ipsa; similiter, ‘homo currit’, ibi stat personaliter, quia supponit pro ipsis hominibus, non pro voce, quia illa vox non potest currere; in ista autem ‘homo est species’, illa vox supponit simpliciter pro aliquo communi-, eodem modo pars propositionis consimilis in mente.
78 Et circumscribendo omnem vocem, quia omnino nullius linguae est, - quemadmodum dicit Augustinus, XV De Trinitate[61], quod est aliquod verbum quod nullius linguae est -, ista, inquam, pars talis propositionis potest habere simplicem suppositionem, et tunc supponit pro aliquo communi; aut potest habere suppositionem personalem, et tunc stat et supponit pro ipsis rebus significatis, si significent res; vel potest habere suppositionem materialem, et tunc stat et supponit pro se ipsa.
79 Per hoc ad argumentum dico quod sicut ista propositio prolata ‘omnis homo est risibilis’ vere scitur, - sicut enim ipsa est vera ita vere scitur, quia omne verum potest sciri; nullus autem nisi furiosus potest negare quin aliquae propositiones prolatae sint verae et aliquae falsae; quis enim diceret se nunquam audiƿ visse auribus corporalibus aliquod mendacium? nihil autem potest audiri auribus corporalibus nisi vox, sicut nihil potest videri oculis corporalibus nisi color vel lux; igitur aliquae propositiones praecise compositae ex vocibus sunt verae, sicut istae: omnis homo est animal, omnis homo est risibilis, omnis species praedicatur de pluribus differentibus numero in eo quod quid, genus praedicatur de pluribus differentibus specie, et sic de aliis quae possunt sciri ita propositio in mente quae nulhus linguae est vere scitur. Nunc autem ita est quod scientia aliquarum talium propositionum prolatarum est realis et aliarum rationalis, et tamen ista scita et omnes partes istorum vere sunt voces. Quia tamen partes aliquarum supponunt et stant non pro se ipsis, scilicet vocibus, sed pro rebus extra, puta pro subiectis, ideo illarum propositionum scientia dicitur realis; aliae autem partes aliarum propositionum stant pro ipsis conceptibus mentis, ideo scientia illarum potest dici rationalis vel logicalis. Et istarum propositionum prolatarum ‘homo est vox disyllaba’, ‘animal est vox trisyllaba’ scientia potest dici grammatica. Et tamen omnes propositiones tales et omnes partes earum sunt voces, et solum dicuntur ad diversas scientias pertinere quia partes diversarum pro diversis supponunt, quia aliquae supponunt pro rebus, aliquae pro conceptibus mentis, et aliquae pro ipsis vocibus. Igitur eodem modo proportionabiliter est de propositionibus in mente, quae vere possunt sciri a nobis pro statu isto, quod omnes termini illarum propositionum sunt tantum conceptus ƿ et non sunt ipsae substantiae extra. Quia tamen termini aliquarum propositionum stant et supponunt personaliter, scilicet pro ipsis rebus extra, sicut in talibus: omne mobile partim est in termino a quo etc, omnis homo est risibilis, omnis triangulus habet tres etc, et sic de aliis; ideo talium propositionum dicitur esse scientia realis. Termini autem aliarum propositionum supponunt simpliciter, scilicet pro ipsis conceptibus, sicut in istis: omnis demonstratio est ex primis et veris etc, homo est species, et sic de aliis; ideo talium dicitur esse scientia rationalis. Nihil igitur refert ad scientiam realem an termini propositionis scitae sint res extra animam vel tantum sint in anima, dummodo stent et supponant pro ipsis rebus extra; et ita propter scientiam realem non oportet ponere aliquas tales res universales distinctas realiter a rebus singularibus.
80 Per hoc ad formam argumenti dico quod scientiam esse de rebus potest intelligi tripliciter. Vel quia res ipsa est scita, et sic nulla scientia est de rebus substantialibus, maxime quia nihil scitur nisi complexum; complexum autem non est extra animam nisi forte in voce vel in consimili signo. Aliter, quod res sint partes illius quod scitur, et sic non oportet scientiam realem esse de rebus extra. Tertio modo, quod res sint illa pro quibus partes sciti supponunt, et sic scientia realis est de rebus, sed non de rebus universalibus, quia pro illis non fit suppositio; nam in ista propositione in mente 'omne corpus componitur ex materia et forma singulari’ non fit suppositio pro aliquo corpore universali, quia ƿ nullum tale corpus - etiam si esset - sic componitur ex materia singulari et forma singulari. Sed scientia isto modo est de rebus singularibus, quia pro ipsis singularibus termini supponunt. Et isto modo non negat Philosophus scientiam esse de singularibus, sed secundo modo, quia termini propositionum scitarum non sunt res singulares sed sunt universalia de quibus est scientia secundo modo, quia universalia sunt termini propositionum scitarum. Et si aliquando inveniatur quod scientia est de rebus universalibus, debet intelligi quod est de universalibus praedicabilibus pro rebus. Breviter igitur ad intentionem Philosophi est dicendum quod scientia realis non per hoc distinguitur a rationali quia scientia realis est de rebus, ita quod ipsae res sunt propositiones scitae vel partes illarum propositionum scitarum, et rationalis non est sic de rebus, sed per hoc quod partes, scilicet termini propositionum scitarum scientia reali, stant et supponunt pro rebus, non sic autem termini propositionum scitarum scientia rationali, sed illi termini stant et supponunt pro aliis. Exemplum patet de istis ‘omnis homo est risibilis’, ‘omnis homo est susceptibilis disciplinae’, et sic de aliis quae sciuntur scientia reali; et de istis ‘genus praedicatur in quid de differentibus specie’, ‘species specialissima tantum praedicatur de individuis’, et sic de aliis.
81 Ad tertium[62] dico quod haec vox ‘homo’ non significat primo aliquam rem, si ly primo teneatur positive; si autem teneatur negative, tunc dico quod significat aliquam rem primo, quia significat primo quamlibet rem singularem de qua praedicaƿ tur. Et si dicatur quod tunc esset vox aequivoca, quia vox aequivoca est illa quae aeque primo plura significat, respondeo quod aliquam vocem plura primo significare contingit tripliciter. Vel quia ita imponitur uni ac si non imponeretur alteri, et duabus impositionibus imponitur, sicut est de hoc nomine ‘Sortes’ imposito duobus hominibus, quia unus imponens hoc nomen ‘Sortes’ isti homini nihil cogitavit de alio homine, et eodem modo imponens alii nihil cogitavit de isto, et talis vox est aequivoca, et dicitur aequivoca a casu. Secundo modo contingit aliquam vocem plura significare aeque primo, quia multis aequaliter imponitur, sed una impositione, ita quod imponens non plus intendebat quod significaret plus istam rem quam aliam; et si nihil plus fiat, potest dici vox aequivoca, non tamen a casu sed aliquo modo a consilio. Sicut si aliquis imponat hoc nomen ‘Petrus’ praecise istis tribus hominibus, et hoc una impositione, (§ quae tamen aequivalet pluribus impositionibus §), tunc hoc nomen non est aequivocum a casu; nec est univocum proprie, quia cuilibet voci univoce correspondet unus conceptus secum convertibilis. Nullus autem est conceptus convertibilis cum ista voce, quia ultimus conceptus vel est specificus, et per consequens communis omnibus individuis eiusdem rationis, vel est conceptus proprius alicui individuo, et per consequens nullus est medius qui sit praecise communis istis individuis et non aliis. Et ita ista vox non est proprie univoca sed aequivoca, et hoc a consilio, et hoc est quia ex deliberatione certa imponitur simul istis. Tertio modo contingit aliquam ƿ vocem aeque primo plura significare, quia una impositione imponitur omnibus quibus conceptus determinatus habitus ab imponente est communis, ita quod sint signa quasi ordinata; non quod vox primo significet illum conceptum, sed quia imponitur ad significandum primo et praecise omne illud de quo conceptus praedicatur, ita Quod si conceptus de aliquibus praedicetur uno tempore et de aliis alio tempore, vox eodem modo variat significata sua. Et talis vox tali modo aeque primo plura significans est simpliciter univoca. Talis est haec vox ‘homo’, et ideo est simpliciter univoca, quia imponens hanc vocem ‘homo’ intendebat quod significaret omnem rem de qua conceptus mentis deterrninatus praedicatur, ita quod quando iste conceptus praedicatur de re quod tunc vox illam significaret, et quando non, non.
82 Ad quartum[63] dico quod (§ secundum unam opinionem §) intellectus intelligendo hominem, non intelligendo aliquem hominem singularem, non intelligit rem unam de genere substantiae, sed tantum intelligit quemdam conceptum mentis. Quid autem sit iste conceptus post dicetur[64]. (§ Sed secundum aliam opinionem vere intelligitur quilibet homo singularis, non cognitione propria nec aequivalenti sed communi tantum §).
83 Ad quintum[65] dico quod aliquid esse obiectum adaequatum alicuius potentiae potest intelligi dupli citer. Vel quia est aliquid apprehensibile a potentia primo, ita quod nihil appreƿ henditur a potentia nisi sub ratione illius; et sic dico quod nihil est obiectum adaequatum alicuius potentiae et maxime sensitivae, quia aeque primo apprehenditur a visu iste color sicut ille et nihil prius apprehenditur quam iste color vel ille, et sic de aliis potentiis sensitivis. Secundo modo potest dici aliquid esse obiectum adaequatum alicuius potentiae non de virtute sermonis sed secundum quod aequivalet uni actui significato qui erit iste: aliquid est de quo primo et adaequate praedicatur esse obiectum talis potentiae vel esse apprehensibile a tali potentia. Isto modo cuiuslibet potentiae sensitivae est aliquod obiectum adaequatum, quia est aliquid tale de quo adaequate et primo praedicatur esse obiectum talis potentiae, et tamen illud in rei veritate non est obiectum talis potentiae nec potest apprehendi - nec per se nec per accidens a tali potentia. Verbi gratia, istud commune ‘color’ est illud de quo primo et adaequate praedicatur apprehensibile a potentia visiva, quia istud commune ‘color’ praedicatur de omni illo quod est apprehensibile a potentia visiva et de solo tali, et hoc secundum opinionem quae ponit quod lux non apprehenditur per se[66], de qua opinione sive sit vera sive falsa nihil refert ad propositum; et tamen hoc commune ‘color’ nec per se nec per accidens potest apprehendi a potentia visiva, quia potentia visiva non est apprehensiva nisi rei singularis vel saltem non est appreƿ hensiva generis. Et quando dicitur quod ‘nihil est obiectum potentiae sensitivae nisi vera res’ dicendum quod ista vera est de virtute sermonis, secundum tamen quod aequivalet isti actui signato ‘de nullo praedicatur esse obiectum potentiae sensitivae nisi de vera re’ (§ quae scilicet sit extra animam §), est simpli citer falsa, quia de isto communi ‘color’ praedicatur esse obiectum potentiae visivae sic dicendo ‘omnis color est visibilis’; et tamen istud commune non est vera res (§ extra animam§); et causa est quia esse obiectum potentiae visivae non praedicatur de illo communi pro se sed pro suis inferioribus, et ideo in tali propositione habet suppositionem personalem non simplicem; ista enim ‘color est visibilis’ non est vera nisi pro colore singulari.
84 Ad sextum[67] dico quod passio realis dupliciter accipitur. Uno modo pro aliquo quod sit vera res et accidens alterius rei. Alio modo dicitur passio realis proprie; proprie enim dicitur passio quia praedicabilis secundo modo dicendi per se, et dicitur realis quia est passio importans veram rem extra animam, non tamen est res extra animam. Primo modo dico quod subiectum passionis realis est vera res, et vera res singularis, et sic passio non plus praedicatur de pluribus quam eius subiectum quod est res singularis. Secundo modo subiectum passionis realis non est res extra animam sed est quidam conceptus mentis supponens pro rebus extra animam. Sicut patet in ista propositione ‘omnis homo ƿ est risibilis’ subiectum non est aliqua res extra animam sed est quidam conceptus mentis supponens praecise pro ipsis hominibus singularibus, quia ad veritatem istius propositionis praecise sufficit quod ‘risibile’ vere praedicetur de quolibet homine particulari, nec requiritur quod praedicetur de aliqua re universali, quia tunc nunquam talis universalis posset sufficienter induci ex suis singularibus, quod est contra veram logicam.
85 Et ex isto potest fieri argumentum pro conclusione principah, quia omnes propositiones universales aequaliter inducuntur ex suis singularibus; sed aliqua est universalis propositio quae sufficienter inducitur ex singularibus suis ita quod praedicatum repugnat cuilibet alteri a singularibus, sicut ista ‘omnis homo est singularis et unus numero’; igitur ad verificandum tales propositiones universales a parte rei sufficiunt singularia, et ita tales res universales omnino frustra ponuntur; et tota causa est quia in talibus propositionibus termini supponunt personaliter et non simpliciter, hoc est supponunt pro singularibus et non pro se ipsis.
86 Et si dicatur: ista propositio est vera ‘homo primo est risibilis’, aut igitur secundum quod ‘homo’ habet suppositionem personalem, et tunc est simpliciter falsa, quia nullus homo primo est risibilis; aut secundum quod supponit pro conceptu, et tunc etiam est falsa, quia tunc denotatur quod ille conceptus sit primo risibilis, quod est manifeste falsum, quia iste conceptus nec primo nec secundario potest ridere; igitur oportet quod sit vera secundum quod supponit pro aliquo medio inter rem singularem et conceptum:
87 ƿ Respondeo, sicut dictum est ad quintum argumentum[68], quod haec est falsa de virtute sermonis ‘homo est primo risibilis’, sicut et ista ‘aliquid est primum obiectum et adaequatum alicuius potentiae’; sed est vera secundum intellectum recte loquentium, quia per ipsam intelligunt unum actum signatum, scilicet istum ‘de homine praedicatur primo risibile’, et in isto actu signato ‘homo’ habet suppositionem simplicem et supponit pro conceptu, quia de isto conceptu praedicatur primo esse risibile non pro se sed pro rebus singularibus; et ideo in actu exercito correspondente, qui erit iste ‘aliquis homo est risibilis’, ‘homo’ habebit suppositionem personalem. Sicut in isto actu signato ‘genus praedicatur de specie’, ‘genus’ supponit pro conceptu, quia conceptus generis praedicatur de conceptu speciei non pro se sed pro rebus; et ideo in actu exercito correspondente, qui non debet sic exerceri ‘species est genus’, sed sic ‘homo est animal’, termini habebunt suppositionem personalem.
88 Ad primam confirmationem[69] dico quod aliquando passio inest multis per naturam communem extra animam, quia est aliquid idem in illis manens in eis successive; aliquando autem dicitur inesse illis per naturam communem non per informationem sed per praedicationem, quia praedicatur primo de natura communi, hoc est de aliquo communi ad naturas illorum, et altero illorum duorum modorum intelligit Philosophus, de quo alias[70].
89 ƿ Per idem ad secundam confirmationem[71], quod non manet eadem diaphaneitas numero nisi idem subiectum numero maneat, quia secundum istos etiam unum accidens numero est primo in uno subiecto numero. Ad septimum[72] dico quod agens naturale in agendo intendit veram rem singularem, quia illud intendit quod per se et primo producitur, sed res singularis per se et primo producitur, igitur etc. Et quando dicitur quod non plus intendit unam rem singularem quam aliam, cum aequaliter respiciat omnem, respondeo quod unam determinate intendit, eam scilicet quae determinate producetur. Unde quia idem est intentum ab agente priori et posteriori, ideo quia agens primum intendit aliquid unum deterininate, illud intenditur ab agente naturah; nec aequaliter respicitur quodlibet singulare ab agente naturali, sicut nec quodlibet indifferenter producitur. De isto tamen magis dicetur in quarto[73]. Et si proterviatur contra hoc et contra alia praedicta quod haec est vera ‘aliquis promittit se daturum alteri aliquem equum’, tunc quaero: aut iste promittit alteri rem aliquam singularem, aut universalem, aut conceptum. Non rem singularem, quia non plus unam quam aliam; et ita vel nullum equum promittit, et ita posset tenere promissum nullum equum dando, vel promittit quemlibet equum, et ita non posset tenere promissum nisi dando quemlibet equum. Si promittat rem universalem, habetur propositum. Si conceptum, hoc non est verum, quia proƿ mittit veram rem: similiter, tunc posset implere promissum non dando aliquem equum realem sed tantum quemdam conceptum.
90 Ista cavillatio non esset hic ponenda nisi quia aliqui[74], reputantes se scire logicamt ponderant talia puerilia, propter quae ponunt multa absurda circa suppositionem terminorum; sed hoc tractare foret nimis prolixum et taediosum, ideo dimitto et dico quod iste promittit veram rem singularem, quia in ista propositione ‘iste promittit alteri equum’ ly equum supponit personaliter pro equis singularibus; unde talis nunquam impleret promissum si daret aliquod universale, nisi daret aliquem equum to particularem. Unde sicut iste sic dicendo ‘promitto tibi unum equum particularem’ promittit rem singularem, ita sic dicendo ‘promitto tibi equum’. Et quando dicitur quod non plus promittit unam rem singularem quam aliam, igitur vel nullam promittit vel quamlibet, non sequitur, sed est fallacia figurae dictionis, commutando unum modum supponendi in alium, sicut sic ƿ arguendo ‘omnis homo est homo singularis, sed non plus est unus homo singularis quam alius, igitur omnis homo est quilibet homo singularis vel nullus’ quia in prima ‘homo singularis’ supponit confuse tantum, et in secunda supponit confuse et distributive. Ita est in proposito: in ista propositione ‘promitto tibi equum’ ly equus supponit confuse tantum vel aliquo modo consimili, quia non supponit confuse et distributive; et contingit inferre quodlibet singulare sub disiunctione, ita quod consequens sit de disiuncto praedicato et non disiunctiva. Quia bene sequitur ‘promitto tibi equum, igitur promitto tibi istum equum vel illum vel illum’ et sic de omnibus praesentibus et futuris, sed disiunctiva non sequitur; non enim sequitur ‘promitto tibi equum, igitur promitto tibi istum equum vel promitto tibi illum equum’ et sic de aliis. Sicut bene sequitur ‘omnis homo est animal, igitur omnis homo est hoc animal vel illud animal’ et sic de singulis, sed non sequitur disiunctiva ‘omnis homo est animal, igitur omnis homo est hoc animal vel omnis homo est illud animal’, et sic de aliis. Ita est in multis talibus, quia saepe terminus praedicatus habet suppositionem confusam tantum, vel aliquam quantum ad praedicata sibi consimilem, sine signo distributivo praecedenti. (§ Verumtamen utrum de virtute sermonis habeat suppositionem confusam tantum vel non, ad praesens non curo; et ideo §) ista omittantur, quia pertinent ad logicos[75]. Ignorantia tamen istorum facit multa difficilia ƿ in theologia et in aliis scientiis realibus, quae si - ista et consimilia puerilia - essent perfecte scita essent valde facilia vel nullam penitus haberent difficultatem.
91 Ad octavum[76] dico quod genus generalissimum est conceptus mentis; qualiter tamen est unum genus, patebit in sequentibus[77].
92 Ad nonum[78] dico quod Porphyrius vult quod species est unum collectivum multorum in unam naturam, non realem, sed in unum quod importat naturas multorum; et ideo dicitur una natura per significationem, quia est unum importans multa. Et eodem modo ‘plures homines participatione speciei sunt unus homo’, non unus homo numero nec unus homo communis, quia etiam secundum istos nullus homo est homo communis; sed vult quod de pluribus hominibus contentis sub una specie - quia alia participatio non est possibilis - praedicatur unus homo, hoc est unus terminus de quo praedicatur homo quando ‘homo’ supponit simpliciter, si tamen praedicetur de pluribus hominibus supponet personaliter.
93 Ad decimum[79] dicendum quod quia Philosophus libro Praedicamentomm est logicus, tractat principaliter de nominibus et terminis propositionum, et ideo frequenter illud attribuit termino propositionis quod attribuitur rei et aliquando e converso. Et ratio est quia purus logicus non habet dicere utrum universalia, quae sunt termini propositionum, sint res extra vel tantum in ƿ anima vel in voce vel in scripto, et ideo non distinguit. Dico igitur quod intellectus suus ibidem est iste, quod eorum quae sunt, hoc est nominum vel terminorum importantium ea quae sunt vere extra animam et verae res, quaedam dicuntur de subiecto, hoc est de substantia prima, quia ipsimet termini dicuntur de substantia prima non pro se sed pro ipsamet substantia prima, et tamen non sunt in subiecto, hoc est non important rem aliquam exsistentem in subiecto; et e converso modo quaedam dicuntur de subiecto non pro se sed pro re et sunt in subiecto, hoc est important rem in subiecto exsistentem. Et ita in actu signato terminus habet eandem suppositionem semper, et tamen in duobus actibus exercitis correspondentibus habet variam suppositionem, quia in uno simplicem vel materialem, et in alio personalem.
94 Ad undecimum[80] dico quod ibi non est divisio alicuius in res distinctas quando dividitur in substantiam primam et secundam, sed est divisio in illa quae ponuntur in linea praedicamentali, quorum aliqua possunt esse res verae, et aliqua simpliciter non sunt res quae sunt substantiae. Et causa huius est quia substantia, quae est genus generalissimum, de omnibus talibus per se et in quid praedicatur, quamvis de aliquibus praedicetur per se, puta de rebus, (§ si res praedicetur §). Praedicatur autem de aliquibus, puta de conceptibus, non pro se sed pro rebus, quia in talibus propositionibus termini non supponunt pro se et simƿ pliciter sed pro ipsis singularibus et personaliter. Verbi gratia, in ista propositione ‘omnis homo est animal’, et in ista ‘omne animal est corpus’, et in ista omne corpus est substantia’, termini non supponunt pro se ipsis et simpliciter sed pro ipsis singularibus et personaliter; et tamen quaelibet istarum est per se primo modo, et similiter de quolibet istorum praedicatur iste terminus ‘substantia’. Eodem modo et propter hoc isti termini ponuntur in linea praedicamentali; et isti soli termini vel consimiles se habent secundum superius et inferius. Et ita divisio substantiae, quae est genus generalissimum, est in illa quae de multis praedicantur et in illa quae non praedicantur de multis.
95 Ad confirmationem[81]: quod species dicuntur magis substantiae quam genus, quia aliqua imperfectiora importantur per genus quamper speciem, (§ saltem aliquam, §) quia etiam sunt propinquiora in linea praedicamentah ipsi individuo quod solum est res in illo genere, et propter rationes Philosophi quas ponit ibidem. Et si dicatur quod Philosophus assignat aliquas proprietates esse communes substantiae primae et secundae quae non possunt competere nisi rei, sicut ‘esse susceptivum contrariorum’, dicendum quoddicit illas esse communes non per realem inhaerentiam sed per veram praedicationem, et talia vere possunt praedicari de conceptibus, non pro se sed pro rebus, sicut ‘esse animal’ vere praedicatur de hac voce ‘homo’ quando ista propositio profertur ‘homo est animal’, sed non praedicatur de hac voce ƿ ‘homo’ pro se sed pro re singulari pro qua haec vox ‘homo’ supponit. Unde non denotatur quod haec vox ‘homo’ sit animal, sed quod illa res, quam haec vox significat, vere est animal. Ad duodecimum[82] per idem, quod illa divisio est terminorum importantium veras res, quia quidam sunt universales, quidam singulares, et vocantur res quia sunt importantes veras res.
96 Ad decimum tertium[83] respondeo quod triplex est identitas: realis, quia convenit ipsis rebus; sed identitas numeralis convenit uni soli rei ; identitas autem specifica non convenit uni soli individuo sed convenit pluribus individuis, ita quod non praedicatur de quocumque uno sed de pluribus. Et quod haec sit intentio Philosophi patet manifeste, quia dicit ibidem[84]: “Numero quidem”, scilicet sunt idem, “quorum nomina plura, res autem una, ut tunica et vestis. Specie autem quae, cum sint plura, indifferentia secundum speciem sunt, ut homo homini et equus equo; nam haec dicuntur specie eadem quaecumque sub eadem specie sunt. Similiter autem genere eadem quaecumque sub eodem genere sunt, ut homo et equus”. Ex quo patet quod idem specie vel idem genere non dicuntur de aliquo quod non est individuum, sed dicuntur de ipsismet individuis, ita quod Sortes et Plato sunt idem specie, et iste homo est idem genere cum isto equo, hoc est ƿ dictu, sicut expouit Aristoteles[85], quod Sortes et Plato continentur sub eadem specie, et iste liomo continetur sub eodem genere sub quo continetur iste equus. (§ Et ita concedo quod aliqua est identitas minor unitate seu identitate numerali; sed talis identitas non est alicuius universalis sed est ipsorum singularium simul sumptorum, sicut Sortes et Plato sunt unum specie §).
97 [RESPONSIO AD ARGUMENTA PRINCIPALIA]
98 Ad primum principale[86] respondeo quod haec est falsa de virtute sermonis: homo universalis et homo particularis sunt unum essentialiter; nec hoc intendit Commentator, sed intendit quod sunt unum essentialiter, quia unum essentialiter praedicatur de reliquo et importat essentiam alterius, nec tamen est realiter de essentia alterius.
99 Ad secundum[87] dicendum quod universalia sive sint incorruptibilia sive non, non sunt res incorruptibiles; possunt tamen dici incorruptibilia, quia secundum intentionem Philosophi de eis semper praedicatur esse, ita quod haec semper est vera ‘homo est’ (§ si propositio illa formetur§); non sic autem esse semper praedicatur de aliquo singulari sensibili secundum intentionem Philosophi, quia quocumque singulari demonstrato haec est contingens ‘hoc est’.

Notes

  1. 1 Averroes, In Aristot. Metaph., V, t. 7 (ed. Iuntina, VIII, f. 52va).
  2. 2 Averroes, In Aristot. Metaph., XII, t. 21 (ed. Iuntina, VIII, f. 144va).
  3. 3 In quaestione sequenti (p. 154) Guillelmus asserit hanc opinionem a quibusdam Duns Scoto fuisse impositam. Ockham probabiliter in mente habuit Henricum de Harclay, qui - saltem implicite - hoc fecerat in suis Quaestionibus disputatis, q. 3 (cod. Vat. lat. Burgh. 171, ff.7vb-12rb). Opinio utique hic recitata Scoti non est; similior est opinioni Guillelmi Campellcusis, de quo Abaelardus, in Epistola I, seu in Historia calamitatum, haec habet: “Erat autem in ea sententia de communitate universalium, ut eandem essentialiter rem totam simul singulis suis inesse astrueret individuis” (PL 178, 119 A); haec opinio fuse refellitur in tractatu De generibus et speciebus (ed. V. Cousin, Ouvraoe inedits d’Abelard, Parisiis 1836, 513-518).
  4. 1 Simile argumentum apud Henricum de Harclay, loco cit., ff. 7vb et 8vb.
  5. 2 Aristot., Metaph., VII, c. 4, t. 16 (1030b 4-14).
  6. 3 Aristot., Metaph., VII, c. 15, t. 53 (1039b 20 - 1040a 10).
  7. 1 Aristot., Metaph., VII, c. 4, t. 16 (1030b 4-7).
  8. 1 Aristot., Metaph., VII, c. 4, t. 16 (1030b 4-14).
  9. 2 Aristot., Anal. Poster., I, cc. 4-5 (73b 26 - 74a 13); simile argumentum apud Henricum de Harclay, loco cit., f. 8rb).
  10. 3 Aristot., Metaph., VII, c. 15, t. 53 (1039b 20 - 1040a 10).
  11. 1 Cf. Henricus de Harclay, loco cit.: “Quinto sic...” (f. 7vb).
  12. 1 Cf. Aristot., Anal Poster., I, c. 4 (85a 13 - 86b 38).
  13. 2 Aristot., De anima, II, c. 7, t. 68 (418b 7-9).
  14. 3 Aristot., De gener. et corrupt., I, c. 4, t. 24 (319b 22-24).
  15. l Porphyrius, Liber Praedicabiiium, cap. ‘De specie’ (versio Boethii, PL 64, 111 C), ubi et sequens. Hoc et cetera argumenta quae sequuntur occurrunt sententialiter et ordine mutato etiam apud Henricum de Harclay, loco cit., ff. 7rb-8va.
  16. 2 Aristot., Praedicamenta, c. 2 (1a 20-21).
  17. l Aristot., ibidem (la 24 - lb 3).
  18. 2 Aristot., ibidem (lb 3-4).
  19. 3 Aristot., ibidem, c. 5 (2a 10-17).
  20. 4 Aristot,, ibidem (2b 8-9).
  21. 5 Aristot., Periherm., c. 1 (17a 38-39).
  22. Aristot., Topica, I, c. 7 (103a 7-8).
  23. 1 Cum opinio hic impugnata fictitia esse videatur, etiam expressiones ‘per te’ ‘secundum istos’ et similes fictitiae considerari possunt. Unde apud Henricum de Harclay, loco cit. (f. 8va) legimus: “Accipio Sorteitatem et eius humanitatem: inter ista per te est distinctio realis , ita quod humanitas est communior quam Sorteitas sua”.
  24. 1 Cf. supra, pp. 100 ss..
  25. 2 Averroes, In Aristot. De anima, III, t. 5 (ed. F. S. Crawford, pp. 387-413); de fictione “illius maledicti Averrois” cf. Scotus, Opus Oxoniense, II, d. 3, q. 6, n. 7 (ed. Wadding, VI, 405).
  26. 1 Cf, supra, p. 108, nota 1.
  27. 1 Guillelmus de Ockham, Sent. I, d. 9, q. 3 L-M.
  28. 1 Cf. simile argumentum Abaelardi contra opinionem Guillelmi Campellensis: “Sed et illud occurrit quod si eadem essentia est quae cum rationalitate facit hominem, cum irrationalitate asinum, unde procedit quod talia duo contraria de una essentia faciunt duas?” [De generibus et speciebus, ed. cit., pp. 517s.).
  29. 2 Aristot., Praedicamenta, c. 5 (4b 17-18).
  30. 1 De opinionibus quae de universalibus currebant tempore Guillelmi de Ockham cf. Gualterus Burlaeus, Tractatus de universalibus, in Super Artem Veterem Porphyrii et Aristotelis, Prol. (ed. Venetiis 1541, ff. 2vb-6rb).
  31. 2 Cf. supra, p. 119, nota 2.
  32. l Aristot., Metaph., XII, c. 4 (1078b 27-34).
  33. 1 Scilicet ad salvandam scientiam de rebus; cf. supra, p. 122, lin. 10-11.
  34. 1 Supra, pp. 122s.; et infra, pp. 134s.
  35. 2 Scilicet ad salvandas definitiones rerum; cf. supra, p. 122, lin. 11.
  36. 3 Infra, pp. 127-131.
  37. l Aristot., Topica, II, c. 4 (llla 33-34); vide etiam IV, c. 1 (121a 26-36).
  38. l Supra, pp. 101, lin. 12 - 102, lin. 2.
  39. 2 infra, q. g (pp. 271-289).
  40. 1 Supra, p. 101, lin. 15.
  41. 2 Codex B (Troyes 718, f. 40rb) hic notat in margine; “Secundum primum tractatum in Logica, cap. 29”. Venerabilis Inceptor in Summa Logicae, p. I, c. 29 (ed. Ph. Boehner, p. 83), revera habet: “Sciendum est autem quod ‘definitum’ dupliciter accipitur. Uno modo pro illo cuius partes vel essentia per definitionem exprimuntur; et sic definitio est ipsarum substantiarum singularium”.
  42. 1 Cf. Supra, p. 101, notae 2 et 3.
  43. 2 cf. Boethius, In Porphyrium, II, cap. (De genere’: “Omnis enim descriptio vel definitio debet ei quod definitur aequari” (PL 64, 98 B).
  44. 3 cf. Thomas Aquinas, Sent.t I, d. 25, q. 1, a. 1, ad 2.
  45. 1 Supra, pp. 129, lin. 24 - 130, lin. 4.
  46. 2 Infra, d. 3, q. 5 (p. 478).
  47. 3 Supra, pp. 128s.
  48. 4 cf. infra, p. 138, lin. 10-21; d. 3, q. 5 (pp. 478ss.).
  49. 5 Supra, p. 130, lin. 5-8.
  50. 1 Cf. supra, pp. 10lss.
  51. 2 Supra, pp. 127ss.
  52. 3 Supra, p. 102, lin. 2-12; de tribus modis definiti cf. supra, pp. 128s.
  53. 4 Averroes, In Aristot. Metaph., VII, t. 11 (ed. Iuntina, VIII, f. 76rb).
  54. 1 Supra, pp. 102, lin. 13 - 103, lin. 4.
  55. 2 Cf. Aristot., Topica, III, c. 5 (119a 3).
  56. 3 Supra, pp. 102, lin. 19 - 103, lin. 1.
  57. 4 Supra, p. 103, lin. 5-12. de tribus modis definiti videsis supra, pp, 128s.
  58. l Supra, p. 103, lin. 13-18.
  59. 2 Boethius, In librum De Interpretatione, I, cap. 'de signis’ (PL 64, 402 et 410s.).
  60. 3 De his opinionibus fusius infra, d. 2, q. 8 (pp. 266-292).
  61. 1 August, De Trinit, XV, c. 10, n. 19 (PL 42, 1071).
  62. 1 Supra, pp. 103, lin. 19 - 104, lin. 9.
  63. 1 Supra, p. 104, lin. 10-13.
  64. 2 infra, d. 2, q. 8, ubi etiam de opinionibus hic memoratis.
  65. 3 Supra, p. 104, lin. 14-23.
  66. 1 Cf. Henricus Gandavensis, Summa, a. 24, q. 6: “Sicut enim oculus simul concipit colorem et lucem, et colorem non nisi sub ratione lucis, licet plus iudicat de visione coloris quam lucis, quia grossitics coloris obumbrat rationem lucis” (I, ed. Parisiis 1520, f. 192 V).
  67. 1 Supra, p. 105, lin. 1 - 9.
  68. 1 Supra, pp. 140ss.
  69. 2 Supra, p. 105, lin. 10-14.
  70. 3 infra, a. 2, q. 6 (pp. 198s.).
  71. 1 Supra, p. 105, lin. 15-20.
  72. 2 Supra, pp. 105, lin. 21-106, lin. 5.
  73. 3 Cf. Guillelmus de Ockham, Sent., IV, q. 1.
  74. 1 “Talia puerilia” ponderantur a Gualtero Burlaeo in tractatu De suppositionibus (cod. Musaeum Britannicum, Roy. 12. F. XIX, ff. 130ra-133va). Tractatus iste probabiliter compositus est a. 1302; cf. Gualterus Burlaeus, De puritate artis logicae tract. longior (ed. Ph. Boehner, p. xm et p. 2). Ad verba Ockham: “Ista cavillatio non esset hic ponenda nisi quia aliqui rcputantes se scire logicam...” Gualterus par pari respondere videtur in suo commentario In Aristot. Physicam, I, t. 5: “Iste tamen rationes non essent hic ponende nisi quia quidam asserentes se scire logicam super omnes mortales, respondent ad illam rationem dicentes, quod sic dicendo, promitto tibi bovem, promitto tibi unam rem singularem extra animam...” (ed. Venetiis 1589, col. 16). Cf. etiam A. Maier, “Handschriftliches zu Wilhelm Ockham und Walter Burley”, Archivum Franciscanum Historicum, XLVIII (1951), 234, nota 2.
  75. 1 De hac re Guillelmus diffuse agit in Summa Logicae, p. I, c. 72 (ed. Ph. Boehner, pp. 197ss.).
  76. 1 Supra, p. 106, lin. 6-13.
  77. 2 cf. infra, pp. 149s.
  78. 3 Supra, p. 106, lin. 14-19.
  79. 4 Supra, pp. 106, lin. 20 - 107, lin. 5.
  80. 1 Supra, p. 107, lin. 6-10.
  81. 1 Supra, p. 107, lin. 10-13.
  82. 1 Supra, p. 107, lin. 14-17.
  83. 2 Supra, p. 107, lin. 18-21.
  84. 3 Aristot., Topica, I, c. 7 (103a 8-14).
  85. 1 Aristot., ibidem.
  86. 2 Supra, pp. 99, lin. 21 - 100, lin. 5.
  87. 3 Supra, p. 100, lin. 6-9.